Mot «Objiciant» [3 fréquence]


08-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome VIII-Vol.2-Sermons.html
  A008001932 

 Quare, jure merito condemnabuntur mali, neque quid objiciant habebunt sententiæ justissimæ; sed antequam ipsam audiamus... Ego in ejus meditatione mihi esse videor in illo monte Cassio, Seleuciæ vicino, de quo Plinius ait videri utrumque hemispherium, unde duabus horis post mediam noctem videtur ex una parte [262] nox obscurissima, ex alia dies lucidissimus.


11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html
  A011003026 

 Nam quod iis usu venire solet qui longiore absentis aut defuncti alicujus desiderio torquentur, ut ea demùm ratione recreari se sentiant, si non solum amici memoriam diligenter et religiosè, ut par est, colant, sed etiam exactissima naturæ imitatione, quantùm arte effingi potest, ejus quasi præsentis imaginem oculis suis intuendam objiciant, id ipsum nobis, quotquot ad virtutem contendimus, faciendum existimo; ut quoniam admirabilem ejus pulchritudinem, qualis quantaque est, ne animi quidem cogitatione assequi possumus, eos saltem nobis ad amandum et imitandum proponamus in quibus vivam illa sui effigiem elegantioribus et aptioribus, ut ita dicam, coloribus depinxerit.


17-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XVII-Vol.7-Lettres.html
  A017002319 

 Verum, non sane quidem omnes viduas, sed eas tantum quæ cum Religionem ingredi cupiant, interim dum de nuncio seculo ac nuptiarum interpellatoribus remittendo serio cogitant, thæsaurum castitatis, quem in vasis fictilibus portant, abscondere prudenter quærunt, ne in manibus illum portantes in conspectu filiorum hominum, latronum deprædationi objiciant.





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE