Mot «Magistratibus» [6 fréquence]


23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html
  A023001026 

 Lutherus autem palam fatetur se non extraordinaria, sed ordinaria et mediata vocatione vocatum esse: «Sumus [135] igitur,» inquit, «et nos divina auctoritate vocati, non quidem immediate a Christo, ut Apostoli, sed per hominem.» Cum autem explicat quanam ratione vocatus sit per hominem: «Cum autem,» inquit, «princeps seu alius magistratus me vocat, hinc certo et cum fiducia gloriari possum quod mandante Deo per vocem hominis vocatus sim; Est enim ibi mandatum Dei per os principis, quod me certum facit, vocationem meam esse veram et divinam.» Et alibi dicit «vocationem antiquitus quidem per Apostolos, qui suos successores vocaverunt, factam esse, sicut,» inquit, «adhuc vocantur etiam a potestatibus carnalibus et magistratibus seu communitatibus.» Vides igitur ut Lutherus suam vocationem non quemadmodum Apostolorum et Evangelistarum extraordinariam, sed ordinariam et mediatam esse asserat, eamque non ab Episcopis aut ecclesiasticis personis, sed «a magistratibus carnalibus» (hoc enim ipsum ejus Mot est) profectam esse ac derivatam..

  A023001027 

 Philippus autem Plessaeus Mornaeus tractatu illo gallico De Ecclesia, in quo tantopere Calvinistae sibi placent, [136] contendit Lutheri, Zuingli et caeterorum primorum nostri temporis haereticorum vocationem non a Deo immediate aut extraordinarie, quemadmodum Calvinus, neque mediate «a magistratibus carnalibus,» sicut Lutherus, sed mediate ab Episcopis catholicis deducendam.

  A023001414 

 [Quod quam perniciosum sit Reipublicæ si quis est qui non videat, dignus sane est, qui cum filia vel matre incestum contraxisse, aut vitam principis attentasse accusetur, et probetur ut experiatur an idem persuasurus sit principibus aut magistratibus, quod sibi passus fuerit tam stulte persuaderi a Luthero.].


24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html
  A024001767 

 Eadem auctoritate Apostolica, qua in hac parte fungimur, omnibus tam ecclesiasticis quam laicis magistratibus, dominis, cujuscumque gradus sint et ordinis, [173] districte prohibentes ne propter apostasiam, hæresim, excommunicationem censurasve quoscumque per dictum Claudium quomodocumque incursas, quocumque prætextu, sive in judicio sive extra judicium, molestiam ullam, litem aut præjudicium ullatenus moveant aut inferant..

  A024001790 

 Eadem authoritate Apostolica, qua in hac parte fungimur, districte prohibentes omnibus, tum ecclesiasticis tum laicis magistratibus ac dominis, cujuscumque gradus sint et ordinis, ne propter apostasiam, hæresim, excommunicationem censurasve hactenus a dicto Claudio Boccardo incursas, ei ullatenus, quocumque prætextu, sive in judicio sive extra judicium, molestiam ullam, litem aut præjudicium movere aut inferre audeant..





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE