Mot «Dissentire» [4 fréquence]


11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html
  A011003087 

 Quod si ita est, patere, obsecro, me in hoc uno à te dissentire: non quoniam ea me ratio litigatoribus asquiorem faciat, quòd inter eos et in mediis litium anfractibus assiduè versari me sit necesse (tantò magis enim odisse deberem, cùm vel pulcherrimarum rerum oblectatio satietate sordescat), sed quia multùm iis debere me sentiam qui, ut mihi per te commendentur, literas ad me tuas deferre volent.


23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html
  A023000143 

 Cum is fuerit praecipuus scopus Augustini ut debellaret Pelagium, si id recte faciamus, ab Augustino dissentire non possumus magis quam vos: scilicet, ut cum gratis omnes nos praedestinatos fateamur et Dei misericordia, Augustinus suo, vos alio, nos alio explicemus modo, tantoque securiores ab Augustino discedimus quanto aliorum Patrum omnium signis adjungimur; vos vero tanto periculosius Augustinum deseritis quanto longius ab aliis omnibus solitarii fugitis et aberratis..

  A023001129 

 Nec id in re aliqua levi, sed in gravissimis fidei nostrae articulis: puta, in quaestione de libero arbitrio, in qua dicit Latinos arroganter, «Graecos vero arrogantius» locutos fuisse; de persona Mediatoris, in qua Veterum errorem inexcusabilem esse contendit; de concupiscentia, ubi uno Augustini testimonio totius antiquitatis sensum contineri dicit, mox ab eo se dissentire profitetur; in quaestione de satisfactione omnes Veteres «aut lapsos esse, aut aspere ac dure locutos» pronunciat; in quaestione de precibus pro defunctis omnes Veteres «in errorem» abreptos esse; in quaestione de merito vetustos Doctores pessime sinceritati fidei consuluisse; item peccasse antiquitatem «immodica severitate, quod in Episcopo caelibatum» requireret; in quaestione de paenitentia «excusari nullo modo» posse «immodicam Veterum austeritatem;» in quaestione de Quadragesima, veteres Patres superstitionis quaedam semina jecisse, ac «mera χαχοζηλία: et superstitionis plena» laborasse.

  A023001129 

 Quod autem ita generice ac in universum effutivit, specifice postea et articulatim, toto illo suo opere contra Patrum auctoritatem observavit, non dissimulans dissentire se a Patribus, etiam in iis in quibus Patres unanimi sententia [155] consenserunt.





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE