Mot «Deditionem» [5 fréquence]


11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html
  A011001327 

 Res est in tuto; jam enim ad colloquia descendunt, mox, ut ex proverbio dicam, ad deditionem venturi; sic enim Crescanus advocatus nos docuit Tononienses communi consilio confessionem, uti vocant, suæ fidei scriptis prolaturos, uti si quid a nobis differunt, ea de re familiari ac privato colloquio vel privatis scriptis agamus.

  A011003391 

 Reliquum est, mi Frater, ut te non jam horter ad pugnam istam quam te adversùs hæreticos tanta contentione capessere video, sed moneam potiùs et rogem ut salutis et incolumitatis tuæ rationem habeas, tibi parcas, caveasque ne tenuiores corporis vires et animi viribus impares, jamque tot jejuniis attritas, dicendo scribendoque exhaurias, quas tibi integras salvasque conservari non minùs reipublicæ quàm mea scis interesse, quandoquidem tibi cum eo hoste res est quem nonnisi longo lentoque, ut vides, bello possis ad deditionem compellere.

  A011003412 

 O si Avullæus tibi datam fidem præstaret, Deo autem redderet! Omnia penè acta putarem his duobus antesignanis adeò egregiis ad deditionem compulsis.


23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html
  A023002227 

 Verum, quoniam Ecclesia, non extra muros, sed in medio sui Sanctum habet Spiritum, fortem illum videhcet aquarum viventium fontem, qui inde per Sacramenta in animos fidelium defluit, propterea de hac nostra Christianorum Bethulia, siti premenda vel ad deditionem cogenda, frustra et puerihter ab hsereticis cogitatum, dehberatum et tentatum est.


24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html
  A024002841 

 Verum, quæ Dei est benignitas! Cum oratorium Valicellam ingressus essem, ecce audio Patrem Juvenalem Ancinam de humani primum ingenii inconstantia et infirmitate, [296] deinde de ea magnanimitate qua instinctus divini exequutioni mandandi sunt, ad populum verba facientem tanta sermonis et sententiarum peritia, ut cordis mei miserandam pigritiam, quasi manu injecta, excutere videretur; ita ut tandem quasi tuba exaltans vocem suam, me ad deditionem cogeret.





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE