Mot «Dispensamus» [3 fréquence]


24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html
  A024001589 

 Ut a quocumque Illustrissimo ac Reverendissimo Antistite Archiepiscopo, Episcopo catholico, quem malueris eligere, executionem sui officii exercente ac gratiam et communionem Sedis Apostolicæ habente, non servatis interstitiis et nonobstante defectu natalium quem pateris, super quo te dispensamus, ad primam tonsuram et minores Ordines, dummodo idoneus compertus fueris, quod Illustrissimi et Reverendissimi Ordinantis judicio relinquimus, promoveri possis et valeas.

  A024002287 

 Si constiterit de dispensatione Apostolica super impedimento consanguinitatis quod intercedit inter D. Claudium de Chabo, dominum de la Dragoniere, et D. Claudiana Adrianam de Mouxi de Treverney, poterit tunc, et non alias, matrimonium celebrali, etiam sine ullis proclamationibus, super quibus dispensamus, reliquis tamen de jure servandis servatis..

  A024002440 

 Dispensamus super proclamationibus in matrimonio celebrando inter spectabilem virum, dilectum Nobis in Christo Claudium Chafarod, et Nobis dilectam item Joannam Berger, utrosque commorantes sive incolas Fabriciarum, committentes primo sacerdoti ibidem Deo ac Ecclesiæ inservienti, cæteris de jure servandis servatis.





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE