Mot «Animum» [32 fréquence]


07-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome VII-Vol.1-Sermons.html
  A007000348 

 Jam antea, præteritis Natalibus fastis, Patres Venerandi, cum ipsa dierum solemnitas animum ad sui ipsius solicitudinem revocaret, de reliquo mortalis hujus vitæ tempore Christiane ac beate transigendo cogitabundus, inter alia quæ mare istud naviganti difficilia occurrebant, illud fuit omnium et gravitate et vicinitate primum, me Præpositum Sancti Petri Gebennensis ex placito Summi Pontifïcis fuisse renunciatum.

  A007000380 

 Hisce sane præteritis natalibus festis, cum ipsa dierum solemnitas animum ad sui ipsius recognitionem revocaret, de reliqua hujus temporis mortalitate cogitanti mihi, inter alia quæ mare istud naviganti difficilia occurrebant, illud fuit unum, gravitate quidem non infimum vicinitate vero proximum; me scilicet Præpositum [Ecclesiæ Cathedrali] Canonicis Sancti Petri Gebennensis, ex placito Summi Pontificis, nuper fuisse renunciatum..

  A007000392 

 Dicam ergo et fatebor in dissita longeque inferiori conditione quod olim sapientissimus hominum dixit: Stultissimus sum virorum et sapientia hominum non est mecum; non didici sapientiam et non novi scientiam sanctorum. Sed idem subinde cum Davide animum solabor: Quoniam non cognovi litteraturam, introibo in potentias Domini.

  A007000536 

 : « Veniebant in animum meum simul cum verbis quae diligebam, res etiam quas negligebam; et dum cor aperiretur ad [135] excipiendum quam diserte diceret, pariter intrabat et quam vere diceret.


08-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome VIII-Vol.2-Sermons.html
  A008000260 

 Impedit ira animum.

  A008000715 

 Negotiabatur Satan, ut Deo auferret authoritatem, cæteris obedientiam; induxerat in animum creaturis præesse, ovibus, bobus, columbis: ovibus, fidelibus subditis; bobus, prælatis laborantibus; columbis, religiosis volantibus per contemplationem; Angelis minoribus, majoribus et etiam Seraphinis.

  A008001579 

 Lydium, ad pacandos animos (pagina sequenti), et talis fuit: Lætatus sum [207] in his quæ dicta sunt mihi; et Nunc dimittis, ad animum suum, diuturna expectatione fatigatum, recreandum; et canticum Puerorum in fornace ad seipsos solandos; et canticum Annæ matris Samuelis; et hoc etiam utebantur post victorias, ut Cantemus Domino, gloriose, etc. 30.


11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html
  A011000346 

 Accepi litteras tuas, vir clarissime et Senator integerrime, tuæ in me benevolentiæ pignus suavissimum, [18] quæ animum meum tanquam insperatæ adeo commoverunt ut permixta admirationi gratulatio mihi meummet ingenium eriperet.

  A011000348 

 Universo enim orbi litterario cum ex fructu arbor optima et sis et habearis, mihi unus perpetuo propositus es quem noctes diesque respicerem, et ad cujus exemplar quam maxime possem genuine animum meum efformarem, non tantum quod nullibi superiorem, paucos etiam habeas pares, sed quod provincialia, civilia aut, ut ita dicam, domestica exempla nescio quid habeant acutioris energiæ ac efficaciæ..

  A011000597 

 Atque eam in rem jam paratum habeo animum patris, habeboque omnino, uti me Senatoris nostri familiæ [60] adjungam in eleemosinarium, si me, sicut spero, de suo itinere tantisper præmonuerit.

  A011000637 

 Fere conscriptam habebam jam epistolam aliam quam ad te mitterem, Frater suavissime, cum Soudanus tuam hanc ultimam undique Spiritus Sancti odorem suavissimum spirantem reddidit; ego illa dimissa ut ad hanc responderem animum adjicio..

  A011000786 

 Quæ quidem non eo animo a me esse dicta velim intelligas quo tibi animum addere vellem; non enim est discipulus super magistrum, et importunum omnino foret te veteranum et gravions armaturæ militem a grægario tyrone doceri.

  A011001077 

 Dicamne, mi Frater, quanta animi voluptate tuas litteras et clarissimi viri Antonii Possevini nudius tertius exceperim? Et cum alterius seorsim recordatio sola animum omnem delectare posset et soleret, quid quæso non recordatio solum, sed utriusque erga me tantum benevolentiæ pignus effecerit? Epistola per se scribentis [122] quædam effigies manualis est; at in selecto illo libello de Poësi et Pictura, tam genuina est Possevini effigies, ut non in messem alienam miserit manum qui tam eleganter et graphice seipsum representant et pinxerit; ac nihilo fere minus se libello mihi præsentem exhibeat quam ipsissima præsentia tibi.

  A011002210 

 Hæc ita fusius Beatitudini Suæ exhibere sum ausus, quod non sim nescius quam fidei ac disciplinæ [271] Christianæ instaurandæ Clementia Sua libenter animum adjiciat, et absentia (quæ hujus mortalitatis est conditio) non nisi per præsentes cognosci possint..

  A011003115 

 In quo etsi nihil me præstare posse sentio quod vel tua erga Deum pietate vel mea in te voluntate dignum videri debeat, putavi tamen faciendum uti quantum in me esset animum tibi declararem meum, ut intelligeres [381] si quantum tibi me hoc nomine pro tanta benevolentiæ significatione debere agnosco, tantundem referre possem non magis voluntatem mihi quàm facultatem defuturam.

  A011003135 

 Silentii mei votum, ut ego nunc quidem agnosco, improbum fregit lectio tuarum literarum, ex quibus cognovi in tanta ista taciturnitate [382] nihil minus quàm tacendi animum te in votis habuisse.

  A011003199 

 Itaque, sic plerosque omnes affectos video: ut si feliciter res cedet, laudatores habiturus sis etiam improbos et perditos viros, non laudandi tui studio vel impetu elatos, quod esset infamiæ proximum, sed virtutis veritatisque viribus fractos; sin, quod abominor, aliter eveniet, boni sanè conatum laudabunt nec nisi hæreticorum insaniam accusabunt, pessimi temeritati tribuent quòd industriæ potiùs et charitati Christianæ acceptum ferre deberent: omnes planè fatebuntur, neque animum tibi defuisse ad audendam rem maximam neque ingenium ad agendam, sed seculi potiùs felicitatem ad peragendam.

  A011003224 

 Episcopus pro sua prudentia verebatur ne multùm de tuis laudibus detraheretur, si quo tempore magis enitendum esset ut pietatis industriæque tuæ fructus aliquis constaret, eam de te homines opinionem conciperent ut peragendi animum tibi potiùs quàm facultatem defuisse suspicarentur..

  A011003388 

 Nihil de privatis meis rebus conqueror, quarum perturbatio non mediocris animum meum longè graviùs perturbaret, si à meipso, ut eleganter ais, lædi vellem.

  A011003439 

 Habebis tuæ fortitudinis virtutisque, non modò testes sed etiam admiratores, eos ipsos quos fautores habere, ut decebat, non potuisti; Deum verò optimum maximum retributorem, qui laborum tuorum æstimationem non ex perceptis fructibus, sed ex iis qui percipi potuerunt et debuerunt pro pietate sua initurus est: quamquam vix mihi in animum cadere potest ut de tam piis et, quod præcipuum est, pie habitis conatibus desperandum putem..


12-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XII-Vol.2-Lettres.html
  A012002179 

 Accedit et alia scriptionis causa, commendandi scilicet D. Rudolphum, filium Joannis a Dunghen, tuæ diœcesis virum, qui et ipse primus Reverendissimæ Paternitatis Vestræ colendæ animum injecit, cum inter multas [247] laudes, quibus te dignum sæpe prædicat, hanc adjiceret, multam quidem suorum civium erga Principes suos devotionem, tua tamen præsertim opera effectum quod urbs illa jam toties [tam] inusitatis quoque stratagematibus tentata, in hostium potestatem nondum venisset; illud nimirum tuum esse eloquium ac vim dicendi, ut cum buccinæ clangore muri Hierichuntini sint eversi, tubæ tuæ evangelicæ sonitu Buscoducensia mœnia et propugnacula sarta tecta hucusque permanserint..


13-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XIII-Vol.3-Lettres.html
  A013003017 

 Cum de moribus et origine Petri Fenoilleti ad Montispessulanensem Ecclesiam a Rege Christianissimo nominati locupletissima collegissem testimonia quæ de more ad Sedem Apostolicam deferrentur, non potui cohibere animum quin ad Sanctitatis Vestræ pedes, tanquam ad omnium Ecclesiarum Patrem amantissimum pariter et amatissimum, gratulationis significationem exhiberem..

  A013003019 

 At ego libentius ac opportunius, qui omnium optime virum de cujus promotione sermo est cognovi; est enim civis meus, Beatissime Pater, ab ineunte ætate litteris in hac ipsa civitate nostra ab optimo patre eruditus, [350] quibus postea alibi tanta studiorum contentione, tanta ingenii felicitate animum addixit, ut doctor theologus creatus, brevi in concionatorem omnino celeberrimum evaserit.


16-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XVI-Vol.6-Lettres.html
  A016001492 

 Intima sane ac peculiari mœstitia Illustrissimi ac [158] Reverendissimi D. Adriani, praedecessoris vestri, obitus animum meum exagitavit et affecit, non solum propter eam qua tantum Praesulem colebam venerationem, aut illam qua me vicissim ornabat benevolentiam, sed ideo maxime quod celeberrima Sedunensis Ecclesia, ac universa Vallesiorum gens, insigni illo Principe et Pastore orbata iniquo tempore et praemature remansisset, cum religionis avitae tuendae augendaeve Catholicae fidei zelo ac peritia, neminem cum defuncto Praesule comparandum illis in partibus esse putaremus..

  A016001518 

 Intima ac peculiari Illustrissimi D. Adriani, Dominationis Tuae R mae et Ill mae antecessoris, obitus animum meum affecit mestitia, non tantum propter eam qua tantum Praesulem colebam observantiam, aut illam qua vicissim ipse me recreabat benevolentiam, sed ideo maxime quod Sedunensis Ecclesia et universa Vallesiorum gens, insigni Principe ac Pastore orbata remansisset, cui [162] vel religioni avitae ac Catholicae tuendae augendaeve, zelo ac peritia neminem in illis partibus comparandum inter superstites esse existimabamus..


20-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XX-Vol.10-Lettres.html
  A020000302 

 Inde etiam illi animum addidi ut te exspectaret sicut pluviam, et ad te aperiret os suum quasi ad imbrem serotinum.


21-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXI-Vol.11-Lettres.html
  A021000680 

 Ac sane, si meum erga sacram Coronam Vestram animum æquarent vires et census, non committerem quin omnes cæteros Imperio addictos Principes et Episcopos factis pariter et opere æquarem..


23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html
  A023001254 

 Is, in Responsione ad maledicum scriptum Regis Angliæ, in haec verba scribit: «Atque,» inquit, «citra arrogantiam libere dixerim, per me Sacram Scripturam ita repurgatam, ita illustratam esse, ut intra annos mille nunquam fuerit vel clarior, vel notior pluribus.» Et paulo ante: «Mihi perinde est, etiamsi mihi totus jam adhaereat mundus, jam deficiat iterum; utrumque sequi bonimque consulturus sum, nam quis me sustentabat initio, cum essem solus?» Et alibi miris modis seipsum extollit, et animum pervicaciae: «Haec sunt arma,» inquit, «quibus haeretici vincunt hodie: ignis et furor insulsissimorum asinorum et thomisticorum porcorum.

  A023001362 

 Nam et ipsi Romano [217] Pontifici diu blanditus est et, cum adversus Regem Angliae injuriose scripsisset, misit ad eum postea epistolam, in qua blanditiis et lenociniis conatur animum Regis demulcere, scribens in himc modum: «Conscius mihi sum gravissime offensam esset Tuam Majestatem libello meo, quem stultus et praeceps edidi.» Et paulo post: «Vehementer,» inquit, «nunc pudefactus, metuo oculos coram Majestate Tua levare, qui passus sum levitate ista me moveri in talem tantumque Regem, praesertim cum sim fex et vermis, quem solo contemptu oportuit victum aut neglectum esse.» Deinde veniam petit, ad Regis pedes prostratus, et promittit se palinodiam cantaturum, si Rex velit.


24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html
  A024002840 

 « Annos natus viginti quatuor, inquit, cum jam multis inspirationibus divina Providentia me ad vitam religiosam incitasset, ita tamen, pro mea imbecilitate, contrariis tentationibus exagitatum me sentiebam, ut despondens prorsus animum, de matrimonio ineundo serio cogitarem, resque jam apud amicos ita processerat, ut propemodum acta videretur..

  A024004366 

 Quandoquidem Monasterium venerabilis Ordinis Canonicorum [454] regularium Sancti Augustini, loci de Six, curæ ac jurisdictioni prædecessorum Nostrorum ac Nostra secundum primævi juris ecclesiastici sacras regulas relictum sit, Nos sane ipsius et venerabilium Canonicorum in eo Deo servientium, utilitatibus quam impensissime facere possumus, incumbere ac animum intendere debemus et volumus.

  A024004898 

 « Nunc autem, certis de causis animum Nostrum moventibus, Archiepiscopum Corinthiensem et Episcopum Tullensem prædictos ab onere visitandi dictam ecclesiam illiusque Abbatissam et Canonissas ac Canonicos hujusmodi illis per Nos, ut præfertur, imposito eximentes et liberantes, ac facultatem illis ut supra concessam revocantes, et in eorundem locum vos, venerabiles Fratres Gebennensis et Crisopolitanensis Episcopi, surrogantes, vobis tribus, motu, scientia et potestatis plenitudine similibus per presentes committimus et mandamus quatenus vos, vel duo vestrum ad minus conjunctim, procedentes ad executionem dictarum Literarum, servata in omnibus et per omnia illarum forma, deveniatis.





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE