Mot «Jurisconsultos» [2 fréquence]


23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html
  A023001456 

 Doleo sane, et ex corde doleo, ac propemodum flens haec scribo, tam multos adhuc superesse, qui, tot nugis istis ab infantia imbuti, adeo pertinaciter in iis perstant; viros alioquin maximos et doctrina ingenioque clarissimos; quin etiam ex iis non paucos, quod magis me cruciat, et jurisconsultos et mihi amicissimos, quos, extra causam religionis [238], colo colamque semper singulari observantia.

  A023001457 

 Quis credet vos tam magnos fuisse jurisconsultos, ut obscurissima et recondita quaeque Papiniani sensa penetrare potueritis, et tamen tam stultas et pueriles istonun ineptias, a communi cujusque sensu abhorrentes, vos, etiam admonitos totque nostrorum theologorum libris edoctos, dijudicare non potuisse? Redite, quaeso, ad Ecclesiam Dei, quae nascentes vos in regenerationis lavacro benigna excepit, et quae, ut iterum excipiat, tot suspiriis et lachrymis venera bilis vestrae conversioni occurrit.





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE