Parola «Salesianam» [ Frequenza = 4 ]

don bosco-favori e grazie spirituali concessi dalla santa sede alla pia societa di s. francesco di sales.html
  A061000288 

 - Exponendum curavisti Nobis, te in votis habere, ut in singulis ad Salesianam Congregationem pertinentibus Ecclesiis a Presbyteris {110 [236]} eiusdem Congregationis Sodalibus Sacrum fieri queat, Sanctissimaque Eucharistia ministrari, nec non Sacrae possint haberi Conciones, et adolescentibus Christiana Catechesis tradi, eiusque rei ergo Apostolicam veniam a Nobis exposcis.

  A061000288 

 Nos igitur tuis huiusmodi votis obsecundare, praefatamque Congregationem peculiari benevolentia prosequi volentes, teque et singulos omnes quibus hae Litterae Nostrae favent, a quibusvis excommunicationis et interdicti, aliisque Ecclesiasticis sententiis, censuris, et poenis quovis modo, vel quavis de causa latis, si quas forte incurrerint, huius tantum rei gratia absolventes, et absolutos fore censentes, Apostolica Auctoritate Nostra tenore praesentium perpetuo concedimus, ut in singulis Ecclesiis, Oratoriisque publicis ad Salesianam Congregationem rite ac legitime pertinentibus, ubique eaedem existant, Sodales memoratae Congregationis rite probati, servatisque ex Ecclesiastica disciplina servandis, Sacrosanctum Missae Sacrificium celebrare et Sanctissimam ministrare fidelibus Eucharistiam, verbum Dei praedicare, adolescentibusque Christianam tradere Catechesim, de Moderatorum suorum licentia libere liciteque possint et valeant.


don bosco-notitia brevis societatis sancti francisci salesii.html
  A152000015 

 Tandem post experimentum viginti duorum annorum de opere, de disciplina et de regulis {5 [575]} ad Salesianam Societatem spectantibus, habitis commendatoriis litteris ab Episcopis ecclesiasticae Provinciae Taurinensis, labente anno 1863, ad sacram Congregationem Episcoporum et Regularium postulatio allata est, ut haec Societas sanctae Romanae Ecclesiae suffragium, consilium et tutamentum haberet.

  A152000046 

 Huius congregationis socii centum circiter adnumerantur, qui omnes uno ore et opere Societatem Salesianam profìtentur, eiusdem regulas observant.





Copyright © 2009 Salesiani Don Bosco - INE