Mot «Obsecro» [15 fréquence]


08-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome VIII-Vol.2-Sermons.html
  A008000262 

 24: Percussit autem cor David eum, et dixit: Peccavi valde in hoc facto; vertatur, obsecro, manus tua contra me.


11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html
  A011003087 

 Quod si ita est, patere, obsecro, me in hoc uno à te dissentire: non quoniam ea me ratio litigatoribus asquiorem faciat, quòd inter eos et in mediis litium anfractibus assiduè versari me sit necesse (tantò magis enim odisse deberem, cùm vel pulcherrimarum rerum oblectatio satietate sordescat), sed quia multùm iis debere me sentiam qui, ut mihi per te commendentur, literas ad me tuas deferre volent.


14-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XIV-Vol.4-Lettres.html
  A014000552 

 Obsecro te autem, Illustrissime Domine, uti hilaritatis mihi in afflictissima hac provincia necessariae protector esse velis: pendet vero ex eo haec hilaritas, ut sciam Sanctam Sedem de actibus meis non contristari, ut a generali illa sua erga inferiores benevolentia non me excludat.


23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html
  A023000598 

 Alioqui, quid, obsecro, certum erit, quid tutum, si actori etiam calumnianti sufficiat negare? Digni sane quibus id etiam accommodemus, quod D. Joannes in Apocalypsi de locustis illis scribit exeuntibus de puteo abyssi, quas ait habere super se regem, angelum abyssi, cui nomen hebraice אבדד Abaddon, graece άπολλύων Apollyon, latine Exterminans; ut significet haereticos omnes nihil propemodum adstruere, omnia vero destruere, nihil affirmare, omnia negare; tales denique illos esse ut possit quis non insulse nec falso contendere, si Christiani dicendi sunt, negative illos, non affirmative, Christianos dici debere.

  A023000651 

 Et vero, si tam infaeliciter et inhumane nobiscum ageretur, ut Ecclesia universalis in rebus fidei et in vero sensu Verbi Dei dijudicando errare posset, quis mortalium, obsecro, non errare se posse crederet? Qui autem errare se posse credit, quomodo certus esse possit se non errare? Consequens igitur necessario fiet, ut in fidei sensusque Sacrarum Scripturarum incertitudine omnes ambulare fatendum sit.

  A023000894 

 Hic opportunum est ut maritus dicat: Si tu nolueris, alia volet; si domina noluerit, adveniat ancilla; ita tamen ut antea iterum et tertio admoneat maritus.» Quid, obsecro, possit diabolica impudentia fingere hoc impudente impudentius? Sobrius tamen et modestus est in eo loco, si cum iis, quae alibi scripsit, haec comparentur; nam non modo eadem repetit, sed addit quaedam adeo obscaena de pruritu carnis utriusque sexus, maxime vero muliebris, ut nemo, sine pudore ac verecundia, hujusmodi petulantiam intueri vel audire possit, ne dum referre..

  A023001159 

 Deinde, aliquot verbis interpositis: «Quod si odit anima mea vocem homoousion et nolim ea uti, non ero haereticus; quis enim me coget uti, modo rem teneam quae in Concilio per Scripturas definita est? Etsi Ariani male senserunt in fide, hoc tamen optime, sive bono, sive malo animo exegerunt, ne vocem prophanam et novam in regulis fidei statui liceret.» Quid, obsecro, impudentius isto nebulone possis fingere? Pugnavit antiquitas catholicorum Patrum trecentis pene annis pro verbo hoc homoousion sacratissimo retinendo, in cujus pronunciatione haeretici a Catholicis discernerentur, et ecce novator et nugator iste novam ac prophanam vocem esse pronunciat! Proinde nec mirum [168] est, ex ejus discipulis et sectatoribus inventos fuisse, qui pro homoousion substituerint όμοούσιον, per summam perfidiam; digni sane discipuli apostatae istius et desertoris, qui, post mille trecentos annos, Concilium Nicaenum, omnium quae unquam celebrata fuerunt, augustissimum, prophanationis accusat, Arianos autem pietatis studio adornat.

  A023001215 

 Adeo crasse et manifeste diabolus nos naso suspendit.» Vide, obsecro, quam eleganter et expresse seipsum et suos describat vir iracundus, dum alios a se describi et vellicari putat!.

  A023001226 

 Aut si hoc humanum duntaxat praesidium est, quodnam, obsecro, erit divinum? Et si quod aliud divinum est, cur tantopere laborat Lutherus, ne cogatur humana quaerere praesidia, cum alia possit habere divina; et hoc ipso haud dubie meliora et tutiora quam humana? An vero possit quis credere, nullum a Deo Opt.

  A023001256 

 Verum ego me captum video, nulla elabendi via relicta.» Et paulo post: «Quod si etiam hodierno die fieri posset, ut quis firmo Scripturarum testimonio mihi fidem facere queat, in Sacramento non nisi panem et vinum esse, nihil tamen opus esset quemquam tam amaro me adoriri animo; sum enim, proli dolor! plus aequo in hanc partem propensus, quantum Adami mei naturam animadvertere possum.» Quid, obsecro, hujusmodi ingenio contentiosius, quod non quaerit quid verum sit aut falsum, sed quid Papatui, ut ipse loquitur, aut Ecclesiae incommodare possit, studetque non veritatis amori et desiderio, sed Papatus odio?.

  A023001287 

 Qua responsione si quis est qui sibi non putet satisfactum, quonam, obsecro, nisi protervo prorsus et contentioso videri potest esse ingenio?.

  A023001338 

 Hoc cum notissimum sit omnibus qui Romam noverunt, non cessant [210] tamen Romanenses theologi,» etc. Quem, obsecro, non pudeat tam virulenti mendacis hujus et impostoris? Et tamen, quod impudentiam facit intolerabilem, testatur ille eodem loco, non de hominibus se loqui, sed de Cathedra Romana; ut merito possimus ei objicere verba illa Augustini, quae supra retulimus: «Cathedra» tibi «quid fecit Petri?».

  A023001369 

 At tanti odii quaenam, obsecro, causa esse potuit? Anne alicujus Angeli aut Dei de caelo persuasione adactus est Lutherus, ut tanto Missam odio execraretur? Imo vero, tantarum Lutheri in Missam irarum praeclarus scilicet ac dignus in cujus verba juraret, magister atque artifex fuit diabolus.

  A023001420 

 Tertia ejusdem Lutheri propositio est: «Adversus Turcas praeliari, esse repugnare Deo visitanti nostras iniquitates per ilios.» Qua propositione quid, obsecro, dici potest stultius, iniquius et ad totam Rempublicam Christianam perdendam accommodatius? Ergone grassatores viarum, [227] depopulatores agrorum, incendiarios, hostes denique domi forisque infestantes nulius Principum reprimere debebit? Certum enim est perditos homines qui vexant bonos, ita facere, Deo permittente, ut eorum vexatione boni visitentur a Deo et corrigantur.


24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html
  A024004993 

 Excepi, obsecro, illum obviis ulnis in osculo sancto.





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE