Mot «Genevenses» [3 fréquence]


11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html
  A011002249 

 Verum, quando per Beatitudinis Tuæ clementiam licet, committendum non duxi quin eam certiorem faciam, undequaque passim finitimos Genevensium populos, hactenus in hæresim abductos, ditionum Gexensis et Galliardensis, ritusque et rei Catholicæ restitutionem demississime postulare, quo deinceps Catholicam vitam agere queant; atque quotidianam plurimorum inter eos audiri querimoniam, qui, Cattolici cum sint, Genevensis Reipublicæ tyrannide prohibeantur ritu Catholico vivere: cum alioquin Genevenses, non suo sed Christianissimi Francorum Regis nomine, in ejusmodi populos imperium ac vim exerceant; neque probabile sit ejus tyrannidis qua conscientiæ Catholicorum opprimantur conscium esse Regem, qui tanta contentione Catholicam communionem nuper obtinuit.


12-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XII-Vol.2-Lettres.html
  A012002084 

 Cum ergo ante aliquot annos Bernenses et Genevenses cum Gallis copias [230] conjuxissent, fide priorum contractuum fracta, iterum in eadem balliagia armis impetum faciunt; perfidia sane quoad dici potest plane fausta et opportuna, quando Dux, ex violatæ fidei occasione, inviolatæ fidei populos illos restituit.

  A012002086 

 Bernenses, Genevenses et id genus perditionis filii, per suos exploratores, [232] minis populum deterruere ab audiendis nostrorum concionibus: inducias nimirum istas inducias esse, pacem nondum constitutam, mox Ducem atque adeo sacerdotes expellendos armis, hæresim sartam tectam remansuram..





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE