Mot «Horis» [11 fréquence]


08-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome VIII-Vol.2-Sermons.html
  A008001184 

 Lumen supra cubiculum duobus horis ante ejus nativitatem, vel circa ejus nativitatem; signum eum debere esse lumen in nocte: Lux in tenebris lucet.

  A008001932 

 Quare, jure merito condemnabuntur mali, neque quid objiciant habebunt sententiæ justissimæ; sed antequam ipsam audiamus... Ego in ejus meditatione mihi esse videor in illo monte Cassio, Seleuciæ vicino, de quo Plinius ait videri utrumque hemispherium, unde duabus horis post mediam noctem videtur ex una parte [262] nox obscurissima, ex alia dies lucidissimus.


11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html
  A011000698 

 In tanta quam feci scribendi cessatione, humanissime et clarissime Girarde, id mihi fere accidit quod probis pueris interdum usuvenire solet, qui si statis collegii horis quibusdam lectionibus per imprudentiam non interfuerint, quamvis in officium gratiamque magistri quam primum redire cupiant, nesciunt tamen inter spem [et] metum nutantes horam sibi ipsis dicere, qua in irati præceptoris conspectum venire debeant; dum præsentem ejus iram declinare cum veniæ speratæ jactura, an veniam [74] cum tanta molestia obtinere satiusne sit, dubia mens pueri vix statuere potest.

  A011000977 

 Sic enim te quid etiam singulis agam horis scire vellem..

  A011001367 

 Ita quid singulis horis momentisque faciam scire te vellem..


12-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XII-Vol.2-Lettres.html
  A012002088 

 Idque accidit anno millesimo quingentesimo nonagesimo octavo, adeoque [233] fœliciter successit ut Illustrissimus et Reverendissimus Cardinalis Florentinus, a latere Sedis Apostolicæ Legatus, diebus aliquot interpositis adveniens, multa jam hominum millia viderit conversa esse, quibus quidem ipse partim absolutionem contulit, partim ab Episcopo prædecessore meo, partim etiam a me dari voluit, cum scilicet in tanta pœnitentium copia, omnibus diei horis paratus esse deberet aliquis qui ad caulas Christi redeuntes oves exciperet..


17-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XVII-Vol.7-Lettres.html
  A017002314 

 Et quamvis ex earum ritu clausuræ non sint addictæ, eam nihilominus ex animi fervore propemodum servant perpetuam, quandoquidem nunquam, nisi gravissimis et piissimis causis impellentibus, extra domum pedem efferunt; sed statutis horis, iisque apte per totum diem dispositis, Officium parvum Beatissimæ Virginis simul in choro recitant, cantu ad pietatis regulas tam fœliciter formato, ut vix dici queat, num gravitatem suavitas, vel suavitatem gravitas superet.

  A017002314 

 Orationi vero illi angelicæ, quam mentalem vocant, duabus item horis, una matutina, alia vespertina, maximo cum fructu operam navant, ac, ut uno verbo concludam, illas mihi referre videntur fœminas de quibus Sanctus Gregorius Nazianzenus ad Hellenium tam magnifice loquitur, ut eas cœlestia et pulcherrima Christi sidera nominare non vereatur.

  A017002356 

 Habent ecclesiam et in ea altare exterius ad Missarum celebrationem, et chorum interius in quo quotidie statutis horis Officium Beatissimæ Virginis simul [concinunt], cantu ad pietatis regulas tam fœliciter formato, ut vix dici queat num psalmodiæ gravitatem suavitas, vel suavitatem gravitas superet..


24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html
  A024002577 

 Exhibita igitur pro parte R. D. Francisci Bochuti, præbiteri, parrochialis ecclesiæ loci d'Ayse rectoris, et nobilium Joannis Mugnier, Petri de Megeve, Francisci Girod, Claudii Chastel, scindicorum oppidi Clusarum, Nostræ diæcesis Gebennensis, et Consiliariorum dicti oppidi, petitione, qua Nobis exponitur et apparet valde e re (sic) esse, imo necessarium, fundationi cleri quatuor præsbiterorum in Collegio dicti oppidi docentium erectæ, ut aliquæ capellæ in ecclesia dicti oppidi fundatæ, eidem Collegio uniantur, tum ut ludimagistri sacerdotes in eo constituti et fundati habeant altare in quo commode sacra facere statutis horis, præsentibus scholaribus possint, tum ut quintus ludimagister, etiam sacerdos, ad ejusdem Collegii promotionem, si sufficiens ad id ex eisdem cappellis quæ uniuntur proventus percipi possit, juxta Statuta eidem Collegio ab eodem R. D. Bochuto præcripta, de novo creetur, vel saltem in [254] eorumdem ludimagistrorum sustentationi tutius sit prospectum.

  A024003273 

 Verum, etsi ipsius Domini nostri Jesu Christi sacratissimi Corporis sic in publico exhibiti majestas exposcat, omnes confratres totam diem in ejus laudibus, precibus et sacris meditationibus inibi, humiliter pertransire; attamen, cum humana fragilitas confratrum hujusmodi in iis piis operibus assiduis nondum exercitatorum id in communi exequi adhuc non patiatur, utque interius oratio non desinat hocque sacratissimum Eucharistiæ Sacramentum aliquo servitutis obsequio Confraternitas ipsa prosequatur, statuimus et ordinamus singulis diebus quibus super altare oratorii palam et in publico collocabitur, duos ex confratribus, per Priorem et illius Assessores infrascriptos, [353] alternatis horis respective deputandos, ante ipsum altare, genibus flexis, in habitu inferius præscripto, horam integram in sacris precibus et divinis meditationibus, singulariter et juxta cujuslibet devotionem propriam, pro Sanctissimo Domino nostro Papa, necnon pro omnibus Ecclesiæ Prælatis universoque clero ac reipublicæ Christianæ tranquillitate, fidei Catholicæ tutela, pace et concordia inter Principes et populos christianos, conservatione etiam ac ampliatione hujusmodi Confraternitatis et in dies ampliori fructuum spiritualium productione, transigere debere usque ad Vesperam.





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE