Mot «Antiqua» [13 fréquence]


01-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome I-Les Controverses.html
  A001000202 

 Omnia sacrificia farinacea antiqua erant veluti condimenta sacrificiorum cruentorum; sic Eucharistiæ Sacramentum est veluti condimentum sacræ Crucis, eique optima ratione adjunctum..


08-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome VIII-Vol.2-Sermons.html
  A008000889 

 Lex antiqua in monte data est, et nova quoque, abrege, anacephaleosis, in Cruce; inter clavos et spinas, ut Leges inter tonitrua et lampades.

  A008001129 

 Plerique omnes interpretes novum et suum, quia in antiqua Lege dictum: Diliges proximum tuum sicut teipsum, at in nova: sicut dilexi vos, id est, supra seipsum.

  A008001766 

 NOTA. Christi civitatem sæpe dictam Capharnaum: Transfretavit et venit in civitatem suam, id est, Capharnaum, quia ager pœnitentiæ; ut mons Moria erat domus antiqua Dei.

  A008001872 

 In momento, in ictu oculi, in novissima tuba; canet enim tuba, etc. Id autem fiet congruenter; nam in antiqua Lege tubæ frequentes: in bello, ut Hiericho, in congregatione, ad festa; in clangore tubæ data sunt præcepta.

  A008002102 

 Et dicitur etiam Cathedra Petri, quia Petrus Apostolorum caput, ut ejus successores Episcoporum, «ut capite constituto schismatis tollatur occasio;» quemadmodum in antiqua Lege erat unus Pontifex, et omnia in figuris contingebant illis..


11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html
  A011000472 

 Sicque urbanitatis Christianæ antiqua illa forma inter nos reviviscet, qua solebant ad honestam recreationem amici usque ante quadragesimale jejunium convivia celebrare, ac simul aliquantulum feriari, ut liberius toto pœnitentiæ tempore sederent solitarii, et tacerent, ac elevarent se supra se, quasi longioris silentii licentiam vicissim simul expetentes..


12-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XII-Vol.2-Lettres.html
  A012001319 

 Huic Ecclesiæ viginti quinque annis præfuit et assidua præsentia etiam adfuit; ac partim sua opera, partim aliena, oves errantes ad viginti quinque millia in ovile Dominicum reduxit: vir antiqua religione, antiquis moribus, antiqua pietate, antiqua constantia, dignus plane immortalitate, et illa memoria quæ in omnium sit benedictione..


22-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXII-Vol.1-Opuscules.html
  A022001307 

 Exponit humillime: omnia fere tum virorum cum mulierum Monasteria et Prioratus conventuales in Sabaudia, Gebennesio aliisve Serenissimi Allobrogum Ducis ditionibus et regionibus ultramontanis, adeo ab regulari et antiqua disciplina deciderunt, ut vix Regulares a saecularibus dignoscantur; alii enim huc et illuc palantes discurrunt, alii autem in claustris degentes gravissimo populis sunt scandalo..


24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html
  A024003302 

 Ritum antiquum recitationis Salutationis Angelicæ, genibus flexis et detecto capite, quando in aurora, meridie et occasu solis ex antiqua traditione universalis Ecclesiæ pulsatur, religiose servare cupientes, statuimus et ordinamus Salutationem Angelicam ter universis confratribus quotidie, utroque genu flexo et detecto capite, esse recitandam in quocumque loco, etiamsi in viis vel plateis publicis [359] constiterint, quoties in principaliori ecclesia loci in quo Ecclesia cathedralis sedem fixerit pulsabitur, in aurora, meridie et vesperi, ut, præter Indulgentias eam sic recitantibus a Summis Pontificibus concessas, ex hoc humili obsequio eidem Virgini Mariæ (cujus Dominus humilitatem respexit ) prestito, ipsius meritis et intercessione a morbis, peste, tempestatibus, grandinibus aliisque aeris corruptione et perturbationibus provinciæ totius Sabaudiæ liberentur..

  A024004218 

 FRANCISCUS DE SALES, Dei et Apostolicæ Sedis gratia Episcopus Gebennensis et Princeps, die 24 Septembris anni 1603, ad abbatiam et ecclesiam de Six accessit; ac primo sequenti die, celebrata Missa, R. D. Jacobum de Mouxi una cum omnibus Religiosis ibidem residentibus [441] et præbendatis convocavit, et coram se stantibus declaravit se accessisse ad eos eorumque abbatiam ut omnia quæ ad eorum mores, vitam et conversationem, ac etiam quæ ad ædificia, bona ac jura visitaret tanquam prædictæ abbatiæ Superior; se enim id facere, debere et posse juxta antiqua episcopatus Gebennensis jura et consuetudines: quare, si quid haberent quo existimarent id fieri non debere, libere panderent.





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE