Mot «Aliis» [101 fréquence]


01-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome I-Les Controverses.html
  A001000923 

 Nam Christus vere est immobilis Petra, Petrus vero propter Petram; axiomata namque sua Christus largitur aliis, largitur autem ea non evacuatus, sed nihilo minus habens: Petra est et Petram fecit, quæ sua sunt largitur servis suis; argumentum hoc est opulenti, habere videlicet et aliis dare. Ainsy parle saint Basile.


07-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome VII-Vol.1-Sermons.html
  A007000205 

 O deux luminaires ardens de predication, fayorises de vos saintes intercessions mon enfance, affin qu'il plaise a Dieu se servir de moy en ce ministere, ad dandam scientiam salutis plebi ejus, in remissionem peccatorum eorum (Luc., I ), et que je puisse tellement avoir les levres ouvertes de la part de Nostre Seigneur, que os meum annuntiet laudem ejus; recte docere, et [38] æ doceo opere complere, ne cum aliis prædicaverim ipse reprobus efficiar..

  A007000910 

 Justinus ad Gentiles respondet, cur ad orientem orent Christiani, cur dextera se signent et aliis benedicant cum signo Crucis: Quia, ait, meliora sunt danda Deo.

  A007001268 

 Sed proprius ad rem agnus paschalis Deo immolatur, et a patrefamilias et aliis comeditur; sic et in Eucharistia verus Agnus paschalis, verusque Helias idemque crucifixus, Patri sese offert et nobis sese profert.

  A007001434 

 Christ., cap. 6 et 9: Nihil est dictum obscure nec scriptum quod spectet ad fidem et mores, quod non planissime dictum sit in aliis locis..


08-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome VIII-Vol.2-Sermons.html
  A008000163 

 Sensum litteralem hunc esse credo: verum Messiam negligitis, me in aliis quœretis, etc. Verum quia etiam intelligitur de eorum morte in peccato, videamus:.

  A008000471 

 Videbitis apes insidere rosis et liliis et maximis floribus; sed non minus congregant ex thimo et rosmarino et aliis minutissimis floribus, imo utilius, ob multitudinem, et quia mel in illis vasis angustis felicius conservatur et minus evaporatur.

  A008000715 

 Unde utrimque Deus ejecit ementes et vendentes: [92] demon emere volebat et furari independentiam, et se aliis veluti rex superbiæ venditabat; hinc spelunca latronum.

  A008001093 

 Verum de Beatissima Deipara æquum omnino est ita sentire; itaque sentit Ecclesia, ex regula Augustini: Quicquid de aliis Sanctis honorificum, etc. Sed et ista est ratio.

  A008001218 

 Alii ut Angeli, qui discedentes non discedunt, ut optimi prædicatores; adoraverunt enim Dominum juxta illud: Et adorent eum omnes Angeli ejus, et etiam aliis prædicaturi discedunt, non tamen discedentes, quia spiritu remanent..

  A008001447 

 Explicatum est in aliis lectionibus, [1.] cur venationem expetiverit Isaac, nempe quia non inerti filio danda benedictio sed servienti.

  A008001548 

 Postea item aliis septem annis servit.

  A008001577 

 At vero, sunt cantica omnino aliis suaviora; cantica enim alia sunt vetera, alia nova.

  A008001714 

 Deinde perge de aliis Sacramentis.

  A008002218 

 Nam fide populus fidelis ab omnibus aliis separatur (hæretici, cathecumeni, schismatici, extra Ecclesiam), et dum fides regnat videntur homines esse de vinea; et vero, quamvis excommunicati et schismatici ejiciantur, ejiciuntur ut revertantur, at hæretici proprio judicio judicati sunt.

  A008002572 

 Et reversus Petrus, cum aliis ad calefaciendum [se], alius videns eum dixit ad Petrum: Et tu de illis es.

  A008002617 

 Pastor circumdatum se debet existimare infirmitate; et qui poenitentia eguit, poenitentiam aliis facilius impertit.


11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html
  A011000289 

 Te in Galliis esse audio; ad te desino scribere, ab aliis de te sciscitari non desino.

  A011000377 

 Amare namque omnes possunt; amicos sibi conciliare permulti, ut ego quidem censeo, aliis vero, non nisi quorum authoritas præcipua atque exundans omnino sit.

  A011000638 

 Vestrum erit siquidem eodem die veniatis, nos, quia viciniores estis nec aliis hominum cuneis impediti, ibidem expectare..

  A011000786 

 » Quæ tua mihi gloria eo suavior est perfecta, quo nuper te in confratrum ex Cruce nostrorum numerum majore cum oblectamento [86] renunciavit vir optimus et ipsa canitie venerandus, Joannes Tissotius, communis hujus Confraternitatis prior meritissimus; ut jam certo quodam jure omnium nostrum bona videantur esse communia qui, tum aliis nominibus tum hoc peculiari fratres ex Cruce censemur.

  A011000877 

 Has meas ad eum litteras cum aliis ad Guichardum nostrum, Girardum et Præsulem Albigensem commendatas habeas velim; et a me quamprimum recentes expectes, cum de nostra hac provincia et re Christiana conscribam.

  A011000949 

 Sperabam, mi Frater, ad te aliquid nunc rerum nostrarum transmittere; verum satius, mutato consilio, duxi ut expectarem donec aliquod possint corpus constituere, quam ea membratim exponere; neque vero sum adeo diligens ut extra limina pedem adhuc posuerim, variis aliis distentus occupationibus.

  A011001134 

 At hæc fusius cum integrum opus attentius paulo, iis quatuor aut quinque diebus, consideravero; vix enim aliquot paginas, partim concionibus, partim aliis negotiis abstractus, degustasse licuit; eramque in officio apud Dominum de Montrotier quod dixeras, cum libellum et litteras a te excepit..

  A011001171 

 Propero jam, mi Frater, Tononum versus, te propemodum solo, quod satis est, probante; sicque sum animatus ut sequentes post menses quatuor, expleto nimirum anno, nisi suas quisque partes hoc in negotio fideliter obeat, nullis me deinceps aliis retineri in officio verbis quam tuis patiar.

  A011001233 

 Princeps cujus tamen authoritate res incæpta, quod aliis rebus sit impeditus, nullam huic rei dat operam.

  A011001234 

 Non commisi tamen quin, pro mea tenuitate, concionem singulis Dominicis diebus bis saltem haberem et quidem in templo publice, quo veluti prodromus aliis opere et [146] verbo potentioribus viam aperirem.

  A011001292 

 Redeo crastina die ad Spartam meam (utinam si non ornandam saltem aliis præstantioribus conservandam), faciamque deinceps ne integro mense inter nos audiatur silentium.

  A011001344 

 Octobris datas a te litteras, idque nuperrime recepi; de prioribus illis de quibus admones, nec de aliis item P. Possevini, Porterio nostro commendatis, ne levi [160] quidem susurro hactenus audivi quicquam.

  A011003090 

 Sed me ab hac ego injuria non improbè vindicabo, et quibus officiis potero enitar ut se mihi commendatissimum fuisse gloriari possit, non quia fuerit per te commendatus, sed quoniam is sit quem, cùm ex tuis esset, hoc ipso mihi commendare non debueras quòd aliis minùs tuis commendare illum pro officii necessitate debuisses..

  A011003576 

 Tui omnes, quos cùm aliis scribo soleo meos dicere, te salutant..


12-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XII-Vol.2-Lettres.html
  A012002567 

 Mais au fin moins faut il estre confessé, suyvant ce que Dieu dit, au rapport de David: Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas et assumis testamentum meum per os tuum? Et saint Paul: Castigo corpus meum et in servitutem redigo, ne cum aliis prædicaverim ipse reprobus efficiar.


14-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XIV-Vol.4-Lettres.html
  A014000487 

 Mihi ac aliis viris idoneis a me deputandis, quoscumque haereticorum seu alias prohibitos libros legendi et retinendi, necnon haereticos, etiam relapsos, pœnitentes [30] recipiendi, ac insuper sacerdotes, qui ecclesias ac caemeteria polluta ac omnia ornamenta ad divinum cultum necessaria benedicere possint deputandi, matrimonia in quarto affinitatis vel consanguinitatis gradu ab haereticis conversis revalidandi, vota simplicia commutandi, pugnantes in duello absolvendi, facultatem ac authoritatem amplissimam, ad quinquennium, Sacra Congregatio jampridem concessit.

  A014000487 

 Verum mihi pluribus aliis cogitationibus intento, accidit ut temporis illius spatium elaberetur antequam de nova facultate impetranda memorise occurreret.

  A014000488 

 Petitionis ratio est quia plerosque adhuc in diocæsi habemus haereticos qui quotidie, tum publicis concionibus, tum privatis colloquiis, ad Ecclesiae caulas redeunt, et quia cominus, non solum cum haereticis, sed cum haereticorum magistris pugnare, et mihi interdum et aliis [31] etiam per diocaesim concionatoribus contingit, quod sine prohibitorum librorum lectione vix fieri posse, nemo peritus dixerit.

  A014003381 

 Cum in generali Congregatione sanctae Romanae et universalis Inquisitionis habita in Palatio Apostolico montis Quirinalis, coram Sanctissimo Domino nostro Domino Paulo, divina Providentia Papa Quinto, ac nobis, die infrascripta, nomine Reverendae Paternitatis tuae supplicatum fuerit, quatenus ad animarum salutem, ac haeresum et errorum confutationem eidem Paternitati tuae infrascriptas facultates concedere dignaremur, ut haereticos quoscumque, etiam relapsos, reconciliandi; cum haereticis jam conversis, qui matrimonia in quarto consanguinitatis gradu nulliter contraxerunt, ut de novo contrahere possint dispensandi; diaecesanorum vota commutandi; pugnantes in duello ab excommunicatione absolvendi; Regulares extra claustra degentes coercendi; quoscunque haereticorum libros legendi et retinendi, eosque etiam aliis permittendi; deputandi nonnullos confessarios idoneos in suadiaecesi, qui haereticos redeuntes in foro conscientiae absolvere, ac etiam aliquas personas ecclesiasticas quas per eandem diaecesim vestes sacras et alia ad divinum cultum necessaria benedicere possint..

  A014003382 

 Nos, quibus in primis cordi est, ut omnis haeretica pravitas e mentibus hominum tollatur et oves aberrantes ad caulam Dominici gregis sedulo reducantur, cunctorum Christi fidelium saluti provide consulatur, ac summopere cupientes, ut sancta Catholica et orthodoxa fides ubique floreat et augeatur, auctoritate Apostolica nobis in hac parte commissa, Paternitati tuae ac aliis octo viris ei benevisis, doctis, piis et zelo Catholicae fidei praestantibus, quique ex librorum haereticorum lectione perverti nequeant, ut omnes, et quoscunque prohibitos libros etiam in Indice Romano librorum prohibitorum damnatos, ad effectum haereses et errores redarguendi et confutandi, secreto et per vos ipsos tantum et sine aliorum scandalo aut periculo Iegere et retinere libere et licite absque censurarum et poenarum incursu possitis et valeatis, injuncto tamen vobis: Venerabili Paternitati tuae, ut tam praesentium literarum exemplum, quam librorum prohibitorum praedictorum, quos hujusmodi nostrae facultatis vigore leget aut retinebit, notam quam primum exhibeat Reverendo admodum in Christo Palri Domino Archiepiscopo Viennae, uttempore hujus facultatis elapso, vel post obitum Paternitatis tuae, si ea [406] interim forte ex hac vita migrare contigerit, libri praedicti ei consignentur, ut provideat diligenter ne ad aliorum manus perveniant, sed per eum tradantur igni comburendi; dictis autem octo viris ab ea deputandis, ut librorum prohibitorum quos legent aut retinebunt Paternitati tua notam quamprimum ad eundem effectum exhibeant..

  A014003383 

 Praeterea Paternitati tuae, ut omnes et quoscunque suos diaecesanos ad eam in aliquo suae diaecesis loco constitutam, seu residentem sponte venientes utriusque sexus, ac tam laycos quam clericos saeculares et cujusvis Ordinis Regulares, haereticos, schismaticos et a sancta Catholica fide aberrantes, illorumque credentes, etiam in haereses et errores semel relapsos, non tamen Italos, Hispanos, aut alios ex partibus in quibus Sanctum Inquisitionis Officium exerceretur, nec eos qui in judicio de haeresibus accusati vel condemnati fuerunt, aut pluries in eas relapsi, in eadem Paternitatis tuae diaecesi commorantes, de quibus nihilominus Sanctissimus Dominus noster Papa aut hoc sacrum Inquisitionis Officium consulatur, poenitentes quidem ab excommunicationis, suspensionis et interdicti, aliisque ecclesiasticis sententiis, censuris et poenis, quas propter haereses et excessus hujusmodi quomodolibet incurrerint, dummodo corde sincero et fide non ficta coram notario et testibus publice vel privatim, prout casus exegerint et Paternitati tuae magis expedire videbitur, haereses, schisma et errores suos ac alios quoscunque detestati fuerint, anathematizaverint et abjuraverint, ac in gremium sanctae matris Ecclesiae recipi et admitti humiliter postulaverint, atque praestito per eos jurejurando promiserint de caetero ab hujusmodi haeresibus, schismate eterroribus, ac aliis similibus excessibus poenitus abstinere, in forma Ecclesiae consueta, injuncta inde eis et eorum cuilibet, pro modo culpae, poenitentia salutari, et aliis injungendis, prout eorum saluti Paternitas tua expedire cognoverit, per se ipsam in utroque foro absolvere, et in gremium sanctae matris Ecclesiae recipere et reconciiiare [licebit]; nec non ut universos et singulos suos diaecesanos, qui libros haereticorum seu alias prohibitos, etiam in Indice Romano librorum prohibitorum damnatos, scienter legerint vel retinuerint, haereticorum quoque et schismaticorum receptatores, fautores et defensores qui in illorum haeresibus non adhaeserunt, et in futurum ab hujusmodi perniciosa lectione, vel retentione et excessibus praedictis abstinere firmiter proposuerint, similiter ab excommunicationis et aliis ecclesiasticis sententiis, censuris et poenis, quibus propterea fuerint innodati, in eadem forma Ecclesiae consueta, injunctis eisdem poenitentiis salutaribus et aliis injungendis, in utroque foro pariter absolvere et liberare..

  A014003385 

 Ac praeterea, ut cum singulares casus occurrerint, vel alias Paternitati tuae expedire videbitur, aliquos sacerdotes saeculares vel cujusvis Ordinis Regulares idoneos, et ad sanctum Poenitentiae Sacramentum ministrandum praevio examine a Paternitate tua approbatos, et in dicta diaecesi Gebennensi constitutos seu residentes, qui haereticos, schismaticos et delinquentes praedictae diaecesis Gebennensis ad eos sponte venientes, et ad sanctae matris Ecclesiae gremium recipi et admitti humiliter postulantes, abjuratis per eosdem verbo in ipso Sacramento Pcenitentias, haeresibus, schismate et erroribus suis, ac aliis quibuscunque praestitoque jurejurando, quod talia deinceps non committent, si in haereses et errores relapsi non sint, aut de eis in judicio inditiis praeventi vel condemnati, in forma Ecclesiae consueta, impositis eisdem pcenitentiis salutaribus et aliis injungendis, in foro conscientiae duntaxat, citra ullam habilitationem aut dispensationem, absolvere praedicti sacerdotes possint, et quilibet eorum possit, eligere et deputare Paternitas tua possit et valeat..

  A014003386 

 Vota etiam eorundem diaecesanorum (castitatis et Religionis duntaxat exceptis), in alia pietatis opera commutare; eos qui in singulari certamine seu duello hactenus pugnaverunt, a sententia excommunicationis et aliis poenis hac de causa per ipsos incursis, absolvere et liberare; Regulares quoscunque sine licentia et obedientia suorum Superiorum in diaecesi Paternitatis tuae extra claustra degentes coercere; ac tandem sacerdotes aliquos Paternitati tuae benevisos, qui in dicta diaecesi existentes corporalia, pallas, vestes [408] sacras et alia ornamenta ad divinum cultum necessaria, in quorum benedictione non intervenit sacra unctio, benedicere; ecclesias, oratoria et caemeteria pollutas et polluta, cum aqua a Paternitate tua, vel alio Catholico Antistite, gratiam et communionem Sanctae Sedis Apostolicae habente, [benedicta,] reconciliare possint, et quilibet eorum possit, Paternitas tua eligere et deputare valeat: licentiam, facultatem et auctoritatem ad quinquennium proxime futurum, a data praesentium duntaxat duraturam, harum serie ac tenore damus, concedimus et impartimur, non obstantibus in contrarium facientibus quibuscunque; volumus autem ut praedictis facultatibus cum suis diaecesanis duntaxat et non cum aliis Paternitas tua uti valeat..


16-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XVI-Vol.6-Lettres.html
  A016001495 

 Itaque, sive Vestrae Illustrissimae ac Reverendissimae Dominationis consecrationi celebrandae, sive ubi occasio sese dederit, omnibus aliis officiis quae e re sua suorumque fore existimaverit, me semper paratissimum et obsequentissimum habebit..

  A016003259 

 Nos propterea, illarum continentia diligenter examinata, ejusdemque domini oratoris pietatem et divini cultus zelum, in quem die noctuque totis viribus invigilare debemus, plurimum in Domino commendantes, attentisque familiaritatibus tui Illustrissimi Domini nostri Cardinalis Burgetis, super hujusmodi negotio ad nos de ordine et mandato praedicti Sanctissimi Domini Papae transmissis, datis Romae, die vigesima tertia Augusti, anni 1608 [385] quas hoc inserere minime tenemur, vobis harum serie committimus, quatenus Superiorum monasteriorum Reverendos monacos, ecclesiasticis censuris poenisque et modis aliis vobis bene visis, ad Missae celebrationem Horarumque canonicarum et aliorum divinorum Officiorum quotidie in ecclesiis, juxta ipsorum monasteriorum primariam laudabilem invitationem, recitationem cogatis; eisdemque ac eorum singulis ne a conventu, seu monasterio, absque eorum Superiorum licentia sub quovis praetextu causa vel colore recedant, praebendasve quas obtinent in alicujus gratiam aut favorem resignent, expresse inhibeatis, etc.; eosdem denique monacos ad communiter et collegialiter vivendum, ac regularem disciplinam, tam in divinorum Officiorum celebratione, habitu, vita, vestitu et habitatione, quam aliis ad quas regulares, ipsi tenentur integre et inviolabiliter observandum compellatis et compellere faciatis..

  A016003567 

 Quod scribitis, Capuccinorum ecclesiam et absolutam et dedicatam esse, summopere placuit, eo magis quo eum honorem assequuta sit per religiosissimum Genevensem Antistitem, Franciscus Salinam ( sic ), virum doctissimum atque in pastorali officio vigilantissimum; cui ego discedens, partes meas muniaque pastoralia delegaveram, ut quae in iis praesertim quae ad episcopale officium spectant, nec ab aliis quam ab Episcopis administrari possunt, vobis adesset, eum amice rogaveram.


18-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XVIII-Vol.8-Lettres.html
  A018000975 

 Nunc vero, cum pensione illa frui minime possit, vix est, ac ne vix quidem, ut possit diutius vivere, quandoquidem neque paternis bonis, neque aliis ecclesiasticis gaudet.

  A018001059 

 Cumque Sorores dictorum Monasteriorum, inter varias et frequentissimas paupertatis et mendicitatis serumnas, vitam hactenus utcumque traxerint et sustentaverint; nunc tamen, post tot hæreticorum incursiones, ac diuturnorum bellorum clades, cum diæcesis ista, miseranda paupertate vexata, illarum mendicitati occurrere deinceps minime valeat; ad pedes Beatitudinis Vestræ humiliter [89] prostratæ, illius providentiam Apostolicam suramis votis orant, ut in posterum, per ejus placitum et dispensationem, illis liceat prædia et alia bona immobilia in communi possidere, quemadmodum cum aliis ejusdem Ordinis Sororibus, Gratianopoli degentibus, minusque egentibus, pro Apostolicæ Sedis paterna charitate, dispensatum esse omnes probi rerum spiritualium æstimatores laudaverunt..

  A018001082 

 Habemus hic Monasterium unum Sanctæ Claræ, et alterum Aquiani, in quibus Sorores jejuniis, vigiliis, pedum nuditate ac multis aliis corporis macerationibus, Deo optimo maximo servire conantur, cumque mendicatis [91] hinc inde eleemosynis, hactenus quamvis ægerrime, inter multas et frequentissimas ægritudines utcumque vixerunt.


19-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XIX-Vol.9-Lettres.html
  A019003373 

 Inter multiplices Pastoralis officii Nostri curas, illa Nos non leviter urget, ut divinus cultus et devotio praesertim in Ecclesiis et aliis piis locis conscrventur, majoraque in dies suscipiant incrementa, et si in aliquibus exciderint, modis congruis, quantum in Domino fieri potest, restituantur opportunis.


22-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXII-Vol.1-Opuscules.html
  A022000169 

 Notandum est primo: Logicam ita dici a nomine greco logos, quae vox licet multas habet significationes, apud Aristotelem tamen 4 precipuas videtur sortiri: primo enim significat sermonem, seu orationem, ut I. Perili., c. 4, et aliis in locis; secundo, rationem seu argumentationem, ut ait Al.

  A022000438 

 Nam haec ad bonitatem Dei spectant (licet ad justitiam Dei non spectet damnare quemquam denegando media ei, ei, inquam, necessaria: nam quid ad rem si sufficiant aliis, non eis? Nec ad potentiam, cum tantum eluceat imo magis potentia Dei in salvando quam in damnando).

  A022002164 

 Nos igitur, qui Catholicae fidei propagationem, quantum cum Domino possumus, procurare non desistimus, Litterarum dicti Gregorii, praedecessoris, tenores praesentibus pro expressis habentes, hujusmodi supplicationibus inclinati, Fraternitati Tuae, unionem, annexionem et incorporationem, extentionem, ampliationem et decretum in praedicti Gregorii, praedecessoris, Litteris contenti, de praedicti Caroli Emanuelis, Ducis, consensu, Apostolicam auctoritatem perpetuo dissolvendi, dismembrandi, revocandi et annullandi, ac parrochiales ecclesias supradictas restituendi, seu de novo erigendi et instituendi, ipsorumque beneficiorum fructus, redditus et proventus praedictarum ecclesiarum rectoribus illarumque reparationibus; necnon octo presbyterorum secularium qui in ecclesia parrochiali oppidi de Tonon, quod insigne est, divinis officiis et servitiis Sacramentorumque administrationi insistant, et trium ad minus magis eruditorum, et tam secularium quam cujusvis Ordinum regularium, arbitrio tuo eligendorum, verbi Dei praedicatorum, in eisdem balliagiis manutenendorum sustentationi et alimentis etiam pcrpetuo applicandi et appropriandi; praedictosque Milites, seu eorum Magnum Magistrum pro tempore existentem ex praedictorum beneficiorum tunc, ut praefertur, unitorum fructibus, redditibus et proventibus generaliter aut particulariter ab ipsarum ecciesiarum rectoribus, aut monasteriorum Abbatibus, aut prioratuum Prioribus, seu aliis quibuscumque, nihil unquam petere aut praetendere, seu lite desuper et causam quomodolibet et quovis pratextu aut colore movere ullatenus posse decernendi, sed perpetuum illis desuper silentium imponendi, Tibique de illis, ad effectum praemissum, libere et omnino disponendi in omnibus et per omnia perinde ac si eadem unio, annexio et incorporatio eis seu eorum Militiae facta non fuisset, et plena eorumdem beneficiorum dispositio ad Te spectaret hac vice dumtaxat, auctoritate Apostolica, tenore praesentium licentia et facultatem concedimus et impartimur..

  A022002165 

 Et nihilominus, ut in ipsis parrochialibus ecclesiis aliisque beneficiis hujusmodi, ut necessarium est, idonei rectores et pastores vigiles deputentur qui ad gravem ipsarum animarum de novo conversarum curam exercendam strenue invigilent, Tibi quod de eisdem parrochialibus ecclesiis, necnon etiam perpetuis capellaniis seu ecclesiis aut capellis et aliis beneficiis bujusmodi, etiamsi de jurepatronatus quorumvis, tam laicorum, etiam nobilium, quam quorumvis aliorum cx fundatione vel dotatione existant, quomodocumque [331] per haeresim devolutionem aut aliter quomodolibet vacaverint, pro hac prima vice in favorem personae seu personarum Tibi benevisarum, et habilium et idonearum, disponendi et de illis providendi; necnon eos qui hactenus de dictis parrochialibus ecclesiis provisi fuerint quatenus ad curam animarum exercendam idonei non reperiantur, summarie de plano, sine strepitu et figura judicii, iisdem, ecclesiis privandi, ipsorumque parrochiales ecclesias aliis magis idoneis conferandi..

  A022002167 

 Praeterea Tibi, rectoribus earumdem aut aliarum parrochialium ecclesiarum tuae diaecesis congruam portionem super decimis et primitiis quse in eorum parrochiis percipiuntur ab Abbatibus et Prioribus, etiam extra visitationem, omni oppositione et appellatione remotis, assignandi, necnon aliis aliarum parrochialium ecclesiarum dictae diaecesis rectores magis habiles et idoneos ad id tamen voluntarios ad annum, seu aliud tempus Tibi benevisum, non tamen ultra biennium, qui curam ipsorum animarum gerant de eorum propriis ecclesiis relictis, seu his vicariis ad curam exercendam idoneis et approbatis: ita quod rectores ad aliam residentiam in dictis eorum ecclesiis ad annum, seu alio tempore durante, faciendam minime teneantur, amovendi, et ad dictas ecclesias praedictorum balliagiorum per praedictum tempus, attenta sacerdotum ad hoc habilium et sufficientium penuria, in illis partibus vigente transferendi licentiam pariter concedimus et indulgemus..

  A022002168 

 Nonosbstantibus praemissis ac regulis Nostris de unionibus committendis ad partes vocatis quorum interest ad de exprimendo vero valore, ac generalis et Lateranensis, etiam novissime celebrati Concilii, uniones, annexiones et incorporationes perpetuas, nisi in casibus a jure permissis fieri prohibentibus, ac quibusvis aliis Apostolicis, iiecnon in provincialibus et synodalibus Conciliis edictis, specialibus vel generalibus constitutionibus et ordinationibus, caecerisque contrariis quibuscumque..


23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html
  A023000138 

 Non ergo, secundum eum, praedestinatio est volitio illa et electio ad gratiam primo, deinde ad gloriam consequenter, quod vos ut subterfugiatis argumenta imaginamini, sed potius e contra vult uni prae aliis dare gloriam, aliis negare; deinde consequenter iis negare efficacia media, illis dare.

  A023000143 

 Cum is fuerit praecipuus scopus Augustini ut debellaret Pelagium, si id recte faciamus, ab Augustino dissentire non possumus magis quam vos: scilicet, ut cum gratis omnes nos praedestinatos fateamur et Dei misericordia, Augustinus suo, vos alio, nos alio explicemus modo, tantoque securiores ab Augustino discedimus quanto aliorum Patrum omnium signis adjungimur; vos vero tanto periculosius Augustinum deseritis quanto longius ab aliis omnibus solitarii fugitis et aberratis..

  A023000630 

 Et vero quaenam Sacrarum Scripturarum certitudo erit, quaeoam auctoritas, si Traditionem tollas, cum sola Traditione non etiam Scripturae ullius fide probari ea certitudo et auctoritas possit? Cur Evangelium Matthaei et Lucae, potius quam Thomae et Nicodemi, Libros canonicos esse dicemus? Aut si quis neget, atque cum istis Traditionem non scriptam rejiciat, quomodo probabimus? Rursum, ubinam gentium erat Ecclesia, aut fides Ecclesiae, totis illis saeculis quibus nihil dum de fide tractatum erat per scripturam, sed per sermonem tantum? An non fuit Ecclesia Scripturis antiquior? Aut quonam Sacrae Scripturae loco scriptum probabunt isti, ut cogant nos credere nihil credendum esse, nisi quod scriptum? Quid de Baptismo infantium, de Dominico die potius quam alio in Sabbathi judaici vicem sanctificando, de Angelorum creatione, ac de aliis hujusmodi tam multis quorum certissima fides in Ecclesia, et etiamnum apud ipsos quoque haereticos [80] omnes, probatio vero per Scripturam plane nulla? Longe aliter, et praeclare ut omnia, Augustinus: «Non crederem Evangelio, nisi» Ecclesia diceret esse Evangelium..

  A023000687 

 Quo admisso, illud certe etiam manifeste relinquitur, quod ab aliis Evangelistis omnibus, uno ore, et a divo Paulo (qui hoc ipsum accepit non a coapostolis, sed a Domino jam in Caelos assumpto) additum est graecum substantivum Mot έστί, non ea mente factum fuisse, ut commentitiae [96] isti interpretationi viam patefacerent, et Mot est pro significat unquam accipi vellent; sed ut eum ipsum sensum quem Matthaeus materna Christi lingua expressit apertius exprimerent, addito verbo substantivo ad pronomen hoc demonstrativum substantiae, et nomen substantivum corpus, subjectumque adjectivum meum, quo persona ipsa Christi enixissime significatur; itemque relativum quod, cujus eam esse vim et naturam sciunt grammatici omnes ut sit relativum substantiae, ne tot junctis verbis nihil penitus nisi substantiam et veritatem substantiae exprimentibus, dubitare quisquam posset, quin de vero ac reali corpore suo Christus Dominus in Sacramenti institutione sensisset, quod postea pro nobis datum et traditum est in cruce, non per figuram et significationem, sed vere ac realiter, ut figurae omnes Veteris Testamenti, consummato redemptionis opere, finirentur..

  A023000688 

 De quo ne dubitare quisquam possit, facere debent tot miracula, tot historiis testata, de sanguine effuso ex sacra hostia, nunc a Judaeo perfido, nunc ab impio haeretico sacrilege attentata; quorum miraculorum veritas etiamnum apparet apud Parisienses, Divionenses, et aliis plerisque Christiani orbis locis.

  A023000877 

 Quicumque ista profitetur et urget, est minister legis, peccati, irae et mortis; nam impossibile est humanam naturam implere legem, imo in justificatis qui habent Spiritum Sanctum.» Et paulo post: «Qui igitur docet fidem in Christum non justificare, nisi lex simul servetur, ille facit Christum peccati ministrum et crudelem tyrannum, qui exigit impossibilia, ut Moses, quffi nemo facere potest.» Idem vero docuit Calvinus, melior, in hoc articulo, ut etiam aliis plerisque, Lutheranus quam theologus..

  A023000895 

 Hac porro tam absurda, et satyro magis quam homine digna affirmatione, negant consilia Christi et Pauli de virginitate servanda, de secundis nuptiis non expetendis, de castratione propter regnum Dei, de muliere non tangenda, possibilia esse et observanda, gravemque injuriam adultis puellis nondum matrimonio collocatis, viduis, et aliis quibus viri copia non est, inducunt.

  A023000907 

 Sed quid illi ad Ezechielem: Si averterit se justus a justitia sua et fecerit iniquitatem, justitice ejus non memorabuntur amplius? Quid, quod Episcopo Philadelphiae Christus scribendum mandat: Tene quod habes, ne alius accipiat coronam tuam? Paulus vero Apostolus, quanquam fidelis, imo fidelissimus, quid non facit, ne, cum aliis praedicaverit, ipse reprobus efficiatur?.

  A023001259 

 Etsi enim de Calvino diserte non loquitur, qui vivente Luthero non adeo infamis erat nec magni nominis, quod tamen de aliis Sacramentariorum capitibus dixit, quidni etiam in Calvinum optime quadret, qui tanto superbior fuit et arrogantior caeteris, quanto posterior tempore? Si enim arrogans Carolostadius fuit et Zwinglius, qui Luthero parenti contradixerunt, arrogantior sane fuit, qui et Luthero et Zwinglio et omnibus omnium aetatum Christianis contradixit.

  A023001356 

 Et Luthero quidem id pro gloria est, quod primus et solus fuerit, qui turbas excitavit; nam congratulatur sibi ipsi, quod «Germani, suspensis animis, expectabant» quem eventum habitura esset contentio quam ipse excitaverat et «quam,» inquit, «nullus antea, neque episcopus, neque theologus ausus esset attingere.» Tantique fecit hanc haereticam laudem, ut injuriae loco duxerit, si quando suas opiniones ab aliis didicisse diceretur; cumque plerique Hussitam eum esse existimarent, reclamat ipse et exclamat: «Non recte vocant, qui me Hussitam appellant, non enim mecum ille sentit; sed si ille fuit haereticus, ego plus decies haereticus sum, cum ille longe minora et pauciora dixerit.» At videamus quibus viis et quo genio Lutherus in hanc doctrinae novitatem venerit.

  A023001356 

 Quare falso,» inquit, «eum» criminantur, «qui a plausibili causa exorsum dicunt, ut postea mutaret rempublicam et vel sibi vel aliis potentiam quaereret.».

  A023001408 

 Quin etiam, inter animalia quae gregatim vivunt, dux unus aliis semper praeesse videtur: sic elephantes, cervi, oves, grues, apes et conchilia margaritifera, etc. Nimirum, ea gubernatio quae ad Dei Opt.

  A023001441 

 Nec est quod ex Aristotele aut aliis prophanis auctoribus propositionem hanc pluribus exagitemus; [vellem potius iis rationibus quae jurisconsultum decent et quas Jurisprudentia nostra facile suppeditaret, totam rem hanc pro dignitate tractare, si tanto abundaremus otio quantum materiae [233] amplitudo et abundantia requireret.] Satis sit, quod nulla unquam, apud Christianos, sine legibus administrata est respublica..

  A023002012 

 De Monialibus quibusdam reformandis et aliis juvandis.

  A023002233 

 Primum, aliquot Ecclesiae Nostrae cathedralis doctis piisque hominibus nobiscum adhibitis, variarumque provinciarum Ritualibus libris in medium allatis, ex solo quidem Romano omnia quae ad ritum administrandorum Sacramentorum spectant adamussim excerpsimus; ex aliis, ac maxime ex antiquo Gebennensi, plurimas benedictionum formulas accepimus, quarum usum inter populares nostros pro laudabili recepta consuetudine retinendum existimavimus.

  A023002646 

 Atque si idem de aliquot aliis Monachis fieret, res meo quidem judicio foeliciter haberet.

  A023002652 

 Nulla autem ratione reformari posse arbitror, nisi in urbes deducantur, et aliis subdantur Superioribus, qui earum animis tractandis majorem adhibeant operam..


24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html
  A024000373 

 In provisionibus, et aliis actis publicis et sententiis, ex usu scribendum deinceps erit: Decanus et Capitulum..

  A024000432 

 Inhibentes rectori parochialis ecclesiæ Beatæ Mariæ Compassionis, ac aliis quibuscumque ejusdem ecclesiæ clericis, necnon scindicis oppidi Thononii, omnibus et singulis parrochianis, ne in constructione dictæ capellæ, dotatione, jurispatronatus ac sepulturæ usu, sibi aut suis quibuscumque successoribus quovis modo dare audeant impedimentum.

  A024000458 

 Inhibentes omnibus parrochianis ac aliis quibuscumque ne in hujusmodi capellæ erectione ullum presumant dare impedimentum, sed vigore hujusmodi Nostri indulti plene gaudere faciant..

  A024000488 

 Inhibentes propterea omnibus hujus diæcesis Gebennensis presbyteris, scindicis ac parrochianis dictæ ecclesiæ, ac [40] aliis quibuscumque, sub excommunicationis et quingentarum librarum gebennensium pœnis, ne te in regimine dictæ ecclesiæ, Sacramentorumque collatione, ac etiam fructuum administratione, quomodolibet impedire audeant; imo, per Nos sic coadjutorem constitutum et deputatum recipiant et admittant, oppositione et appellatione quavis non obstante, et sine earumdem præjudicio..

  A024001636 

 Tibi, ergo, propterea, specialem curam ac sollicitudinem earum ecclesiarum parrochialium quas infra suis nominibus notatas habes, quantum cum Domino possum, commendo ac impono; ut scilicet, harum vi et vigore, et meo nomine, [157] eas, bis saltem, singulis annis visites; si quid in eis desit et male habeat, confici et componi decernas; si quid in personis, tam ecclesiasticis quam aliis, correctione ecclesiastica indigeat, sanis verbis ac monitis corrigas.

  A024001835 

 Visis per Nos, lectis et diligenter examinatis Litteris Apostolicis Nobis respective directis et ad Nos a Sede Apostolica transmissis, aliisque bullatis sub plumbo, sub datum Tusculi, anno Incarnationis Dominicæ millesimo sexcentesimo nono, septima calenda Octobris, Pontificatus Sanctissimi Domini nostri D. Pauli divina Providentia Papæ quinti, anno quinto; aliis vero in forma Brevis, sub annulo Piscatoris et sub datum Romæ, apud Sanctum Petrum, die duodecima Martii 1610, Pontificatus ejusdem Pauli quinti anno quinto, debite expeditis, non vitiatis neque cancellate aut in aliqua earum parte suspectis, per R. D. Franciscum Bochattonum, presbyterum hujus Gebennensis [182] diæcesis, a Sancta Sede Apostolica obtentis et Nobis exhibitis; visis etiam testium depositionibus et informationibus ad ejusdem R di Francisci instantiam sumptis et receptis, quibus clare constat tam de contentis et narratis in supradictis Litteris Apostolicis, quam de secreta et extrajudiciali ipsius Francisci ante quinquennii lapsum reclamatione, servata insuper earumdem Litterarum præscripta forma, vocatis vocandis, visis videndis et consideratis de jure considerandis, ipsoque R do D. Francisco in habitu et tonsura regularibus existente:.

  A024001942 

 FRANCISCUS DE SALES, Dei et Apostolicæ Sedis gratia Episcopus et Princeps Gebennensis; universis presentes litteras inspecturis, notum facimus et testamur, die, mense et anno infra scriptis, dilectum Nobis in Christo Claudium Boucard, coram Nobis hic Gratianopoli comparuisse, et a [193] Nobis petiisse ut eum ab excommunicatione, ac aliis ecclesiasticis censuris et pœnis quibus ob hæresim hæresisve professionem obnoxium se fatebatur, dignaremur in utroque foro absolvere..

  A024002163 

 Denique, eodem modo et forma præcepimus omnibus judicibus secularibus, ac aliis ad quos spectaverit, ne ecclesiam cui restituetur dictus Antonius [214] Garcia obsideant, et custodes adhibeant ulla ratione, quibus ecclesiæ immunitas directe vel indirecte violetur, dictusque Garcias illius beneficio privetur..

  A024002318 

 Notum facimus et testamur, Nos hodie, decima nona mensis Junii millesimo sexcentesimo decimo octavo, benedictionem nuptialem dilectis Nobis in Christo, nobili Roco Calcanio, urbis Placentinæ, et Margaritæ de Chavanes, ex nobili familia hujus civitatis Nostræ diœcesis oriundæ, in sacello Nostro ministrasse ac impertivisse, idque juxta [226] ritum sanctæ Ecclesiæ Romanæ, infra Missarum solemnia scilicet, et aliis de jure servandis servatis..

  A024002682 

 Mandantes universis et singulis præsbiteris, clericis, notariis et aliis hujus diocæsis ad id ex parte dicti Collegii requirendis, ut ipsum seu ejus procuratores in dictæ ecclesiæ possessionem inducant; inhibentes singulis et universis, quantum possumus districte, in virtute [266] sanctæ obedientiæ et sub excommunicationis pœna quam ex nunc prout tunc infligimus, sex dierum spatium, duos videlicet pro primo, duos pro secundo et reliquos duos pro tertio termino ad id assignantes, ne dictis Religiosis, vel eorum procuratoribus, ullo modo obsistant, quominus dictam possessionem libere adipisci, et adeptæ pacifice insistere valeant..

  A024002843 

 Ex quibus facile est conjicere quanta fuerit magni Juvenalis Ancinæ in dicendo efficacia, in consulendo sagacitas et in juvandis proximis constans et perfecta charitas; quod enim nunc exempli gratia a me recitatum est, idipsum cum plerisque aliis actum cognovimus.

  A024003157 

 Nimirum cœpi mirari sterilitatem sectæ illius Calvinisticæ, exiguumque amoris Dei universæque pietatis sensum qui in illa conspicitur; contra vero in memoriam revocare devotionem eximiam quam in Ecclesia Romana cum in aliis videram, tum in meipso senseram.

  A024003244 

 Nobis infrascriptis spem certissimam ministrant, si iisdem vivificæ Crucis signo et sacratissimæ Virginis Mariæ ope et opera, ac Beatissimorum Petri et Pauli Apostolorum suffragiis imploratis, ad Deum ipsum, omnis pietatis auctorem, qui etiam cum ulciscitur est misericors et sicut impœnitentibus est destrictus ita conversis pius et pacificus, soletque emendatos in præsenti vita a tribulationibus liberare et in futura ad æterna gaudia perducere; cum cordis compunctione, gemitu et humilitate, orationibus, jejuniis, frequenti peccatorum confessione, Eucharistiæ sumptione, aliisque piis et charitativis vereque Christianis officiis convertamur, ipse, qui etsi clementissimus, tamen vult rogari, vult cogi, vult quadam importunitate et assidua deprecatione vinci, nos ab omni hæreticorum vexatione, militum [342] incursionibus et depredationibus, fame qua premimur, morbis quibus vexamur, bellis quibus urgemur, et aliis periculis qui jam præ foribus sunt, eripiet et liberabit; ac extinctis ab ipsa civitate, publicis sui ipsiusmet Dei, naturæ humanæ et hominum hostibus, inibi sacram religionem Catholicam reviviscere faciet, nosque infrascriptos, in pristinis sedibus propriaque ecclesia (e quibus, ut præmittitur, expulsi in hoc oppido Annessiaci, amplius quam per quinquaginta annos, quasi advenæ et peregrini, in mendicata ecclesia resedimus) restituet et reintegrabit..

  A024003245 

 Cumque assidua plurimorum oratio ipsi Deo optimo maximo gratissima existat, ipsiusque implorandi auxilii precipua ratio sit si plurimorum fidelium insimul, in nomine ejus Filii unigeniti Dei et Domini nostri Jesu Christi congregatorum, in quorum medio se adfuturum promisit, [343] animi in unum, cooperante Spiritu Sancto, devote consentiant; ad instar itaque aliarum provinciarum, civitatum et locorum quæ in similibus necessitatibus et periculis constitutæ, per erectionem diversarum, sub diversis tamen piis et sacris nominibus et invocationibus, Confraternitatum et societatum, illarumque opera spiritualia, non modicam consolationem et sublevamen recipiunt: idcirco nos, FRANCISCUS DE SALES, Juris utriusque doctor, Præpositus; Joannes Tissot, prothonotarius Apostolicus, sacrista; Joannes Coppier, magister chori et operarius; Ludovicus Reydet, Ludovicus de Sales; Franciscus [de] Chissé, R mi in Christo Patris et Domini D. Claudii de Granier, Episcopi et Principis Gebennensis, in spiritualibus et temporalibus Vicarius generalis et Officialis; Franciscus de Ronis, Jacobus Ballus, sacræ theologiæ doctor; Joannes Portier et Stephanus Decomba, magister in artibus, ejusdem R mi Domini Episcopi Vicarius substitutus; Janus Regard, perpetuus commendatarius prioratus Lovagniaci; Jacobus Brunet, decanus Rumilliaci; Joannes de Eloise, Carolus Aloisius Pernet, procurator fiscalis Episcopatus Gebennensis; Carolus Grosset, Anthonius Bochutus, Claudius d'Angeville, decanus de Vullionex; Eustachius Mugnier, [344] perpetuus commendatarius prioratus Sancti Bardolphi, Gratianopolitanensis diæcesis, et Joannes Deagio, sacræ theologiæ doctor, Canonici theologales Ecclesiæ cathedralis Sancti Petri Gebennarum, in loco infrascripto ad sonum campanæ, ut moris est, capitulariter congregati, [345] constituantes ultra duas partes ex tribus residentibus et Capitulum representantes; tam pro nobis quam aliis dominis Canonicis absentibus, nostrisque in posterum in eadem Ecclesia successoribus, ad honorem Dei totiusque Curiæ cælestis decus, unam sanctam et saluberrimam Confraternitatem seu Societatem utriusque sexus fidelium, sub nomine seu invocatione sacratissimæ Crucis Domini nostri Jesu Christi ac illibatæ Conceptionis Beatissimæ Virginis Mariæ et Sanctissimorum Petri et Pauli Apostolorum, in eadem Ecclesia cathedrali Gebennarum, [346] et ad altare Sanctæ Crucis inibi sito, cum consensu tamen et auctoritate præfati et R mi Domini Episcopi nostri, ac sub beneplacito sanctissimi Domini nostri Papæ et sanctæ Sedis Apostolicæ, subque Statutis et ordinationibus infrascriptis, perpetuo erigimus et instituimus ipsamque ex nunc tamquam confratres ejusdem ac veri fundatores expresse profitemur..

  A024003253 

 Et quoniam tam pro divinis Officiis præfatæ Confraternitatis [348] celebrandis et decantandis, aliisque piis operibus exercendis, quam pro ipsius negotiis tractandis, aliquis locus peculiaris omnino liber, extra ecclesiam, in qua altare [quod] ereximus situm est (ut in aliis Confraternitatibus ubique fieri consuerunt) necessarius sit, ecclesiaque Sancti Joannis Baptistæ præceptoriæ Gebennesii, Hospitalis Hierosolimitani, in loco publico prædicti oppidi sita, propter defectum ministrorum ejusdem ac injuriam præsentis temporis non multum frequentetur, sperandum tamen sit incolas oppidi hujusmodi, qui aliunde religiosissimi fidem catholicam verbo et opere devote profitentur, ipsam ecclesiam sancti Joannis posthac ferventius visitaturos, si in eadem Missa aliaque divina Officia frequentius decantentur et peragantur, ac preces publicæ et piæ exhortationes seu conciones sæpius exerceantur et fiant: idcirco, [349] de consensu nobilis et magnifici domini Dionisii de Sacconay, Baronis Cletarum, domini in temporalibus de Sacconay, Truaz et Lorcier, procuratoris generalis Ill mi et R di D. Petri de Sacconay, sui fratris, militiæ Hospitalis Hierosolimitani, et prioratus Arverniæ prioris ac præceptoris Gebennesii, oratorium ejusdem Confraternitatis, dum Capitulum Gebennensis ecclesiæ in oppido prædicto moram traxerit, in ipsa ecclesia Sancti Joannis Baptistas constituimus et deputamus.

  A024003330 

 Ut igitur confratres præfati discant quid agere debeant ex aspectu eorum habitus ac ab aliis dignoscantur, ad instar itaque aliarum Confraternitatum, maxime Archiconfraternitatis sanctissimi Crucifixi in ecclesia Sancti Marcelli, Ordinis [365] Fratrum Servorum, in alma Urbe ab antiquo erecta, cui aggregari summopere cupimus, statuimus et ordinamus, habitum hujus nostræ Confraternitatis Sanctæ Crucis esse saccum, seu potius camisiam telæ nigræ canapis, totum corpus, a collo ad talaria usque contegentem, simplicem, sine scissura, serico ornamento aut aliquo labore, una cum caputio ejusdem telæ et coloris caput et faciem [366] velante.

  A024003610 

 Tum etiam ea humano favore prosequentes et in dies promovere gratiis Nobis a Deo donatis desiderantes, singulis ex confratribus et aliis oratorium prædictæ Confraternitatis visitantibus et processiones comitantibus singulis diebus quibus sacratissimum Eucharistiæ Sacramentum super altari venerandum exponitur, si prius ad Deum preces pro totius Ecclesiæ pace et prosperitate, juxta hujusmodi Statutorum expressionem fuderint, quadraginta dies de vera Indulgentia relaxamus et concedimus..

  A024004373 

 Si vero post dictum annum probationis Noviti is adhuc habilis ad profitendum non existimetur, et nihilominus spes probabilis existat eum fieri posse idoneum, si paulo plus, imo etiam anno integro in Monasterio retineatur; id licitum esse, Congregatio Cardinalium Concilii respondit, quandoquidem Concilium de idoneis et habilibus, non de aliis decrevit..

  A024004518 

 Quod nonnisi longo temporis cursu ex fructibus dicti monasterii valorem mille ducentorum scutorum auri non excedentibus, multis ordinariis et extraordinariis oneribus, et pensioni Ill mo et Serenissimo Carolo Emanuele, Sabaudiæ Duci, obnoxiis concessæ et solvendæ (sic), prestari non potest, dicto Reverendo domino Abbati, seu commendatario perpetuo Beatæ Mariæ Abundantiæ pro tempore existenti, seu ejus legitimo procuratori, membrum de Presingy, valoris annui centum scutorum, ad sexdecim annos, a die arrendationis computandos, [469] mille scutorum in pecunia numerata anticipata solvendorum, pretio, etiam quibusvis personis, etiam laicis, locandi et arrendandi; vel illud idem membrum, per dictum tempus sexdecim [annorum], dictis personis, justo pretio obligandi et relaxandi; necnon alia bona dicti monasterii cum omnibus et singulis pactis, conventionibus, commissionibus, obligationibus, submissionibus, renunciationis clausulis et cautelis necessariis, et apponi solitis prædicta auctoritate Apostolica, obligandi licentiam concedimus et indulgemus; ac etiam de debitis et receptis pecuniis easdem personas questandi et liberandi; dictasque pecunias penes aliquam ædem sacram aut personam fide dignam, et facultatibus idoneam, deponi, pro dicta fabrica quanto citius construenda, felicis memoriæ Pauli PP. secundi Constitutione et aliis ordinationibus non obstantibus.


25-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXV-Vol.4-Opuscules.html
  A025003514 

 Hoc autem maxime locum habet in Gallicis istis regionibus, in quibus muheres non solum ineptissimam, sed ridiculam plane habent latini sermonis pronunciationem, ita ut plerumque qui in aliis Monasteriis Officia audiunt, vix ac ne vix quidem risum tenere possint, nisi potius rubore perfundantur..

  A025003540 

 Erecta est anno 1610 Congregatio quaedam piarum virginum ac viduarum oblatarum, in oppido Annessiacensi, diaecesis Gebennensis, qua postea multiplicata, erecta est etiam in civitatibus plurimis: Lugdunensi, Molinensi, Gratianopolitanensi, Biturigensi, Parisiensi, Monferranti, Nivernensi, Aurelianensi, et passim quotidie ab aliis expetitur et erigitur civitatibus..


26-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXVI-Vol.5-Opuscules.html
  A026001045 

 CXV]: Porceaux mangent les serpens sans s'en sentir; tous autres animaux en meurent. Sic peccata porcis sunt cibus, id est fœdis et luxuriosis; aliis sunt interitus, id est amara ut mors..





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE