Mot «Liminum» [2 fréquence]


11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html
  A011002963 

 Ac quidem, quando res propter quam abiit nullam sine summo periculo moram patiebatur, nec omnia tunc haberem præ manibus quæ visitationi sanctorum liminum necessaria sunt, ea nunc duxi mittenda, quo vices meas hac in re apud Sanctitatem Vestram agat meo nomine; ratus Clementiæ suæ id acceptum iri, tum ut [367] difficillimo tempore quæ fieri possunt per pauciora, per plura nequaquam fiant, tum ut hic meus procurator, qui non inutilem omnino hoc in agro operam navare consuevit, variis peregrinationibus ab opere abstrahatur..


24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html
  A024002039 

 Quoniam propter innumeras bellorum clades quibus hæc [201] provincia vexata ac propemodum consternata fuit, Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli limina visitare, et quam erga Sanctam Sedem Apostolicam Romanam hactenus exhibuimus ac deinceps semper, Deo propitio, exhibituri sumus venerationem et obedientiam exteriore cultu prestare, coram et per Nos ipsos minime possumus: propterea Nos Tuam Reverentiam præcamur, ut quia jam aliorum negociorum hujus diocæsis causa Romæ versaris ista munera visitationis liminum et præstationis obedientiæ Nostro nomine obire, ne graveris.





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE