| don bosco-societas sancti francisci salesii.html | 
| A186000050 | 
        At (quod Deus avertat) ubi gravissime officia sua negligeret, Praefectus et Director simul coniuncti possunt Capitulum et peculiarium Domuum Directores convocare, ut Rectorem efficaciter admoneant.  | 
  
| A186000060 | 
        5° Praefectus et spiritualis Director creantur a Rectore.  | 
  
| A186000063 | 
        7° Ad hoc autem capitulum constituendum conveniet Rector Superior, recentis domus Director et principalis domus capitulum.  | 
  
| A186000066 | 
        11° Director neque emere, neque vendere immobilia poterit, nisi adsit Rectoris maioris consensus; in administratione tantum quacumque auctoritate pollebit, at in iis, quae maioris momenti sint, consultius erit capitulum suum convocare, nec quidpiam deliberare nisi illius consensus habeatur.  | 
  
| A186000067 | 
        1° Vix quispiam societatem ingredi petierit, Director spiritualis necessariam postulantis notitiam assequetur, quam Rectori tradet.  |