Mot «Declaramus» [13 fréquence]


24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html
  A024000276 

 Et nihilominus, sine præjudicio jurium, si quæ sint, et prætentionum ecclesiæ Collegiatæ Beatæ Mariæ Lætæ, quæ omnia illis salva esse volumus et declaramus, parati, ubi de illis constiterit, præsens edictum, quatenus illis officiat, omnino revocare et irritum declarare..

  A024000560 

 Notum facimus quod viso antescripto instrumento, sub die decima sexta Augusti, anni millesimi quingentesimi nonagesimi sexti, per ægregium du Gerdil, notarium, recepto et signato; omnibus in dicto instrumento contentis diligentissime consideratis, illud idem instrumentum omniaque in eodem contenta confirmavimus, approbavimus et ratificavimus, prout tenore presentium confirmamus et approbamus, ac illi omnis inviolabilitatis et firmitatis robur adjicimus, necnon omnes et singulos [juris] et facti defectus, si qui in eo intervenerint, supplemus, dictosque festos dies celebrandos temporibus assignatis; imo festum Exaltationis Sanctæ Crucis Septembris ad festum [Nativitatis] Beatæ Mariæ, quæ octava cujuslibet mensis Septembris [46] totius anni, transtulimus et transmisimus, eoque die celebrandum declaramus per parrochianos loci Sancti Andreæ de [Domancy], mandamenti Sallanchiæ, pœna in suprascripto instrumento contenta..

  A024001739 

 Universis sit manifestum quod Nos, die Dominico quinta mensis Junii, anni M. D. C. vigesimi secundi, indictione quinta, in ecclesia prædicta, dilectum Nobis in Christo Johannem Scotiam, de supradicto Pinerolio scolarum infantem litterarum, et de legitimo matrimonio procreatum, ibidem præsentem, volentem et militiæ clericali ascribi cupientem, rite, recte atque legitime in clericum ordinavimus sibique primam clericatus tonsuram contulimus, ordinatumque esse nuntiamus et declaramus per præsentes.

  A024001767 

 Tum vero, quod consequens erat, pro potestate Apostolica Nobis in hac parte concessa ac commissa, rite, legitime, juridice, ac omnibus servandis servatis, in utroque foro eumdem Boccardum ab omnibus omnino censuris, in quas propter hæresim inciderat, absolvimus; deinde, eadem auctoritate, super irregularitatibus quas contraxerat cum eo dispensavimus, ac demum, a vinculo voti simplicis quod in Societate Jesu emiserat omnino liberavimus; declarantes, ut etiam per presentes Nostras litteras declaramus, eum nullis prædictæ Societatis Jesu legibus deinceps teneri, sed tanquam verum clericum et sacerdotem secularem, omniumque privilegiorum legitimis ac probis sacerdotibus concessorum, capacem et participem ab omnibus haberi debere.

  A024001790 

 Deinde, cum eodem super irregularitate ac irregularitatibus, si quam vel si quas contraxerat, dispensavimus, ac demum a vinculo voti simplicis, quod in Societate Jesu emiserat, liberavimus; declarantes, ut etiam per presentes Nostras litteras declaramus, eum nullis prædictæ Societatis Jesu legibus deinceps obligatum, sed tanquam verum clericum et sacerdotem secularem, omnibusque privilegiis veris, legitimis ac probis sacerdotibus concessis gaudentem, ab omnibus haberi debere.

  A024001807 

 Ac demum eadem authoritate illi concessimus, ut in habitu clericorum ac sacerdotum secularium libere, ac [177] sine ulla cujusquam reprehensione, toto hoc anno 1608 incedere ac vivere possit; declarantes, ut etiam per presentes declaramus, eum toto eo tempore neque ad habitus Religionis gestationem, neque ad obedientiam Superiorum regularium illatenus cogi aut teneri posse..

  A024001836 

 Nos, Commissarii Apostolici respective in hac parte delegati ad prædictarum Litterarum Apostolicarum executionem [183] prout de jure procedentes, professionem per dictum R dum Franciscum Bochattonum alias emissam tanquam ante ætatem legitimam et vi metuque factam (ipso prius Reverendo Francisco adversus lapsum quinquennii regularibus professis ad reclamandum præfixi prius restituto, prout restituimus) nullam et invalidam nulliusque roboris vel momenti fuisse et esse; ipsumque R dum Franciscum propterea Ordini vel Religioni in specie vel in genere minime teneri vel obligatum esse, sed ad sæculum redire, et in eo ut presbyterum secularem remanere libere et licite hactenus potuisse et in posterum posse, necnon quæcumque et qualiacumque quomodolibet nuncupata beneficia obtinere et retinere etiam potuisse et posse, nec a quoquam desuper molestali, perturbari aut inquietari posse, auctoritate Apostolica qua fungimur in hac parte pronuntiamus, decernimus et declaramus..

  A024002141 

 Sic enim eos per præsentes excommunicatos, eo casu, declaramus et censemus..

  A024003257 

 Si vero, casu aliquo, Ecclesiam prædictam cathedralem ad alium locum quam civitatem Gebennensem transferri postea continget, declaramus hanc Confraternitatem, uti eidem Ecclesiæ cathedrali perpetuo et indissolubiliter unitam et incorporatam, cum omnibus illius insigniis (sic), vasis sacris, ornamentis et libris, ad eumdem locum ex nunc prout ex tunc translatam; cujus tamen aliquod membrum in aliqua ecclesiarum prædicti oppidi a Capitulo hujusmodi eligenda et ab eadem Confraternitate perpetuo dependens possit remanere, si id ita expedire videbitur.

  A024003285 

 Attamen, ne videamur jugum impossibile nobis ipsis et eisdem confratribus imponere, statuimus et declaramus, cuilibet legitime impedito sumere hujusmodi sacram Eucharistiam aliqua præfatarum festivitatum et Dominicarum, licere alia die opportuniori cujuslibet mensis statuto præcedenti satisfacere, dummodo prius impedimentum Priori infrascripto intimaverit, qui eidem providebit prout sibi melius videbitur expedire..

  A024003330 

 Mulieres tamen quæ Confraternitatem ingredientur, ad solam cinguli et Rosarii superius expressorum delationem adstrictas respective esse decernimus ac declaramus..

  A024004372 

 Quia nullus inter venerabiles Canonicos nunc superstites invenitur qui expressam emiserit Professionem, imprimis et ante omnia, sacri Concilii Tridentini menti ac verbis inhærendo, declaramus ac decernimus omnes dictos venerabiles DD. Canonicos ad dictam Professionem explicitam teneri, eisque omnibus ac singulis qui nunc habitum Monasterii gestant annum præfigimus, qui quasi probationis [456] annus habeatur; quo elapso, statim, vel Professionem prædictam emittant, vel causas, si quas habeant, cur nolint dictam Professionem facere, Nobis exponant..

  A024004519 

 Qui quidem Abbas hujusmodi locationes, obligationes et arrendationes justo pretio factas ad Nos deferre teneatur, ut a Nobis approbentur et confirmentur; singulosque juris facti et solemnitatum defectus, si quis in eisdem intervenerint, suppleantur; dictum membrum de Presingy sic, ut præmittitur, obligatum et arrendatum, et dicti exponentis successores sexdecim annis durantibus (licet dictum R. D. Abbatem decedere contigerit, seu dictam commendam quovismodo desierit) remanere obligatum et ad dictæ locationis et arrendationis observationem teneri declaramus; irritum et inane si secus super hæc a quoquam scienter vel ignoranter quavis auctoritate fuerit attentatum decernentes.





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE