Mot «Nostrae» [24 fréquence]


08-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome VIII-Vol.2-Sermons.html
  A008000195 

 Cor. 4: Leve hoc et momentaneum tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis..

  A008002800 

 Salutes non fecimus, id est, spem [378] salutis nostrae non posuimus, in terra; quasi parturivimus, quia peccator dolet et de dolore gaudet.

  A008002923 

 ad Cor. c. 4: Id enim quod momentaneum est et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis; non contemplantibus nobis quae videntur, sed quae non videntur.

  A008002999 

 Soror nostra parva est, et ubera non habet: quid faciemus sorori nostrae in die quando alloquenda est? (Cant. 8, circa finem.) Si murus est, aedificemus super eum propugnacula argentea; si ostium est, compingamus illud tabulis cedrinis.


14-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XIV-Vol.4-Lettres.html
  A014003382 

 Nos, quibus in primis cordi est, ut omnis haeretica pravitas e mentibus hominum tollatur et oves aberrantes ad caulam Dominici gregis sedulo reducantur, cunctorum Christi fidelium saluti provide consulatur, ac summopere cupientes, ut sancta Catholica et orthodoxa fides ubique floreat et augeatur, auctoritate Apostolica nobis in hac parte commissa, Paternitati tuae ac aliis octo viris ei benevisis, doctis, piis et zelo Catholicae fidei praestantibus, quique ex librorum haereticorum lectione perverti nequeant, ut omnes, et quoscunque prohibitos libros etiam in Indice Romano librorum prohibitorum damnatos, ad effectum haereses et errores redarguendi et confutandi, secreto et per vos ipsos tantum et sine aliorum scandalo aut periculo Iegere et retinere libere et licite absque censurarum et poenarum incursu possitis et valeatis, injuncto tamen vobis: Venerabili Paternitati tuae, ut tam praesentium literarum exemplum, quam librorum prohibitorum praedictorum, quos hujusmodi nostrae facultatis vigore leget aut retinebit, notam quam primum exhibeat Reverendo admodum in Christo Palri Domino Archiepiscopo Viennae, uttempore hujus facultatis elapso, vel post obitum Paternitatis tuae, si ea [406] interim forte ex hac vita migrare contigerit, libri praedicti ei consignentur, ut provideat diligenter ne ad aliorum manus perveniant, sed per eum tradantur igni comburendi; dictis autem octo viris ab ea deputandis, ut librorum prohibitorum quos legent aut retinebunt Paternitati tua notam quamprimum ad eundem effectum exhibeant..

  A014003397 

 et nostrae Inquisitionis Notarius..


16-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XVI-Vol.6-Lettres.html
  A016001521 

 Sic enim, quod ad me spectat, tibi deinceps tuisque omnibus rationibus addictum fore me polliceor, ut non modo pro communi nostrae utriusque vocationis vinculo fraterna quaeque obsequia a me expectare debeas, sed humillimam et accuratissimam servi fidissimi et devotissimi quam optare tibi placuerit operam.


22-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXII-Vol.1-Opuscules.html
  A022000179 

 Reliquum igitur est ut objectum nostrae beatitudinis essentialis, etiam si in puris naturalibus relinqueremur, esset Deus ipseque solus: quod praeter refutationem omnium aliarum sententiarum probatur, quia Deus est primum principium hominis, maxime animi humani; effectus autem maxime perficitur in reditu ad suum primum principium: ergo in hoc consistet maxima hominis perfectio.

  A022000181 

 Et rationes factae universaliter procedunt ostenduntque Deum tantum esse objectum omnis nostrae beatitudinis essentialis, tam hujus vitae quam sequentis, tam naturalis quam supranaturalis..

  A022000182 

 Tertio objicio: quia Deus videtur improportionatum objectum nostrae voluntatis et nostri intellectus, Angelus vero videtur magis proportionatum [7] objectum: ergo Angelus potius erit objectum totius beatitudinis..

  A022000409 

 Et Beatae Dominae nostrae Deiparae Mariae, quae cum sit Mater Verbi, verba nostra dignetur secundum Mot Filium suum praecibus [48] dirigere; beatis Petro et Paulo, Augustino, Thomae ac divo Bonaventurae, Doctori inclito, beato item Joseph.

  A022000429 

 Major patet, quia Deus cum sua natura sit communicabilis, non potest ei per se et suapte natura grata esse privatio sui, et quia modus loquendi Scripturarum repugnat, quae Deum glorificationis nostrae avidum praedicant ubique, et nostri interitus miserantem atque paratum id avertere aversis peccatis.

  A022000437 

 Notandum sexto: Quomodo praemium, merces, bravium, triumphus, sine laboris ratione? Erit quidem liberalitas, sed non praemium, et operae nostrae essent compensatoriae munificentiae Dei, non meritoriae proprie..

  A022000524 

 max., Christo Jesu ac Dominae nostrae Virgini Mariae, ejus Matri potentissimae, cujus annunciatae [70] salutataeque ab Angelo solemnitatem hac Vigilia incepimus; Sanctis Petro, Paulo, Fabiano, Sebastiano, Francisco, Bonaventurae, sed et ipsi Sanctissimo Joseph, et Archangelo Gabrieli qui annunciavit Mot abbreviatum in sacratissimo Virginis utero; ipsi gloria! Amen..


23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html
  A023000578 

 Prodiit superiore saeculo ab inferis horrendum nescio, an miserandum potius, hominum genus, qui, a Christianae religionis et sacrosanctae fidei nostrae Catholicae unitate ac, [67] quod omnino consequens est, veritate desciscentes, nova passim dogmata novasque haereses, sed ex veteribus et jam pridem damnatis magna ex parte consutas conflatasque, invexerunt, in tot pene sectas divisi quot fuerunt eorum capita, qui sectatores habere quam esse maluerunt.

  A023000692 

 Qua in negatione ut omnes hujus temporis haeretici inter se conveniunt, rati omnia se assecutos, quae moliuntur, si religioni nostrae sacrificium subtraliant, sine quo tamen, non magis quam sine Deo, stare religio potest.

  A023000697 

 Cum autem ad sacrificium Crucis devenerunt, omnem illi vim et virtutem adimunt, affirmantes, ut supra diximus, nihil eo actum fuisse; sed ad cruciatus inferni, nescio quos, de quibus in tota Scriptura ne Mot quidem, totius redemptionis nostrae summam omnem referunt; ut facile appareat, non aliud istorum consilium esse, quam unum spernere, et aliud non admittere..

  A023000912 

 Affirmant electos de sua electione esse certissimos «Pessime ergo,» inquit Calvinus, «et perniciose Gregorius, homilia 38, dum vocationis tantum nostrae conscios nos esse tradit, electionis incertos; unde ad formidinem et trepidationem omnes hortatur.» Qua affirmatione negant et spem et timorem in praedestinatis esse posse; nam quis timeat de amissione illius boni quod amittere se non posse certo sciat? Et quod magnus ille nec unquam satis laudatus Gregorius hortatur nos ad timorem et formidinem, quid aliud est, quam illud ipsum quod consulunt apices omnes [128] Sacrarum Scripturarum? Cur enim putemus laudatum in Evangelio Simeonem, quod non tantum justus esset, verum etiam timoratus, nisi ut intelligamus justitiae comitem perpetuum esse hunc timorem sanctum, non qui servilis sit, sed qui filialis? Itaque mentiantur isti quantum volent; cum se justos dicunt, satis est, ut mentiri eos appareat, quod se timoratos nolunt dicere, ne quidem per mendacium; non quia non audeant (est enim longe audacior qui se justum esse contendit quam qui se fatetur timoratum), sed quia eos pudeat non quidem mentiri, sed ita loqui, ut hac parte mentiendo veritatem dicere videantur..

  A023001129 

 Nec id in re aliqua levi, sed in gravissimis fidei nostrae articulis: puta, in quaestione de libero arbitrio, in qua dicit Latinos arroganter, «Graecos vero arrogantius» locutos fuisse; de persona Mediatoris, in qua Veterum errorem inexcusabilem esse contendit; de concupiscentia, ubi uno Augustini testimonio totius antiquitatis sensum contineri dicit, mox ab eo se dissentire profitetur; in quaestione de satisfactione omnes Veteres «aut lapsos esse, aut aspere ac dure locutos» pronunciat; in quaestione de precibus pro defunctis omnes Veteres «in errorem» abreptos esse; in quaestione de merito vetustos Doctores pessime sinceritati fidei consuluisse; item peccasse antiquitatem «immodica severitate, quod in Episcopo caelibatum» requireret; in quaestione de paenitentia «excusari nullo modo» posse «immodicam Veterum austeritatem;» in quaestione de Quadragesima, veteres Patres superstitionis quaedam semina jecisse, ac «mera χαχοζηλία: et superstitionis plena» laborasse.

  A023001175 

 Fuistis, Luthere et Calvine, nimis liberales, qui hoc nobis concessistis, Ecclesiam Dei primis illis quingentis annis nullis erroribus aut abusibus deformatam fuisse; quid enim nobis facilius, quam probare saeculoram illorum Patres ea ipsa omnia credidisse quae hodie credimus et de quibus vobiscum disputamus? Probarunt hoc Illustrissimi Cardinales, magna aetatis nostrae lumina et ornamenta, Baronius in Annalibus Ecclesiasticis, et Bellarminus in Controversiis, ne dubitare amplius possitis.

  A023001371 

 Euge, euge, o viri quibus est cor, audierunt aures nostrae viderunt oculi nostri! Hem ista est libertas illa praeclara et evangelica, quam Lutherus et, ejus exemplo, caeteri haeretici nostri temporis invexerunt! «Liberati sumus,» inquit Lutherus, at non libertate quam Christus nobis suo sanguine pretiosissimo acquisivit, sed libertate quam Luthero ab inferis Sathan attulit.

  A023002233 

 Primum, aliquot Ecclesiae Nostrae cathedralis doctis piisque hominibus nobiscum adhibitis, variarumque provinciarum Ritualibus libris in medium allatis, ex solo quidem Romano omnia quae ad ritum administrandorum Sacramentorum spectant adamussim excerpsimus; ex aliis, ac maxime ex antiquo Gebennensi, plurimas benedictionum formulas accepimus, quarum usum inter populares nostros pro laudabili recepta consuetudine retinendum existimavimus.


25-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXV-Vol.4-Opuscules.html
  A025003422 

 Vidimus et pro pastoralis Nostri muneris ratione accurate conspeximus quicquid ad Congregationum Sororum Visitationis Beatissimae Virginis Deiparae, in diocesibus Nostris constitutarum, initia, progressiones fructusque pertinebat; cumque nihil omnino in his notaverimus quod sanctissimos mores, probatos ritus, sacra placita Ecclesiae Catholicae, Apostolicae, Romanae, Matris nostrae, undequaque non redoleret, saperet et spiraret; Nos quidem, hactenus dictarum Sororum piissimis conatibus quantum, Domino cooperante, potuimus, fovendis, erigendis ac promovendis operam Nostram authoritatemque pastoralem libentissime contulimus, has Congregationes, quamplurimis virginibus viduisque quas procellosis seculi fluctibus Spiritus Sanctus eripere dignabitur, portum salutarem exhibituras, in eodem Spiritu confidentes..

  A025003423 

 Quia vero accidit Congregationes istas, Deo aspirante et incrementum dante, in dies merito et numero majorem in modum augeri, ut Institutum tam pium et laudabile ratum ac stabile permaneret, Regulas has ac Constitutiones [501], quibus veluti muris firmissimis tota earum vivendi ratio deinceps muniretur ac constaret, illis unanimiter destinavimus et assignavimus, Congregationes hujusmodi, in Nostris diocaesibus erectas, quamdiu has institutiones servaverint, [in] Nostrae Nostrorumque successorum curae pastoralis et sollicitudinis sinuin, in Christi visceribus peramanter excipientes..





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE