Mot «Monitis» [5 fréquence]


07-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome VII-Vol.1-Sermons.html
  A007000352 

 Mihi vero qui iis sum præpositus qui ea pollent modestia, fortitudine, prudentia ac charitate quæ in quolibet Prælato desiderari potest, ut eorum quilibet Præpositus esse mereatur; quid in hac causa metuendum est? Quid enim me moretur infantia, imperitia ac mentis [96] imbecillitas, cum nec monitis, nec disciplina, nec correctione ullo in hoc munere mihi futurum sit opus? Nisi quis velit, quod dixerunt veteres, « Minervam docere, » aut, ut more nostrorum dicam, « Sanctum Bernardum hortari, » vel inter Cordigeros, ut jam sumus, conceptum tegere latinitate.

  A007000396 

 Quam si liberam ac solutam facere volueritis, hoc unum vobis præstandum erit, ut monitis et exemplis imbecillitatem meam juvetis et sustentetis, ac quæ in me desunt (quæ quam multa sint satis ipse sentio) pro vestra charitate suggeratis et compensetis; existimantes Deum vobis, tanquam Angelis suis, mandasse de me ut custodiretis me in omnibus viis meis, ac in manibus vestris portaretis me, ne forte offendam ad lapideam illam tabulam [in qua decem illa præcepta Domini scripta sunt] in qua scriptum: Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies; ut alter alterius onera portantes, adimpleamus legem Christi.


08-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome VIII-Vol.2-Sermons.html
  A008002615 

 Ut refelleret dicentes fideles non posse peccare et [355] esse securos de sua salute; nam quis magis stabat quam Petrus, Eucharistia fulcitus et tot Christi monitis? et tamen cecidit.


12-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XII-Vol.2-Lettres.html
  A012002089 

 Illis enim aliquot mensibus quibus Dux hinc conversioni procurandæ incubuit atque adeo Tononi moratus est, cor ejus peculiari quadam gratia in manu Dei esse videbatur, ut ad quodcumque vellet converteret illud; cum sive publicis ad populum cohortationibus ac vocibus Catholico Principe dignis, sive privatis monitis ad eos qui videbantur hæresis majores columnæ, sive exemplis bonorum operum, [234] omnibus animi dotibus ac viribus, cum populo illo universo contenderet ut illum Ecclesiæ Catholicæ inferret referretque, constitutus scilicet Dux a Deo super plebem illam, prædicans præceptum ejus.


24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html
  A024001636 

 Tibi, ergo, propterea, specialem curam ac sollicitudinem earum ecclesiarum parrochialium quas infra suis nominibus notatas habes, quantum cum Domino possum, commendo ac impono; ut scilicet, harum vi et vigore, et meo nomine, [157] eas, bis saltem, singulis annis visites; si quid in eis desit et male habeat, confici et componi decernas; si quid in personis, tam ecclesiasticis quam aliis, correctione ecclesiastica indigeat, sanis verbis ac monitis corrigas.





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE