Mot «Adeo» [75 fréquence]


02-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome II-Defense de l'estendart de la Sainte Croix.html
  A002001239 

 Quantæ igitur audaciæ fuit ligneis frustis sic totum implere orbem, quibus ferendis ne trecenti quidem homines sufficiant? Atque excusationem illam excogitarunt, quantumcumque inde abscindatur nunquam tamen imminui; sed commentum adeo stultum et absurdum esse constat, ut superstitiosi ipsi facile id intelligant.


07-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome VII-Vol.1-Sermons.html
  A007000351 

 Cum interim ea mihi hodie illuxit dies in qua et terrori multum detrahit et recte in Deum fiduciæ multum addit mihi vestra omnium, Patres Venerandi, tam jucunda ac suavis præsentia, quæ me adeo reficit ac recreat ut si terrorem (sic) jam antea perceptum cum ea voluptate quam sentio conferatur, quid me magis afficiat difficile sit ad judicandum, ut in me etiam illud sentiam: Servias Domino cum timore, exultes ei cum tremore; sic enim exultatio est ad lætitiam, timor autem ad anxietatem..

  A007000383 

 Cum interim ea jam mihi illuxit dies, in qua et terrori multum detrahit et rectæ in Deum fiduciæ multum addit mitissima illa ac amœna vestri hujus [consessus] conventus facies, V. P., quæ me adeo recreat ac reficit, ut si terrorem hactenus perceptum cum ea voluptate quam sentio conferam, quid me magis affecerit difficile sit ad judicandum..

  A007000396 

 Ego namque credatis velim, me monita cujuslibet vestrum adeo reverenter semper excepturum in Domino, ut si omnes simul unum habeatis Præpositum, ego unus tot videar habere Præpositos quot agnoscam [106] Canonicos, nec tam sim dicendus præpositus Canonicis, quam Canonicorum..

  A007001164 

 Ebrii sunt, atque adeo omnia sibi videntur in magno numero.


08-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome VIII-Vol.2-Sermons.html
  A008001486 

 At jam dices: Si inter antiquos Christianos oscula erant adeo crebra, cur nunc non sunt? Peto a vobis: Cur tempore sanitatis omnes tangant invicem, halitum alterius, sive vestes, nemo fugiat; tempore pestis omnes invicem fugiant? Quia, inquies, tempore pestis periculum est ex contactu.

  A008001572 

 v. 4: Omnia propter semetipsum fecit Dominus; impium quoque ad diem malam; id est, adeo omnia fecit Deus propter gloriam suam ut impium quoque, de quo minime videbatur, quia ad [203] diem malam, id est, calamitosam et perditionis, ruit, ad gloriam suam trahat.

  A008002066 

 Horrenda et tremenda comminatio! Sed quomodo Deus, adeo misericors, non se præbebit quærentibus? Huic quæstioni respondebimus si Deus animat.

  A008002334 

 Neque vero satis est esse peccata mortalia, sed debent esse corrigibilia, [316] id est, sperare debemus ea posse per reprehensionem corrigi; nam, si frater adeo perditus est ut nolit corrigi, relinquendus est.

  A008002706 

 Verum hoc argumentum adeo est futile ut nihil supra.


11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html
  A011000291 

 Fratrem meum non adeo mihi dissimilem credo quin semper inter tuos remaneat; quamdiu vero pro ætate ex nobis pendet tanquam accessorium majori fratri cedit.

  A011000326 

 Quod audiverim plebem illam apud quam sementem ingenii tui facis adeo rudem esse ut te non immunem ab oneribus publicis existimet, ac ego uti immunem te mea non possum authoritate quæ nulla est facere, authoritate sane Imperatoris Constantini efficio.

  A011000346 

 Accepi litteras tuas, vir clarissime et Senator integerrime, tuæ in me benevolentiæ pignus suavissimum, [18] quæ animum meum tanquam insperatæ adeo commoverunt ut permixta admirationi gratulatio mihi meummet ingenium eriperet.

  A011000354 

 Ego quo minus me vel de nomine tibi notum esse divinabam ac adeo tuas expectabam litteras, eo magis tantam tuam humanitatem sum præter modum admiratus, quo factum est ut in immensum tui aspectus et collocutionis desiderium creverit.

  A011000355 

 Quas dum capio, lego identidem ac relegendi finem facio nullum, tanta me capit voluptas ac tui observantia quantam animus meus capere potest; adeo scilicet verum est captum esse qui cæperit....

  A011000379 

 In te tantum ille est [27] amor erga me tuus singularis qui satis sit uti omnes me diligant, quem tam fortunatum eo vident nomine; adeo nimirum vel errantes summos viros facile quilibet sequitur..

  A011000424 

 Qua absolutus cura, audio charissimam matrem, anno 42 ætatis suæ, decimum tertium propediem parituram filium, acutioribus torsionibus ac adeo non levi [33] mortis suspicione vexari.

  A011000498 

 Dominum de Montrotier, hodie ad Marchionem Sansorlinum redeuntem, tuo nomine adeo opportune salutavi ut cum eo vel ea causa [47] actum optime ducam quod de te Necienses (sic) ultima discedenti verba animo sint injecta, quasi odoratissimi conditus oblectamentum....

  A011000561 

 Jam vero epistola illa tua postrema cum mea quam ad te eodem die scripseram adeo mente convenit, ut eosdem duorum fratrum animorum sensus esse, in amando præsertim, clare commonstret, quamvis non uno quidem ore expressos, cum elegantia longissimo præcedas intervallo.

  A011000561 

 Quo fit ut quod hactenus feci tu quoque vicissim faciendum existimes, ut nimirum qualis unus es in me talem me esse erga te nusquam dubites; sic enim summa mea voluptate conficio omnino te fratrem amantissimum et omni meliori modo meum esse, qui adeo me fratrem tuum esse perspicio ut a me fere alter mihi [55] videar, ne si alter a me non sim, tyro grægarius, idem summo meo incommodo cum tanto fabro esse nequeam..

  A011000638 

 Sane ante meridiem ad Sanctæ Crucis Aquentium ecclesiam Missæ sacra audiemus, atque adeo ante meridiem vel decima vel undecima hora adesse nos posse credimus, vel forsitan citius.

  A011000785 

 Quid, quæso, tanta religione gloriosam nobis antiquorum [85] Ecclesiæ Patrum memoriam commendavit quam quod nullis se minis a Crucifixi patrocinio (ut interim ita loqui concedas) abduci se passi sint? Martinos sane, Chrysostomos, Hilarios, Damascenos nulla adeo sursum evexit eruditio quam ea Christiani animi celsitudo qua Imperatoribus cæterisque falsis fratribus pugnam pro Christo indixerunt, fortesque sese omnino ad prælia Domini prælianda præbuerunt..

  A011000819 

 Enimvero tum post densissimas tenebras mihi lux quædam oboriri videtur, adeo mihi caliginosus hic est aer, cui procul dubio princeps tenebrarum harum de quibus loqueris præest..

  A011000860 

 Tuas nimirum litteras Tononienses quidam attulerant: et quidnam præstantius, quæso, quo mihi munere ingentes erga eos animos addiderunt? Adeo nempe alterum te esse me comperio, ut sine te horum hominum colloquiis uti minime possim..

  A011000949 

 Sperabam, mi Frater, ad te aliquid nunc rerum nostrarum transmittere; verum satius, mutato consilio, duxi ut expectarem donec aliquod possint corpus constituere, quam ea membratim exponere; neque vero sum adeo diligens ut extra limina pedem adhuc posuerim, variis aliis distentus occupationibus.

  A011001080 

 Eques Compesius vestras attulit litteras, ac me simul cumulatius iisce de rebus Christianis sperare jussit, nescio quibus, faustis quidem si veris, prædictionibus; quibus, cum vir sit summe Catholicus et Sabaudus, ipse facillime credit, ac adeo me uti crederem vehementissime compulit.

  A011001312 

 Hesterna namque die Necii omnia propemodum eversa ac inversa dicebantur; adeo nimirum, sive in bonam sive in malam, res quam longissime protrahere solet vulgus; ac adeo incredibile est quanta amaro animo de te tuisque omnibus, quem in primis, ut fit, periclitari, importuna cogitatione subibant.

  A011003046 

 Ego certè ad sancta mutuæ necessitudinis nostræ fœdera constringenda adeo pertinere arbitror uti studiis iisdem exerceamur, ut, ni tu mihi hac parte prior concessisses, fuerim fortassis, dum per Senatum et uxorem licuisset, theologiam pro jurisprudentia sequu turus..

  A011003200 

 Me hoc unum malè habet quòd parentem nostrum optimum de tua salute adeo anxiè laborare animadverto, ut vix persuaderi à me [385] possit nullo te ingeri periculo, ac ne quidem (sic enim existimo) ulla periculi suspicione.

  A011003247 

 Est sanè quòd iis habeam gratiam de meis literis tam fideliter tibi redditis; nam cùm vix ignorare possint quanta sit inter nos animorum voluntatumque consensio, credibile est non valdè tibi infestos esse qui erga me adeo fuerint officiosi..


12-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XII-Vol.2-Lettres.html
  A012002086 

 Bernenses, Genevenses et id genus perditionis filii, per suos exploratores, [232] minis populum deterruere ab audiendis nostrorum concionibus: inducias nimirum istas inducias esse, pacem nondum constitutam, mox Ducem atque adeo sacerdotes expellendos armis, hæresim sartam tectam remansuram..

  A012002089 

 Illis enim aliquot mensibus quibus Dux hinc conversioni procurandæ incubuit atque adeo Tononi moratus est, cor ejus peculiari quadam gratia in manu Dei esse videbatur, ut ad quodcumque vellet converteret illud; cum sive publicis ad populum cohortationibus ac vocibus Catholico Principe dignis, sive privatis monitis ad eos qui videbantur hæresis majores columnæ, sive exemplis bonorum operum, [234] omnibus animi dotibus ac viribus, cum populo illo universo contenderet ut illum Ecclesiæ Catholicæ inferret referretque, constitutus scilicet Dux a Deo super plebem illam, prædicans præceptum ejus.

  A012002090 

 Verum balliagium Galliardense remanebat adhuc in potestate Genevensium, ex induciarum conditionibus, atque adeo ad illud nullus Catholicæ fidei patebat aditus; at cum paulo post per pacis decreta redditum etiam [236] fuisset Duci, in illud immissi [sunt] operarii, Ducis expensis, ex Societate Jesu et cleri secularis sacerdotes qui exiguo tempore, magnis laboribus, maxima Dei gratia, rem propemodum omnem perfecerunt..

  A012002838 

 Nulla vero urbis Catholici diæcesis malarum istarum ficuum nocumentis adeo patet quam ista Gebennensis, qua nulla magis bonarum ficuum proventu recreanda foret.

  A012002838 

 Quo nomine eo magis dolendum est, inter multa Monasteria variorum Ordinum quæ in hac diæcesi sunt ædificata, vix unum reperiri in quo religiosa disciplina labefactata, imo potius conculcata penitus non fuerit; ut ne quidem vestigium veteris illius cœlestis flammæ appareat, adeo obscuratum est aurum et mutatus color ejus optimus..


13-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XIII-Vol.3-Lettres.html
  A013000791 

 In tanta salutantium contentione qui, hoc Pontificatus initio, ad pedes Sanctitatis Tuæ venerabundi accesserunt, [69] non debui, credo, meam ingerere tenuitatem, quæ etsi obedientia, fide ac pietate erga Beatitudinem Tuam nulli inferior est, meritis tamen adeo depressa jacet, ut vix in comparatione conspici ac notari potuisset..

  A013002200 

 Alioquin non sum adeo stupidus quin sentiam quam multum tuæ benevolentiæ debeam, quæ mihi, viro prorsus ignoto, et si ordinis episcopalis caracterem (qui mihi cum multis communis est) non observaveris, [250] nullo prorsus nomine conspicuo, librum illum aureum addicere cogitavit et voluit....


17-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XVII-Vol.7-Lettres.html
  A017002321 

 Tertium est, quod non solum viduas hujusmodi quæ serio seculo renunciare intendunt, sed interdum alias etiam conjugatas admittunt; eas, scilicet, quœ cum velint novam in Christo vitam instituere, atque adeo confessiones, quas vocant generales, præviis aliquod exercitiis spiritualibus facere, opus habent in remotum a secularibus locum tantisper aliquot diebus secedere.

  A017002354 

 Habemus hic quamdam viduarum ac virginum Congregationem, quæ licet verius Oblatæ quam proprii nominis Moniales esse videantur, tamen tantam pietatem undique spirant, ut quemadmodum de similibus Sanctus Gregorius Nazianzenus olim asseruit, ego quoque de istis dicere non verear: Mihi quidem etsi parvus est hujusmodi mulierum numerus, cælestibus pulcherrimisque Christi syderibus adeo gestio atque exulto, ut pro paucis his de virtutis præstantia, cum multo pluribus contentionem venire non dubitem..


22-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXII-Vol.1-Opuscules.html
  A022000430 

 Hae porro sunt vulgares locutiones Ecclesiae, quas qui in sensu adeo recondito et elusorio explicaverit, Ecclesiam simplicium deceptricem faciet cum passim eas Ecclesia in concionibus, Officiis et praecibus omnibus aequaliter proponat.

  A022000578 

 Quicquid impetrant irritum est ac nullum; ac adeo jusjurandum illud a nobilibus Gallis obtentum, ex se nullum est..

  A022000645 

 Si etenim me negligentem, ingratum ac stupidum adeo, ut praesens ac tantum munus non cognoscerem, nobilissimus iste consessus judicaret, quales vos esse judices diceret, qui tam praeclarum jamjam de me tulistis judicium?.

  A022001278 

 Exponit humillime Claudius Granierius, Episcopus Gebennensis, cum majori ex parte suae diaecesis curiones adeo pauperes existant, ut saepenumero suos in Christo filios, magno cum animarum detrimento, cogantur deserere:.

  A022001293 

 Exponit humillime: episcopalis mensae fructus adeo tenues sunt, ut vix ad decentem sustentationem, hoc misero prasertim tempore, sufficiant, quo magnis expensis eum onerari necesse est, eundo redeundoque ad ecclesiarum et altarium consecrationem benedictionemve..

  A022001307 

 Exponit humillime: omnia fere tum virorum cum mulierum Monasteria et Prioratus conventuales in Sabaudia, Gebennesio aliisve Serenissimi Allobrogum Ducis ditionibus et regionibus ultramontanis, adeo ab regulari et antiqua disciplina deciderunt, ut vix Regulares a saecularibus dignoscantur; alii enim huc et illuc palantes discurrunt, alii autem in claustris degentes gravissimo populis sunt scandalo..


23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html
  A023000138 

 Relinquitur ergo: praedictam sententiam nullius gravis authoris clypeo protegi, ac adeo cum in tanta tamque gravi materia solum esse sit maxime periculosum, eam sententiam esse male tutam..

  A023000622 

 Negant Christum esse Legislatorem, atque adeo ullam in Evangelio legem proponi; sic enim Lutherus: «Necesse est,» inquit, «ut scias quid sit Christus definitive: Christus autem definitive non est Legislator.» Mox doctrinam de Christo Legislatore «pestilentem» appellat.

  A023000661 

 Negant ullum hominis liberum esse arbitrium, idque adeo impudenter, ut Calvinus impudentiae accuset graecos Patres, falsitatis latinos, quod hi liberi arbitrii, illi αύτεξούσιον vocabulis fere semper usi sint.

  A023000693 

 Adeo verum est quod Tertullianus scripsit: «Varie diabolus semulatus est veritatem; affectavit illam aliquando defendendo concutere.» Eodem namque modo inferunt isti: Quia fides justificat, ergo charitatem non justificare; quia Christi justitia nobis imputatur, ergo nullam in nobis esse justitiam; quia Christus nobis meruit, ergo nulla in nobis esse merita; quia Christus est summus Pontifex, ergo nullum in Ecclesia esse summum Christi vicarium Pontificem; quia Christus mediator redemptionis unicus est, ergo nullum esse mediatorem intercessionis; quia Christus nobis jejunavit, ergo jejunare nos non debere; denique, ne singula persequamur, quia Sacramentum est signum, ergo nullam rem esse in Sacramento.

  A023000848 

 Adeo namque sibi in arte negandi placent, ut etiam affirmando negent, et, quod supra ex Tertulliano diximus, «credendo non credant».

  A023000894 

 Hic opportunum est ut maritus dicat: Si tu nolueris, alia volet; si domina noluerit, adveniat ancilla; ita tamen ut antea iterum et tertio admoneat maritus.» Quid, obsecro, possit diabolica impudentia fingere hoc impudente impudentius? Sobrius tamen et modestus est in eo loco, si cum iis, quae alibi scripsit, haec comparentur; nam non modo eadem repetit, sed addit quaedam adeo obscaena de pruritu carnis utriusque sexus, maxime vero muliebris, ut nemo, sine pudore ac verecundia, hujusmodi petulantiam intueri vel audire possit, ne dum referre..

  A023000907 

 Affirmant justitiam esse propriam electorum, adeo ut eam semel consecuti amittere nunquam possint.

  A023001127 

 Divina Majestas mecum facit ut nihil curem, si mihe Augustini, mille Cypriani...contra me starent...Augustinus et Cyprianus, sicut omnes electi, errare potuerunt et erraverunt.» Et in fine: «Neque enim,» inquit, «ego quaero quid Ambrosius, Augustinus, Concilia et usus saeculorum dicant; nec fuit opus mihi Henrico Rege magistro qui me haec doceret, qui adeo [154] pulchre ea noveram, ut etiam impugnarim, ut miranda sit stultitia Sathanae, quae iis me impugnat, quae ipso impugno, et perpetuo principium petit.».

  A023001133 

 Ut jam dubitare nemo possit, si aptissimus hic et certissimus est haereseos character contemptus Ecclesiae et antiquitatis, esse Lutherum et Calvinum, et quotquot sunt eorum sectatores, omnium maxime haereticos; adeo fuerunt illi, prae caeteris antiquioribus haereticis omnibus, et Ecclesiae et totius antiquitatis contemptores.

  A023001215 

 Adeo crasse et manifeste diabolus nos naso suspendit.» Vide, obsecro, quam eleganter et expresse seipsum et suos describat vir iracundus, dum alios a se describi et vellicari putat!.

  A023001259 

 Etsi enim de Calvino diserte non loquitur, qui vivente Luthero non adeo infamis erat nec magni nominis, quod tamen de aliis Sacramentariorum capitibus dixit, quidni etiam in Calvinum optime quadret, qui tanto superbior fuit et arrogantior caeteris, quanto posterior tempore? Si enim arrogans Carolostadius fuit et Zwinglius, qui Luthero parenti contradixerunt, arrogantior sane fuit, qui et Luthero et Zwinglio et omnibus omnium aetatum Christianis contradixit.

  A023001280 

 Hanc vero artem fallendi in Patrum scriptis, etsi haereticorum omnium commtmis est, Calviniani tamen propemodum suam propriam fecerunt, adeo in ea excellunt, ut apparuit ex congressu Illustrissimi Cardinalis et Episcopi Ebroicensis cum misero illo, quem nominare pudet [vel hoc ipso, quod non pudet eum vivere post tam multas tamque evidentes ipsius non tantum haereses, sed etiam falsitates.] in augustissimo ipso Christianissimi Regis conspectu, et amplissimo totius Galliae theatro detectas convictasque..

  A023001286 

 Adeo verum est quod Augustinus jam olim dixit, convinci eos posse, sed vinci non posse.

  A023001339 

 Lutherus autem, quodam loco, mire exagitat Beatum Thomam Aquinatem, adeo ut nec erubescat dicere probabile esse quod sit ille damnatus.

  A023001363 

 Cuinam vero credibile fiet unquam labia ista dolosa Lutheri, in corde et corde loquentis, electa esse a Deo, ut Evangehi lumen iterum mundo accenderent? Aut quis unquam sordidiora vidit aut legit, et magis execranda haeresis ullius principia, quae casu, non serio nec consulto, et ex odio Dei, non ex amore, ex mendaciis et hypocrisi, non ex veritate, constiterunt? Auctor vero ipse turbulentus homo et adeo ferox, ut, Philippo quoque Melanchtone teste, non solum Erasmus, sed etiam Fredericus Dux, cujus protectione et auspiciis omnem tragædiam suam [219] Lutherus produxit, lenitatem in eo et moderationem desiderarent; quam nec ipse negabat sibi deesse, cum se sui compotem non esse fateretur..

  A023001454 

 Hoc vero, si quisquam ullibi gentium Princeps est adeo Lutheranus, qui tecum, Luthere, ita esse fateri velit, bene consulis, et dignum agis tam indigno Principe consiliarium, cum Nembrothicos Principes non Christianismo, sed atheismo, vis operam suam navare.

  A023001456 

 Doleo sane, et ex corde doleo, ac propemodum flens haec scribo, tam multos adhuc superesse, qui, tot nugis istis ab infantia imbuti, adeo pertinaciter in iis perstant; viros alioquin maximos et doctrina ingenioque clarissimos; quin etiam ex iis non paucos, quod magis me cruciat, et jurisconsultos et mihi amicissimos, quos, extra causam religionis [238], colo colamque semper singulari observantia.

  A023001670 

 Adeo urget ipse acerrimus quidem et efficacissimis argumentis, sed ea lenitate et charitate quasi melle temperatis, cui non magis haereticorum superbia et insolentia fella plena possit respondere, quam ipsorum insania resistere Spiritui qui loquitur in illo.

  A023001671 

 Max. suis benedictionibus adeo beavit, ut prius etiam quam in Episcopum eligeretur, ac sub Episcopi sui Claudii de Granier imperiis, ducatum Chablasiensem universum finitimasque provincias gladio verbi Dei subactas ad ovile Christi reduxerit, quae Bernensium dominationem et imperium antea expertae indeque sacrosanctae religionis Catholicae jacturam per annos plus minus sexaginta perpessae, vix unquam haeresim abjuraturae credebantur?.


24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html
  A024001429 

 Cum Joannes Franciscus de Sales, frater Noster germanus et Ecclesiæ Nostræ cathedralis Canonicus, Lutetiam Parisiorum, Nobis notis probatisque de causis, profiscisci velit; propterea Nos eum, et sacerdotem ab omni censura ecclesiastica immunem, atque adeo dignum cui Christianæ et sincera dilectionis officia exhibeantur, quoad per Nos fieri potest certum testatumque facimus per præsentes, quas ea de causa manu propria signavimus, et sigilli Nostri impressione notavimus..

  A024001697 

 Quare, eum dignum existimamus qui ad dictam abbatiam promoveatur, ob eam maxime causam quod dictus Reverendus D. Ludovicus de Perrucard Monasterium illud ac Monasterii jurisdictionem temporalem, quæ magna ex parte hæreticorum hominum jurisdictioni, non solum finitima sed immixta est, fratris sui et suorum fretus potentia adeo fœliciter et fortiter administravit, ut fœlicius in hac temporum calamitate nihil contingere posse videatur, quam si ejus nepos ex fratre illi coadjutor adhibeatur [164] qui, sicut ejusdem zeli et virtutis, ita ejusdem opis successor existet..

  A024001697 

 Quod autem ad reliqua spectat, eumdem D. Gasparem et scimus et in verbo veritatis testamur, ex hac diocæsi et illustribus ac, quod excellentius est, catholicis et piissimis [163] parentibus oriundum, ipsumque, ab incunabulis, pietati ac litteris incubuisse, atque adeo ita proferisse ut Juris utriusque doctor in Universitate Avenionensi renunciatus, non mediocrem etiam theologiæ cognitionem consecutus sit.

  A024002681 

 Legitimis quippe documentis ac testimoniis ad id receptis ac coram Nobis exhibitis, constitit quod cum R di Clerici regulares Sancti Pauli, vulgo Barnabiti, qui in Chapuisiano hujus Anneciensis urbis Collegio, sub titulo SS torum Pauli et Caroli, juxta eorum Congregationis pia instituta, divina Officia, Sacramentorum administrationem, concionum, cathechismi, scholarum aliarumque religiosarum functionum operas obeunt, adeo tamen tenui redditu potiuntur [264] ut cum iis oneribus jam susceptis sustinendis vix sufficiat, cogantur idcirco et minori Religiosorum numero esse, et solemniores ordinarias functiones aut omittere, aut minus solemniter persolvere quam per eorum Constitutiones liceat:.

  A024002682 

 Nos igitur, pro officii Nostri debito sacrorum Canonum ac sancti Tridentini Concilii decretis intendentes, piæ quoque voluntati Serenissimi Sabaudiæ ac Pedemontium Principis in hoc obtemperantes, cum ad dicti Collegii adeo utilia ac ecclesiasticæ reipublicæ necessaria munera adjuvanda ac promovenda, sine ullo divini servitii dispendio assignari commode posse visa fuerit capella sæcularis seu ecclesia vulgo prioratus Sancti Clari appellata, diocæsis Nostræ; idcirco, tam auctoritate Nostra ordinaria quam in hac parte quatenus opus sit, tamquam a Sede Apostolica, juxta dicti œcumenici Concilii Tridentini decretu, delegata, ac de fratrum Nostrorum Canonicorum capitulari consensu super hoc habito, dictam capellam, ecclesiam seu prioratum Sancti Clari, diocæsis Nostræ, cum omnibus ejusdem [265] bonis, redditibus, juribus et emolumentis, eorumque accessoriis, pertinentiis, annexis ac dependentiis, ex nunc prout tunc et e contra, cum primum illam per cessum ex causa resignationis, permutationis vel alia quacumque, vel decessum, seu quamvis aliam dimissionem, vel amissionem, R di D ni Joannis Sonnerati, moderni rectoris, vacare contigerit, dicto Collegio Chapuisiano, Sanctorum Pauli et Caroli Anneciensi, Clericorum regularium Sancti Pauli, præsentium tenore perpetuo unimus, annectimus et incorporamus; ita ut liceat dicti Collegii Religiosis, ac eorum procuratoribus, pro tempore existentibus, ipsius corporalem, realem et actualem possessionem per se vel alios, apprehendere et perpetuo retinere dictosque redditus percipere, ac in dicti Collegii utilitatem et usus convertere, nullius licentia super hoc ulterius requisita.

  A024002813 

 Gratianopolitanum episcopatum adeo vastus esse, et in diversas diffusum provincias, tamque administratione difficilem, ut differri plerumque Sabaudica negotia necessum sit..

  A024003156 

 Idcirco autem ad Calvinistas accessi, quia illi primi sese obtulerunt, quos compellarem; non autem quod sectam illorum doctrinamve sectæ ac dogmatibus Lutheranorum aut aliorum quorum cumque sectariorum præferrem; adeo, ut cum rem diligenter perpendo, schismaticus potiùs quam hæreticus ex animo fuerim; neque enim relligione (sic) ductus id feci, vel quod hæresi ex animo adhærerem, sed temporariæ cujusdam commoditatis causa.

  A024004237 

 Respondit Abbas redditus adeo imminutos, partim incuria prædecessorum, partim aquarum vi et impetu, [445] quæ villas et pagos integros absumpserunt, ut non possit plures Religiosos alere ac sustentare.


26-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXVI-Vol.5-Opuscules.html
  A026000877 

 (Idem, [129] ibidem.) Superbi sua opera adeo venditant, ut ea perdant..

  A026001058 

 De Civit. c. 8, extremo: « Nam Alcibiadem ferunt, » dit il, « si me de hominis nomine memoria non fallit, » etc. — Ubi vides hunc tantum virum non adeo sollicitum de cunctis nominum et circumstanciarum momentis in exemplis, nam neque scribendo libros illos gravissimos operæ prætium duxit quærere num Alcibiades vocaretur cui id quod narrat contigerat..





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE