Mot «Logica» [9 fréquence]


22-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXII-Vol.1-Opuscules.html
  A022000163 

 Quaestiones illas quae ex metaphysica, aut naturali philosophia, et libentius quae ex theologia petitae, in Logica a nonnullis solent misceri, propriis suis locis tractandas ommittemus.

  A022000163 

 Si vero questio aliqua Logica ex principiis metaphisicse aut fisicae ex earumve conclusionibus dependeat, ut ea credita accipiat logicus opportebit postea discutienda cum eorum librorum explicationem aggrediamur.

  A022000163 

 Verum, quamvis ita procedendum sit et Logicae naturam ac proprietates inquirere non ad Logicam sed ad metaphisicam spectet, tamen, quia imperfecta posset merito censeri illius artificis cognitio qui quid sit id quod tractat ignoraret, et manca ejus hominis doctrina qui postea quam totam aliquam disciplinam sit edoctus quid fiat adhuc nesciat, ideo prima disputatio de Logica est habenda in qua ipsa aliarum scientiarum viribus adjuta, quod ad sui perfectam cognitionem attinet manifestet.

  A022000168 

 Disputatio prior: De essentia et existentia Logicae Questio I a: An Logica sit et quomodo fuerit juncta, et a quo?.

  A022000170 

 Notandum secundo: ista secundo nomina Logica et dialectica apud authores aliquando rem eandem, aliquando diversam sifgnificare, cum eum logos, a quo Logica dicta fuit, sermonem significet; Logica in quadam lata significatione scientia rationalis, seu sermocinans dici solet, ita ut comprenhendat sub se Grammaticam, Rethoricam, Poesim et Dialecticam, quia omnes illae agunt de vocibus aliquomodo, et similiter de orationibus.

  A022000170 

 Quod si strictius Logica sumatur pro scientia quae agit de operibus rationis, comprehendet etiam sub se Rethoricam et Poesim; illae enim argumenta aliquomodo conficiunt et menti persuadere conantur.


23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html
  A023000694 

 At apud eruditos, et sive in theologia, sive in logica melius versatos, sunt ista omnino ridicula; sciunt enim sic potius e contrario argumentari nos debere: Quia fides justificat, ergo multo magis charitatem justificare, sine qua fides mortua est; quia Christi justitia nobis imputatur, ergo realem et veram justitiam in nobis effici et procreari; quia Christus nobis meruit, ergo in nobis esse merita, quae meritis Christi nobis sunt comparata; quia Christus est summus Pontifex, ergo inter eos qui ejus vices interim gerunt, unum debere esse summum Pontificem; quia Christus mediator redemptionis unicus est, ergo multos esse posse et debere mediatores intercessionis, qui nobiscum ab eo pro nobis petant, ut redemptionis supe pretium et efficaciam nobis applicet; quia Christus nobis jejunavit, ergo multo magis nos, ad ejus exemplum et imitationem, jejunare oportere; quia Christus resurrexit et ad caelos ascendit, ergo nos, si non tantum fideles, sed etiam electi erimus, et resurrecturos et ad caelum ascensuros, quo modo Paulus ad Thessalonicenses argumentatur; denique, quia in Sacramento signum est, ergo rem quoque ipsam significatam adesse debere.





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE