Mot «Assensum» [3 fréquence]


24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html
  A024000457 

 Hæc autem omnia paratos exequi in refrigerium animarum omnium suorum predecessorum, et pro incolumitate ipsorum et suorum, si modo assensum Nostrum concesserimus..

  A024003402 

 Tandem, ut ipsa Confraternitas sub Crucis invictissimæ vexillo, ac Sacratissimæ Virginis Mariæ et Beatissimorum [378] Petri et Pauli Apostolorum invocationibus ex causis superius expressis, pro certa ac sancita, sub Statutis et ordinationibus præmissis instituta, etiam auxilio R mi Domini Episcopi nostri ac patrocinio Sanctæ Sedis Apostolicæ contra omnes insultus muniatur, et aliquibus specialibus favoribus et gratiis ac Indulgentiis ornetur et decoretur, sicque in dies amplietur ac uberiores fructus proferat, et in perpetuum duret et persistat: supplicamus propterea eidem Illustri et R mo Domino Episcopo nostro suprascripto, ut huic erectioni Confraternitatis aliisque præmissis consensum suum pariter et assensum prestare, ac ejus ordinariam auctoritatem interponere; Sanctissimo vero Domino nostro Domino Papæ Sanctæque Sedi Apostolicæ, ut ipsam Confraternitatem illiusque ordinationes et Statuta facta et facienda confirmare et approbare, ac amplioribus favoribus et gratiis Apostolicis, per Indulgentiarum perpetuarum concessiones et elargitiones, ampliare et roborare respective dignentur.

  A024003611 

 In quorum fidem, has manu Nostra signatas, ac assensum Nostrum et approbationem continentes, per secretarium Nostrum subscriptum fieri et sigillo Nostro communiri jussimus.





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE