Mot «Nostræ» [77 fréquence]


02-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome II-Defense de l'estendart de la Sainte Croix.html
  A002001237 

 Nunc igitur causari præclarum esse aliquod habere monumentum, tum Christi, tum sanctorum ejus, quid aliud est quam inane tegumentum, fucandæ stultæ nostræ cupiditatis causa, quærere, quæ nullum in ratione fundamentum habet? Calvin par ces [413] meschantes parolles dit, que les Chrestiens ne se doivent souvenir et faire aucun compte de la chair et de toute l'humanité de Jesus Christ; contre infinis textes du nouveau Testament: Jean 6, Amen, dico vobis, nisi manducaveritis carnem filii hominis et biberitis ejus sanguinem non habebitis vitam in vobis, et quæ sequuntur.

  A002001449 

 Secli incommoda patriæque nostræ,.


07-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome VII-Vol.1-Sermons.html
  A007001577 

 37: Quid nobis prodest si occiderimus fratrem nostrum? Manus nostræ non polluantur; frater enim et sanguis noster est..

  A007002188 

 Job in lege naturæ conformis articulo resurrectionis nostræ, etsi a solo Deo fieri possit.


08-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome VIII-Vol.2-Sermons.html
  A008000483 

 Leve hoc et momentaneum tribulationis nostræ.

  A008000595 

 Sic Concilium Tridentinum definivit contra Lutherum et a [69] timore incipere interdum nostram justificationem, id est, dispositionem nostræ justificationis..

  A008000651 

 (Ut: Deus meus, pone illos ut rotam, id est, pones; Fiat habitatio eorum, id est, fiet; Appone iniquitatem super iniquitatem eorum, et non intrent, id est, non intrabunt, appones.) Sed jam duplex est nostri ignorantia; ut dupliciter apud philosophos illa sententia; «Nosce teipsum.» Nam Socrates, apud Platonem, in Alcibiade, cognitionem sui in cognitione excellentiæ animæ nostræ consistere ait; alii in cognitione vilitatis suae secundum corpus; pusillanimitas et superbia..

  A008000686 

 Ouid faciemus sorori nostræ, in die quando alloquenda est? etc. Pascitur inter lilia.

  A008000917 

 Orditur autem Salomon instinctu Spiritus Sancti ab unione: Osculetur me (quid est osculetur, nisi veniat et mecum jungatur per Incarnationem, in qua quæ ex ore Altissimi prodit Sapientia unitur carni nostræ? Unde: Veni, Domine, et noli tardare; Veniat Dilectus meus in hortum suum; Descendat sicut pluvia in vellus, etc.), et finit Ascensione: Fuge, inquit, Dilecte mi, et assimilare capreæ hinnuloque cervorum super montes aromatum.

  A008001157 

 Item orandum vere; nam nostræ orationes sunt potius imagines orationis, quam orationes.

  A008001215 

 Ecclesia hanc vigiliam expectationem Redemptionis et Redemptoris in oratione appellat: «Deus qui nos annua Redemptionis nostræ expectatione lætificas.» Et jam Jacob prædixerat eum fore expectationem gentium.

  A008002737 

 Et jam videtis, charissimi mei, de gaudio pacis nostræ etiamnum velle verba miscere; quomodo enim tacerem in tanta gaudii causa? Et sane opportune; ecce enim jam anniversarium diem ago primæ mese ad vos concionis, nec pauciores sunt 25 annis expletis; et quidem mihi ipsi gratulor qui semper exinde vos expertus sum benevolos auditores, qui nimirum ut multos [prædicatores] peritiores at nunquam habituri estis amantiores.


11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html
  A011000576 

 Non enim id, vel a servis D. de [56] Charmoysi, aut D. de Beaumont, vel a D. Porterio, Ecclesiæ nostræ canonico, vel a Chappasio expectabam, uti me inscio discederent, quod vel in primis causæ fuit ut de iis nihil inquirerem.

  A011000617 

 Subsequitur deinde de reipublicæ nostræ ecclesiasticæ negotiis per aliquot dies tractatio, quo toto tempore abesse me, quamvis inutilem, omnino non patitur R mi Antistitis et parentis authoritas.

  A011000639 

 Neque vero prætermittam unum hoc loco mirandum, quod vos eo ipso scivistis momento hujus nostræ peregrinationis decretum quo vixdum statutum inter nos fuerat; extrema namque Mercurii die hac de re deliberavimus, ut divinitus factum videri [67] possit, ut qui ad eamdem respiciebamus Crucem, eumdem sensum receperimus.

  A011000640 

 Leges hujus nostræ Societatis ex ordine descriptas jam habeas; si quid incommodum vobis videbitur pro locorum varietate, immutabitis.

  A011001163 

 Gratias autem Deo omnipotenti quantas possum ago maximas, quod amicitiæ nostræ vires hisce conatibus experiri nos non sit passus qui ex amici communis miseria prodire debuerant.

  A011001292 

 Interim, mi Frater, inter hos patriæ nostræ [155] tumultus (dicamne, an tumulos?), dum circum circa oculis nostris ingrata quæque sese offerunt, in patriam illam cœlestem oculos intensissime figamus, cogitemusque perpetuo Heliam illum Thesbitem non aliter quam per turbinem ad cœlum ascendisse..

  A011003046 

 Ego certè ad sancta mutuæ necessitudinis nostræ fœdera constringenda adeo pertinere arbitror uti studiis iisdem exerceamur, ut, ni tu mihi hac parte prior concessisses, fuerim fortassis, dum per Senatum et uxorem licuisset, theologiam pro jurisprudentia sequu turus..

  A011003088 

 Itaque agam iis gratias tùm maximè cùm importuni tibi videbuntur, petoque à te ut mea saltem causa eos in posterum ames, tanquam peropportunos amicitiæ nostræ nuncios et tabellarios.

  A011003090 

 Facis tamen tu injuriam, non probitati meæ, sed necessitudini nostræ et, si dicere audeam, existimationi, qui ad me ita scribis quasi existimes Salesios ullos, quicumque tandem illi sint, nedum patrueles tuos, aliqua egere apud me commendatione.

  A011003111 

 Est enim id præclarum eximiumque argumentum et amoris tui erga Deum maximi et observantiæ, quando nec aliter Deum amare nobis concessum est quàm timendo tremendoque, nec sacrosanctæ religionis nostræ arcana sublimiùs venerari quàm enitendo, quoad ejus facere liceat, ut quæ ne animi quidem cogitatione assequi possumus, verecundo saltem silentio et admiratione prosequamur.

  A011003220 

 Primum illud est quòd tuas accepi literas dulcissimas, suavissimas et, ut meis mala fide tametsi bona mente objicis, Ciceronianas planè, quando non pateris ut dicam Athenienses; quid enim mihi potuit esse jucundius? Præsertim ex illa parte qua significas id, de quo non dubitabam, nec ullam te scribendi occasionem prætermissuram nec amandi mei finem umquam facturum esse; nam cætera quæ tu tam faciliter et eleganter de vale nostro gallicè latineque rescribis, etsi demulcent mirum in modum, ne tamen tam jucunda esse possint illud facit quòd absentiæ nostræ memoriam efficaciùs renovant, nec patiuntur ut tam facile mihi possim imponere cùm te præsentem videri volo..

  A011003221 

 Optabam mirabiliter ut si pater videri nolles, ne multorum qui nostram illam mirificam unitatem minus norunt animos offenderes, compater saltem esses, ne unum hoc vinculum conjunctioni nostræ deesset, melioribus licet ac fortioribus colligatæ; sed occupavit Guichardus noster, cogitque ut in annum proximum necessitudinis hujus accessionem differri oporteat, quam tamen jam inde ab hac hora volo te pro petita habere, cùm habeam ego pro impetrata..

  A011003319 

 Eo nimirùm tempore scribæ meo dixerat velle se equum conscendere, cùm mihi ad confraternitatis nostræ sacra jam inclinata hora proficiscendum erat.

  A011003320 

 Habeo alia in promptu mutuæ nostræ necessitudinis dignitati aptiora, quæ etsi nunc dare non possim, brevi tamen hoc ipso die sibi à me data fuisse intelliges.

  A011003339 

 Illa enim præcipua laus mihi futura sit, si assequi [396] potero, ut hoc veluti nuncio singularis nostræ necessitudinis et, ut verè soles dicere, incomparabilis ad exteros quoque fama perferatur..

  A011003415 

 Nam ut ea taceam quæ mutuam nostram necessitudinem jam tot vinculis constringunt, ut neque addi quicquam neque diminui posse videatur, placet mihi ratio illa quam tu proponis inducendæ accessionis, quòd Senatore nostro vita functo, quem nos singulari quidem sed tamen communi studio et voluntate prosequebamur, sic nos agere par est, ut quodam veluti accrescendi jure, viriles nostras amicitiæ partes augeri sentiamus: quamquam non improbarem, si jus hoc non tam accrescendi diceres quàm non decrescendi, ne qua incomparabili conjunctioni nostræ fiat injuria, si quid ad ejus magnitudinem accedere posse fateamur.

  A011003441 

 Soror tua, quam tu clarissimam vocas, quam charissimam dicere clariùs posses, te salutat, sed ut fratrem potiùs quam ut compatrem, adeò ineptit illa in hoc ipso quòd ineptire velle desinit, nisi sororis nostræ Locatellæ, quam adprimè gravidam esse scis, exemplo movebitur; nec enim ignoras hoc genus, penè adjeci dæmoniorum, exemplo magis quàm ratione vel authoritate moveri..

  A011003463 

 De Ponceto præcipuè tibi mirum in modum gratulatur, prædicatque tua illum opera et eruditione ab inferis revocatum, sacra religionis nostræ tam serio amplexatum esse, ut tot ministellis in posterum nullo negotio profligandis, pro ea qua fuit inter ipsos authoritate sibi unus sufficere posse videatur.

  A011003508 

 Non est quod ex me nunc, mi Frater, aut longas aut suaves literas expectes, adeò me conturbat repentinus sic obitus Baronis nostri Hermanciani, sivè privatam jacturam meam considero sivè totius reipublicæ nostræ causam, quæ tot jam adversis casibus cladibusque miserè conflictatam spes erat maxima, hujus potissimùm viri opera vehementique pacis studio quo flagrabat, restitui posse et recreari.

  A011003530 

 Adjecit sibi tecum sic convenisse ut Principem rogaretis de me in provinciam istam mittendo, ut quæ ad sacrosanctæ religionis nostræ restituendam dignitatem pertinere videbuntur à provincialibus impetrem aut potiùs extorqueam.

  A011003550 

 Quo nomine si tibi et mihi totique reipublicæ nostræ non gratuler, indignus sanè sim quem boni ament, nedum tu qui es optimus.

  A011003572 

 Nunc certioribus quàm anteà rerum argumentis erectæ sunt spes nostræ reditu Præsidis Rochetani, qui affirmat esse omnia non solùm in expedito, sed etiam in tuto, et ante festa Paschalia venturos à Rege in hanc urbem legatos, qui perpetuum inter Principes fœdus sanciant et jurejurando devinciant.


13-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XIII-Vol.3-Lettres.html
  A013002025 

 Ex oppido Anneciensi, loco peregrinationis nostræ et exilii, in quo fientes sedemus dum recordamur Genevæ nostræ, donec convertat Dominus ejectionem nostram sicut torrens in austro.

  A013002200 

 Atqui miraberis [249] forsitan, Doctor optime, quod gratias quas ob id debeo tibi maximas tardius egerim longe quam par esset; et quidem puderet etiam me summopere, nisi visitationis generalis hujus nostræ diocæsis munus, cui obeundo annum elapsum bona ex parte insumpsi, multis mensibus aliati tui libri ac litterarum copiam, et mearum ad te mittendarum facilitatemi mihi sustulisset.

  A013003019 

 Cumque propterea parrochialis ecclesiæ curam a me suscepisset mox ad canonicatum majoris Ecclesiæ nostræ evocatus, non potuit diutius tantisper splendor tam angustis finibus contineri, sed Lutetiam Parisiorum Quadragesimalium concionum causa accersitus, ubi primum ejus dicendi ac docendi vis, Christianissimi Regis aures pervasit, non fuit ei deinceps liberum quin concionatoris Regis honore afficeretur et onere, cui sustinendo cum in dies majorem animi firmitatem, ac doctrinæ robur [351] ostenderet, quod plerique præclari alioquin viri vix multis annis ac maximis intercessoribus obtinere possunt, hic tribus annis consequutus est, ut scilicet a Rege ad episcopatum Montispessulanensem Sedi Apostolicæ promovendus exhibeatur.


15-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XV-Vol.5-Lettres.html
  A015001748 

 Cumque majore fiducia Sanctorum merita recolimus, majore quoque fructu eorum intercessionibus adjuvamur, ac denique eorum exempla vehementius nos provocant, de quorum sanctitate mentes nostræ nullatenus dubitant..


18-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XVIII-Vol.8-Lettres.html
  A018000975 

 Dominus Ludovicus Desplans, in media civitate Gebennensis natus et in medio populi corda et labia polluta habentis educatus, ante multos annos conversus ad Christum, Pastorem et Episcopum animarum nostrarum, ejusdem Sponsæ suavissimæ Ecclesiæ nimirum catholicæ nomen dedit, vel potius reddidit, [77] illiusque communioni restitutus est, idque Romæ, Beatissimo P. Papa Clemente octavo ita jubente; postea vero a Sanctissimo D. Papa Paulo, quem Deus conservet, canonicatum hujus nostræ Ecclesiæ Gebennensis accepit, una cum pensione quadam, quæ tantisper ejus paupertati utcumque sustentandæ sufficeret.


24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html
  A024000434 

 Datum Thononii, in domo Nostræ solitæ habitationis, die decima sexta Septembris, millesimo sexcentesimo tertio.

  A024000460 

 Datum Tononii, in domo Nostræ solitæ habitationis, die vigesima prima Septembris, millesimo sexcentesimo tertio..

  A024000485 

 Dilecto Nobis in Christo Jacobo Ruphy, Nostræ diæcesis presbytero, salutem in Domino..

  A024000486 

 Cum itaque Nobis evidenter innotuerit venerabilem dominum Humbertum Bochetum, Nostræ diæcesis Gebennensis presbyterum, modernum [rectorem] parrochialis ecclesiæ Sancti Nicolai loci Cletarum, octuagesimum suæ ætatis annum, aut circiter, attigisse, ita quod propter dictam senilem ætatem corporisque gravem indispositionem, in divinis officiis deservire, Sacramentaque ecclesiastica ministrare, et alia quæ vero pastori incumbunt amplius [39] exercere nequeat, teque coadjutorem, causis præfatis, in regimine et gubernio dictæ ecclesiæ, per Reverendum dominum Stephanum Decomba, Ecclesiæ Gebennensis Canonicum, procuratorem suum, vigore procuratorii per egregium Franciscum Galmeris (?), notarium recepti, die tertia hujus mensis Novembris, esse Nobis præsentatum:.

  A024000638 

 Datum Flumeti, die XXIII mensis Julii, anno Domini millesimo sexcentesimo sexto, in Visitatione diocæsis Nostræ generali..

  A024001057 

 Curri itaque R. D. Claudius de Reydet, dictus de Choisie, ecclesiæ collegiatæ Sancti Jacobi oppidi Sallanchiæ Decanus, et parrochialis ecclesiæ Sancti Nicolai Bonnæ, Nostræ diocesis, rector, ad causam dicti decanatus, propter loci distantiam aliasque rationabiles causas curam animarum exercere in dicta ecclesia non valeat, vicarium perpetuum, a Nobis tamen approbatum, eligendum et Nobis presentandum duxerit, ut nominationis instrumento, per egregium Bourgeois, notarium, recepto et signato, sub die octava Julii ultimo lapso ut, scilicet, D. Joannem Franciscum du Martherey, præsbiterum, et a Nobis ut idoneum admittendum et recipiendum humiliter petierit..

  A024001061 

 Actum Anecii, in pallatio Nostræ solite residentiæ, presentibus ibidem venerabilibus dominis Michaele Favre et Jacobo Chappaz, presbiteris, testibus ad præmissa vocatis et rogatis, die vigesima nona Aprilis, millesimo sexcentesimo decimo sexto..

  A024001148 

 Ad ea libenter intendimus quibus ecclesiarum ditioni nostræ subjectarum, præcipue quæ cura eminent animarum, divinus cultus augetur et parrochianorum spirituali consolationi salubrius consulitur.

  A024001148 

 Sane pro parte dilecti filii, nobilis Gaspardi de Lucinge, patroni ecclesiæ, sub vocabulo Sanctorum Ferreoli et Ferrutii, de Sales, et dilectorum filiorum communitatis hominum ejusdem loci porrectæ supplicationis, per egregium Petrum Ludovicum Garbillion, procuratorem postulantem in tribunali hujus Nostræ diæcesis, signatæ, series continebat..

  A024001409 

 Cura ergo tu interdum, propter Bellicensis et hujus Nostræ diocæsis finitimam vicinitatem, pro rerum ac temporum opportunitate, [139] ovibus sive ecclesiis Nobis creditis verbi Dei panem frangere ac alia sacra etiam præbere posse desideres et Nos quoque plurimum expetere debeamus, quia et exemplum vitæ et Mot habes sanum et irreprehensibile: propterea Nos, Mot Dei in hac Nostra diocæsi disseminandi, demones exorcismis ecclesiasticis abigendi pœnitentesque et confessos absolvendi, tibi tenore præsentium facultatem in Domino concedimus, ut, sicut ait Scriptura, fontes tui deriventur foras et aquas tuas in plateis dividas.

  A024001429 

 Cum Joannes Franciscus de Sales, frater Noster germanus et Ecclesiæ Nostræ cathedralis Canonicus, Lutetiam Parisiorum, Nobis notis probatisque de causis, profiscisci velit; propterea Nos eum, et sacerdotem ab omni censura ecclesiastica immunem, atque adeo dignum cui Christianæ et sincera dilectionis officia exhibeantur, quoad per Nos fieri potest certum testatumque facimus per præsentes, quas ea de causa manu propria signavimus, et sigilli Nostri impressione notavimus..

  A024001445 

 Venerabilem ac dilectum Nobis in Christo D. Henricum Barbier, Nostræ hujus diæcesis sacerdotem, esse rite ac legitime promotum, nullo, quod sciamus, ecclesiasticæ censuræ vinculo obstrictum, nec infamiæ aut cujusquam reprehensibilis vitii macula fœdatum, quin etiam, ab examinatoribus in Sinodo Nostra diocæsana ad Sacramentorum administrationem faciendam approbatum fuisse, præsentium tenore testamur.

  A024001567 

 Cum vero ad Nos venire minime commode possit, tum ob bellicos tumultus, tum ob intervallum locorum suæ et Nostræ residentiæ, sine magno rerum et maxime studiorum suorum dispendio: propterea Nos, vobis.

  A024001695 

 Universis presentes litteras inspecturis fidem facimus et testamur R dum D. Ludovicum de Perrucard, Abbatem commendatarium Monasterii Cheyseriaci, Ordinis Cisterciensis, hujus Nostræ diocæsis Gebennensis, a Nobis, [162] qua decuit humilitate expetiisse, ut pro veritate, de origine, fide, vita, moribus et doctrina dilecti Nobis in Christo D. Gasparis de Perrucard, quem sibi coadjutorem in dicti Monasterii regimine, cum futura successione, a Sanctissimo Domino Nostro Papa cupit dari et assignari, testimonium authenticum concederemus..

  A024002055 

 Cum venerabilis conventus Sancti Dominici hujus civitatis Annessiacensis, Nostræ diœcesis, Ordinis Prædicatorum, semper aliquem ex Religiosis ejusdem Ordinis ad fidelium eleemosinas colligendas ex instituto et more sui Ordinis mittere soleat, eaque sit adhuc hujusce diœcesis totiusve patriæ conditio, ut vix ac ne vix quidem necessitati mendicorum Christi qui eam incolunt subvenire possit: propterea Nos, dilectum Nobis in Christo Fratrem Jacobum Chappaz, prædicti Ordinis Religiosum laïcum, quem R. Frater Prior ac idem venerabilis Conventus [203] Sancti Dominici hujusce Nostræ diœcesis, etiam extra hanc diœcesim, scilicet Friburgum versus, sive ad alias Helvetiorum partes, piorum hominum auxilium imploraturum, quo tandem et familiam sustentare et ædificiorum jam passam ruinam reparare possint mittere proposuerunt, iis Nostris literis, manu Nostra subscriptis ac sigillo Nostro munitis, prosequimur, quibus eumdem omnibus superioribus pariter ac inferioribus Ecclesiæ Christi filiis et alumnis apud quos eum di vertere contigerit, sicuti christianum et Religiosum mendicum enixe in visceribus misericordiæ Dei nostri commendatum cupimus et facimus..

  A024002202 

 Concessimus facultatem D. Antonio Mugnier, parrochiæ du Chastelard, Nostræ Gebennensis diœcesis, et Joanna de Vimouz, parrochiæ de Faverges, Nostræ item diœcesis, ut a quocumque sacerdote benedictionem nuptialem, in Ecclesiæ facie, recipere possint et matrimonium contrahere, præsentibus sacerdote quem elegerint et testibus saltem duobus; dispensantes cum illis super proclamationibus quæ alias fieri debebant, ob causas Nobis notas et probatas..

  A024002318 

 Notum facimus et testamur, Nos hodie, decima nona mensis Junii millesimo sexcentesimo decimo octavo, benedictionem nuptialem dilectis Nobis in Christo, nobili Roco Calcanio, urbis Placentinæ, et Margaritæ de Chavanes, ex nobili familia hujus civitatis Nostræ diœcesis oriundæ, in sacello Nostro ministrasse ac impertivisse, idque juxta [226] ritum sanctæ Ecclesiæ Romanæ, infra Missarum solemnia scilicet, et aliis de jure servandis servatis..

  A024002356 

 Notum facimus et testamur, dilectum Nobis in Christo [228] nobilem virum D. Guillelmum de Bernard toto biennio in civitate Annessiacensi, in qua residentia Ecclesiæ Nostræ est, vixisse omniaque munera catholicæ pietatis quam accuratissime obiisse, quemadmodum par erat ab eo exspectare, qui a parentibus (quos olim de facie et moribus cognovimus) piissimis originem traxit, et ab incunabulis in domo catholicissimi Principis Ducis Namurcii educatus fuit, ut et nunc eidem a cubiculo inservit inter primarios ejus domesticos..

  A024002577 

 Exhibita igitur pro parte R. D. Francisci Bochuti, præbiteri, parrochialis ecclesiæ loci d'Ayse rectoris, et nobilium Joannis Mugnier, Petri de Megeve, Francisci Girod, Claudii Chastel, scindicorum oppidi Clusarum, Nostræ diæcesis Gebennensis, et Consiliariorum dicti oppidi, petitione, qua Nobis exponitur et apparet valde e re (sic) esse, imo necessarium, fundationi cleri quatuor præsbiterorum in Collegio dicti oppidi docentium erectæ, ut aliquæ capellæ in ecclesia dicti oppidi fundatæ, eidem Collegio uniantur, tum ut ludimagistri sacerdotes in eo constituti et fundati habeant altare in quo commode sacra facere statutis horis, præsentibus scholaribus possint, tum ut quintus ludimagister, etiam sacerdos, ad ejusdem Collegii promotionem, si sufficiens ad id ex eisdem cappellis quæ uniuntur proventus percipi possit, juxta Statuta eidem Collegio ab eodem R. D. Bochuto præcripta, de novo creetur, vel saltem in [254] eorumdem ludimagistrorum sustentationi tutius sit prospectum.

  A024002577 

 Notum facimus quod, pastorali qua decet vigilantia, illis potissimum subventionis Nostræ auxilium impartimur qui partem Nostræ sollicitudinis subeunt, omniaque eorum (sic) studia et labores ad instruendam pietate, bonis moribus liberalibusque disciplinis juventutem conferunt, [253] manusque Nostras adjutrices exhibemus.

  A024002682 

 Nos igitur, pro officii Nostri debito sacrorum Canonum ac sancti Tridentini Concilii decretis intendentes, piæ quoque voluntati Serenissimi Sabaudiæ ac Pedemontium Principis in hoc obtemperantes, cum ad dicti Collegii adeo utilia ac ecclesiasticæ reipublicæ necessaria munera adjuvanda ac promovenda, sine ullo divini servitii dispendio assignari commode posse visa fuerit capella sæcularis seu ecclesia vulgo prioratus Sancti Clari appellata, diocæsis Nostræ; idcirco, tam auctoritate Nostra ordinaria quam in hac parte quatenus opus sit, tamquam a Sede Apostolica, juxta dicti œcumenici Concilii Tridentini decretu, delegata, ac de fratrum Nostrorum Canonicorum capitulari consensu super hoc habito, dictam capellam, ecclesiam seu prioratum Sancti Clari, diocæsis Nostræ, cum omnibus ejusdem [265] bonis, redditibus, juribus et emolumentis, eorumque accessoriis, pertinentiis, annexis ac dependentiis, ex nunc prout tunc et e contra, cum primum illam per cessum ex causa resignationis, permutationis vel alia quacumque, vel decessum, seu quamvis aliam dimissionem, vel amissionem, R di D ni Joannis Sonnerati, moderni rectoris, vacare contigerit, dicto Collegio Chapuisiano, Sanctorum Pauli et Caroli Anneciensi, Clericorum regularium Sancti Pauli, præsentium tenore perpetuo unimus, annectimus et incorporamus; ita ut liceat dicti Collegii Religiosis, ac eorum procuratoribus, pro tempore existentibus, ipsius corporalem, realem et actualem possessionem per se vel alios, apprehendere et perpetuo retinere dictosque redditus percipere, ac in dicti Collegii utilitatem et usus convertere, nullius licentia super hoc ulterius requisita.

  A024002684 

 Datum et actum in insigni oppido Anneciaci, præfatæ diocæsis, in domo Nostræ solitæ habitationis, sub anno a Nativitate Domini millesimo sexcentesimo vigesimo primo, indictione IV, die vero decima nona mensis Novembris, Pontificatus Sanctissimi in Christo Patris et Domini nostri D ni Gregorii, divina Providentia Papas decimi quinti, anno primo; præsentibus ibidem R dis dominis Georgio Rolland et Michaele Favre, præsbiteris hujus diocæsis, testibus..

  A024003249 

 In primis, cum ab Ecclesia nostra et civitate Gebennensi, [347] ut præmissum est, expulsi, in hoc oppido Annessiaci residentes, divina Officia capitularia et cathedralia in ecclesia domus Sancti Francisci Fratrum de Observantia (ut prius in ipsa cathedrali fiebant) peragamus; et inter cætera altaria in eadem ecclesia Sancti Francisci erecta, unum extet sub invocatione Sancti Germani, ultra majus altare in quo Missæ capitulares decantantur, quod nostris Missis matutinalibus celebrandis inservit: in ipso propterea altari Sancti Germani, dum in eadem ecclesia Sancti Francisci divina nostra capitularia et cathedralia Officia exolvemus, eamdem Confraternitatem, sic ut præfertur per nos erectam, constituimus, ipsaque postmodum dum ad civitatem prædictam Gebennarum, Deo adjuvante, revertemur, in altari supradicto Sancte Crucis Ecclesiæ nostræ cathedralis, in quo, ut præmittitur, imaginarie erecta extitit, corporaliter et realiter ac perpetuo collocabitur..

  A024003281 

 Inter cætera per quæ divina gratia imploratur, delicta [355] delentur, premiorum æternus cumulus obtinetur, summum et sacratissimum Corporis et Sanguinis Domini Sacramentum, in quo nostræ Redemptionis recensemus memoriam, et per quod a malo retrahimur et confortamur in bono, et ad virtutum et gratiarum conducimur incrementa, est mirabile effectum.

  A024003314 

 Lites et controversiæ quas nefarius ille pacis et concordiæ [361] inimicus, alias opertas, alias occultiores, in gregem dispergere magis in dies conatur quot mala, quantas seditiones excitaverint, quotidiana experientia satis declarat; contra vero pax et concordia quas ipse salutis nostræ Auctor, tamque charitati innixus, præcipue coluit, et ascensurus ad Patrem discipulis suis reliquit, quot bonos fructus pariant nullus est qui ignoret.

  A024003330 

 Ut igitur confratres præfati discant quid agere debeant ex aspectu eorum habitus ac ab aliis dignoscantur, ad instar itaque aliarum Confraternitatum, maxime Archiconfraternitatis sanctissimi Crucifixi in ecclesia Sancti Marcelli, Ordinis [365] Fratrum Servorum, in alma Urbe ab antiquo erecta, cui aggregari summopere cupimus, statuimus et ordinamus, habitum hujus nostræ Confraternitatis Sanctæ Crucis esse saccum, seu potius camisiam telæ nigræ canapis, totum corpus, a collo ad talaria usque contegentem, simplicem, sine scissura, serico ornamento aut aliquo labore, una cum caputio ejusdem telæ et coloris caput et faciem [366] velante.

  A024003394 

 Ridicula censeri posset hæc Confraternitatis erectio et Statutorum hujusmodi editio si sola in scriptis, absque alio [377] effectu et piæ nostræ intentionis executione consisteret.

  A024003609 

 Nos, CLAUDIUS DE GRANIER, Dei et Apostolicæ Sedis gratia Episcopus et Princeps Gebennensis, universis notum facimus et attestamur omnia et singula quæ superius digesta sunt pro Confraternitatis erectione in honorem Sanctæ Crucis, Conceptionis Beatæ Mariæ et Sanctorum Petri et Pauli Apostolorum, per dilectos in Christo Ecclesiæ Nostræ Canonicos, attente perlegisse et [382] nihil invenisse quod christianas aures possit offendere; immo vero dignissima quæ ad communem Ecclesiæ utilitatem ab iisdem fratribus religiose observentur, ad cultus enim divini augmentum, mores formandos et piorum operum exercitium, cum totius populi ædificatione, utilia et accommodata esse deprehendimus; ut merito eis Nostrum consensum dari et per Nos approbari ac recipi debeant, prout per præsentes assentimus, recipimus et approbamus..

  A024003612 

 Datum Annessiaci, in domo Nostræ solitæ habitationis, die prima Septembris, millesimo quingentesimo nonagesimo tertio..

  A024004344 

 Diu desideravimus omnes Nostræ diæcesis Religiosos ad primævam sui Instituti Regulam ac normam redire, sed [452] præcipue id fieri et cupivimus et exhortationibus curavimus in Monasteriis quæ Nostræ curæ ac sollicitudini et jurisdictioni ordinariæ relicta sunt.

  A024004408 

 Ultimæ Nostræ Visitationi inhærendo, sub pœna majoris excommunicationis mandamus, ut intra mensem, a die hac decima quinta Septembris anni millesimi sexcentesimi decimi octavi computandum, omnes et singuli qui instrumenta sive titulos hujus Monasterii habent, ea in archiviis reponant, juxta decretum super hac re a Nobis in dicta Visitatione factum..

  A024004521 

 Actum Anessiaci, in palatio Nostræ solitæ residentiæ, [471] presentibus ibidem V. D. Ludovico de Pallude et egregio Francisco Favre, testibus.





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE