Mot «Literarum» [13 fréquence]


11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html
  A011003025 

 Tu vixdum equidem mihi de facie notus, sed nominis tui fama pro singulari qua excellis virtute, probitate ac eruditione notissimus, tanta me fruendi tui cupiditate allectum devinctumque habes, ut jam inde à quo tempore mihi ad eadem ista bonarum literarum et jurisprudentias studia, licet minus feliciter, incumbere contigit, de amando te et observando non tantùm consilium cepisse videar, sed [371] etiam obligationis perpetuæ vinculum contraxisse.

  A011003066 

 Peropportunè autem anxio mihi obtigit adventus D. Porterii, viri optimi mihique jam inde à multis annis cogniti; qui primo statim congressu rogatus à me quàm benè haberes et num quid à te literarum, respondit valere te optimè, literasque pro salutatione missurum fuisse confirmavit, si non eodem fere instanti ab urbe fuisset tibi decedendum.

  A011003135 

 Silentii mei votum, ut ego nunc quidem agnosco, improbum fregit lectio tuarum literarum, ex quibus cognovi in tanta ista taciturnitate [382] nihil minus quàm tacendi animum te in votis habuisse.

  A011003246 

 Ovabam, môx, ut mihi videbar, triumphaturus de Thononiensibus, Frater suavissime, cùm primam literarum tuarum legerem, in qua scriptum erat magno te et præcipuo quodam ab iis beneficio aftectum esse; postea verò quàm ex reliqua lectione comperi quid sentires, in eo uno scilicet de te benè meritos Thononienses quòd quidam ex iis meas tibi literas reddiderat, cognovi quàm parùm tibi [389] mihique de istorum animis studiisque sperare liceat, si tam leve, in re tam pusilla officium magni beneficii loco constituendum videatur..

  A011003435 

 Ad priores vix habeo quid respondeam; namque de Guichardo nostro, si repetam liberatum eum à latronibus, casumque illum moderatè, ut debuit, pertulisse, nihil novi dixerim, nisi quòd suis ille ad me literis idipsum testatus est, quod ego ex hominis moribus mihi perspectissimis jam satis per me conjiciebam, quorum testimonium mihi multò certiùs est quàm literarum..


14-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XIV-Vol.4-Lettres.html
  A014003382 

 Nos, quibus in primis cordi est, ut omnis haeretica pravitas e mentibus hominum tollatur et oves aberrantes ad caulam Dominici gregis sedulo reducantur, cunctorum Christi fidelium saluti provide consulatur, ac summopere cupientes, ut sancta Catholica et orthodoxa fides ubique floreat et augeatur, auctoritate Apostolica nobis in hac parte commissa, Paternitati tuae ac aliis octo viris ei benevisis, doctis, piis et zelo Catholicae fidei praestantibus, quique ex librorum haereticorum lectione perverti nequeant, ut omnes, et quoscunque prohibitos libros etiam in Indice Romano librorum prohibitorum damnatos, ad effectum haereses et errores redarguendi et confutandi, secreto et per vos ipsos tantum et sine aliorum scandalo aut periculo Iegere et retinere libere et licite absque censurarum et poenarum incursu possitis et valeatis, injuncto tamen vobis: Venerabili Paternitati tuae, ut tam praesentium literarum exemplum, quam librorum prohibitorum praedictorum, quos hujusmodi nostrae facultatis vigore leget aut retinebit, notam quam primum exhibeat Reverendo admodum in Christo Palri Domino Archiepiscopo Viennae, uttempore hujus facultatis elapso, vel post obitum Paternitatis tuae, si ea [406] interim forte ex hac vita migrare contigerit, libri praedicti ei consignentur, ut provideat diligenter ne ad aliorum manus perveniant, sed per eum tradantur igni comburendi; dictis autem octo viris ab ea deputandis, ut librorum prohibitorum quos legent aut retinebunt Paternitati tua notam quamprimum ad eundem effectum exhibeant..


20-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XX-Vol.10-Lettres.html
  A020003996 

 Quibus quod respondeamus aliud non habemus quam insistere nos contentis priorum nostrarum literarum, obligante ad id nos muneris nostri ratione et munificentissimi nostri fundatoris suprema voluntate..


24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html
  A024004518 

 Post quarum quidem Literarum Apostolicarum in forma Brevis Nobis et per Nos exhibitarum et receptarum, fuimus per eumdem R dum dominum (sic) Vespasianum Agatia debita cum instantia requisiti ut ad earumdem Literarum executionem procedere dignaremur.

  A024004895 

 Universis et singulis presentes visuris et audituris notum facimus et attestamur, Literas Apostolicas in duplicato, in forma Brevis, sub Annulo Piscatoris, Sanctissimi [502] Domini nostri Papæ Pauli Quinti, sub datum Romæ, apud Sanctam Mariam Majorem, die decima nona Octobris, millesimo sexcentesimo decimo tertio, Pontificatus ejusdem SSmi Papæ Pauli anno nono, Nobis pro parte RRrum Decanæ et Canonissarum Collegiatæ ecclesiæ Sancti Petri, oppidi Ramaricomontis, Tullensis diocæsis, porrectas, omni qua decet humilitate et reverentia recepisse, hujusmodi sub tenore videlicet, a tergo dictarum Literarum: [503].

  A024004898 

 « Nunc autem, certis de causis animum Nostrum moventibus, Archiepiscopum Corinthiensem et Episcopum Tullensem prædictos ab onere visitandi dictam ecclesiam illiusque Abbatissam et Canonissas ac Canonicos hujusmodi illis per Nos, ut præfertur, imposito eximentes et liberantes, ac facultatem illis ut supra concessam revocantes, et in eorundem locum vos, venerabiles Fratres Gebennensis et Crisopolitanensis Episcopi, surrogantes, vobis tribus, motu, scientia et potestatis plenitudine similibus per presentes committimus et mandamus quatenus vos, vel duo vestrum ad minus conjunctim, procedentes ad executionem dictarum Literarum, servata in omnibus et per omnia illarum forma, deveniatis.

  A024004902 

 Ad quarum quidem Literarum Apostolicarum executionem antequam procedere voluerimus, ipsas Literas et in eis contenta quæcunque Reverendissimis in Christo Patribus et Dominis, DD. Gulielmo, Archiepiscopo Corinthiensis, et Joanni, Episcopo Tullensi, de quibus in eisdem Literis expressa mentio facta est, imprimis et ante omnia per primum clericum sive notarium Apostolicum ad hoc requisitimi, quem in eam rem specialiter deputamus, significari et intimari auctoritate Nobis in hac parte delegata mandamus.

  A024004902 

 Decernentes post notificationem et intimationem præmissas, et ubi de iis et prædictorum Reverendissimorum Archiepiscopi et Episcopi responsione et assensu Nobis legitime constiterit, Nos conjunctim una cum R mo in Christo Patre et Domino, D. Episcopo Crisopolitano, si illi se Nobis adjungere placuerit, prædictarum [508] Literarum Apostolicarum executionem, juxta earumdem formam, continentiam et tenorem, justitia mediante, aggressuros..





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE