Mot «Officium» [60 fréquence]


08-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome VIII-Vol.2-Sermons.html
  A008002373 

 Hæretici depositum gratiam Dei interpretantur, quam Timoteus accepit ut recte officium suum exequeretur; at quam insipienter et male, verba sequentia indicant.

  A008003061 

 Vide in Actis Apostolorum Beatum Paulum dici vas electionis, non quia praedestinavit ad gloriam more reliquorum salvandorum, sed quia destinavit ad excellentem gratiam, tum gratum facientem, tum ad peculiarem gratiam gratis datam, et insigne officium.


11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html
  A011000698 

 In tanta quam feci scribendi cessatione, humanissime et clarissime Girarde, id mihi fere accidit quod probis pueris interdum usuvenire solet, qui si statis collegii horis quibusdam lectionibus per imprudentiam non interfuerint, quamvis in officium gratiamque magistri quam primum redire cupiant, nesciunt tamen inter spem [et] metum nutantes horam sibi ipsis dicere, qua in irati præceptoris conspectum venire debeant; dum præsentem ejus iram declinare cum veniæ speratæ jactura, an veniam [74] cum tanta molestia obtinere satiusne sit, dubia mens pueri vix statuere potest.

  A011000700 

 Id loci majestas, integerrimi ac optimi Antistitis [76] sanctitas, uti credas efficiet (sic); efficientque eadem reor ut et tu redeuntem me per epistolam in officium amice excipias et ego in officio diligentior permaneam....

  A011003198 

 Nam quæ de sacrosancti Episcopi nostri optimorumque omnium gratulatione scribi possunt, ea tu et reputare tecum pro prudentia tua debes et ex consobrini tui fidelissimi relatione jam cognoscere potuisti; quæ verò proprie mea sunt, id est, quàm ex absentia tua dolorem capio, etsi non ab alio quàm à meipso te intelligere æquum est, vereor tamen ne videar importunus si hanc amoris erga te mei significationem adferam, quæ tam insigne pietatis tuæ officium aut quam ex officio percipis voluptatem incommodè interpellet..

  A011003222 

 Non te pœnitebit collati in amicissimum tuique amantissimum virum beneficii; qui sicut de tuo erga se studio numquam dubitavit, ita sibi facile persuasit neque alio quàm te apud patrem intercessore neque ullo sibi apud te adjutore opus esse; officium tamen meum imploravit ideo fortasse ne inviderem si tuus magis esse vellet quàm meus, aut potiùs ut socium obligationis sibi quæreret, nimis (minus?) suis fidens facultatibus quàm ut tantum tibi solus debere vellet..

  A011003246 

 Ovabam, môx, ut mihi videbar, triumphaturus de Thononiensibus, Frater suavissime, cùm primam literarum tuarum legerem, in qua scriptum erat magno te et præcipuo quodam ab iis beneficio aftectum esse; postea verò quàm ex reliqua lectione comperi quid sentires, in eo uno scilicet de te benè meritos Thononienses quòd quidam ex iis meas tibi literas reddiderat, cognovi quàm parùm tibi [389] mihique de istorum animis studiisque sperare liceat, si tam leve, in re tam pusilla officium magni beneficii loco constituendum videatur..

  A011003295 

 Scribam igitur, quantum dumtaxat necesse erit, ne dulcissimum scribendi officium ultrò intermittere videar, rursùm ut significem redditas mihi tuas posteriores literas, in quibus cùm amantissima omnia fuerunt, tùm illud etiam honorificum, quòd petitioni meæ de compaternitate tam liberaliter subscribis.


12-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XII-Vol.2-Lettres.html
  A012002177 

 Quam fuerit in usu inter priscos illos Ecclesiæ Pastores scriptionis epistolarum officium, nemo sane est qui nesciat; et tu, Reverendissime Pater, id omnium minime ignoras: charitas mutua sola scribendi causa, cujus sacrum perfectionis vinculum nulla locorum distantia solvit.

  A012002180 

 Cum ergo discessurus addidisset hic tuarum virtutum cultor, existimare se, si aliquod vitæ suæ apud nos laudabiliter actæ testimonium ad te deferret, plurimum hoc illi in omni vitæ genere subsidii allaturum; ego, pro ea qua præsentem complexus sum amicitia, non potui quin et discedenti hoc amoris officium lubens impenderem, eumque tibi, quanto possum studio, commendarem.


13-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XIII-Vol.3-Lettres.html
  A013003505 

 Eidem obtuli operam meam, ut soleo, sincere, idem et tibi declarandum denuo duxi, etsi officium hoc superfluum quodamodo existimem.


14-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XIV-Vol.4-Lettres.html
  A014003383 

 Praeterea Paternitati tuae, ut omnes et quoscunque suos diaecesanos ad eam in aliquo suae diaecesis loco constitutam, seu residentem sponte venientes utriusque sexus, ac tam laycos quam clericos saeculares et cujusvis Ordinis Regulares, haereticos, schismaticos et a sancta Catholica fide aberrantes, illorumque credentes, etiam in haereses et errores semel relapsos, non tamen Italos, Hispanos, aut alios ex partibus in quibus Sanctum Inquisitionis Officium exerceretur, nec eos qui in judicio de haeresibus accusati vel condemnati fuerunt, aut pluries in eas relapsi, in eadem Paternitatis tuae diaecesi commorantes, de quibus nihilominus Sanctissimus Dominus noster Papa aut hoc sacrum Inquisitionis Officium consulatur, poenitentes quidem ab excommunicationis, suspensionis et interdicti, aliisque ecclesiasticis sententiis, censuris et poenis, quas propter haereses et excessus hujusmodi quomodolibet incurrerint, dummodo corde sincero et fide non ficta coram notario et testibus publice vel privatim, prout casus exegerint et Paternitati tuae magis expedire videbitur, haereses, schisma et errores suos ac alios quoscunque detestati fuerint, anathematizaverint et abjuraverint, ac in gremium sanctae matris Ecclesiae recipi et admitti humiliter postulaverint, atque praestito per eos jurejurando promiserint de caetero ab hujusmodi haeresibus, schismate eterroribus, ac aliis similibus excessibus poenitus abstinere, in forma Ecclesiae consueta, injuncta inde eis et eorum cuilibet, pro modo culpae, poenitentia salutari, et aliis injungendis, prout eorum saluti Paternitas tua expedire cognoverit, per se ipsam in utroque foro absolvere, et in gremium sanctae matris Ecclesiae recipere et reconciiiare [licebit]; nec non ut universos et singulos suos diaecesanos, qui libros haereticorum seu alias prohibitos, etiam in Indice Romano librorum prohibitorum damnatos, scienter legerint vel retinuerint, haereticorum quoque et schismaticorum receptatores, fautores et defensores qui in illorum haeresibus non adhaeserunt, et in futurum ab hujusmodi perniciosa lectione, vel retentione et excessibus praedictis abstinere firmiter proposuerint, similiter ab excommunicationis et aliis ecclesiasticis sententiis, censuris et poenis, quibus propterea fuerint innodati, in eadem forma Ecclesiae consueta, injunctis eisdem poenitentiis salutaribus et aliis injungendis, in utroque foro pariter absolvere et liberare..


16-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XVI-Vol.6-Lettres.html
  A016003567 

 Quod scribitis, Capuccinorum ecclesiam et absolutam et dedicatam esse, summopere placuit, eo magis quo eum honorem assequuta sit per religiosissimum Genevensem Antistitem, Franciscus Salinam ( sic ), virum doctissimum atque in pastorali officio vigilantissimum; cui ego discedens, partes meas muniaque pastoralia delegaveram, ut quae in iis praesertim quae ad episcopale officium spectant, nec ab aliis quam ab Episcopis administrari possunt, vobis adesset, eum amice rogaveram.


17-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XVII-Vol.7-Lettres.html
  A017002314 

 Et quamvis ex earum ritu clausuræ non sint addictæ, eam nihilominus ex animi fervore propemodum servant perpetuam, quandoquidem nunquam, nisi gravissimis et piissimis causis impellentibus, extra domum pedem efferunt; sed statutis horis, iisque apte per totum diem dispositis, Officium parvum Beatissimæ Virginis simul in choro recitant, cantu ad pietatis regulas tam fœliciter formato, ut vix dici queat, num gravitatem suavitas, vel suavitatem gravitas superet.

  A017002318 

 Deinde, quia breve illud Officium Beatæ Virginis magna vocum, accentuum pausarumque distinctione celebrant, quod nequaquam, si longius Officium recitandum foret, præstare possent.

  A017002318 

 Hujus autem earum desiderii ratio est, quia in illis Congregationibus plerumque recipiuntur mulieres jam adultæ, quæ Officium magnum, cum illius rubricis, vix ac ne vix quidem addiscere possent.

  A017002318 

 Primum est, ut ad Officium clericale quod magnum vocant non obligentur, sed tantum ad Officium parvum Beatissimæ Virginis.

  A017002356 

 Habent ecclesiam et in ea altare exterius ad Missarum celebrationem, et chorum interius in quo quotidie statutis horis Officium Beatissimæ Virginis simul [concinunt], cantu ad pietatis regulas tam fœliciter formato, ut vix dici queat num psalmodiæ gravitatem suavitas, vel suavitatem gravitas superet..

  A017002361 

 Tertium, non Officium ecclesiasticum, sed tantum Officium Sanctissimæ Deiparæ recitant, quod ideo faciunt quia plerumque inter eas recipiuntur jam ætatis provectæ quæ Officium magnum vix addiscere possent; deinde, quia breve illud Officium, magna vocum pausarumque [252] distinctione adhibita facile observant: quod nequaquam in magno Officio recitando præstare possent..


18-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XVIII-Vol.8-Lettres.html
  A018004100 

 Cum itaque, sicut ex insinuatione dilecti filli nobilis viri Caroli Emmanuelis, Sabaudiæ Ducis, accepimus, in oppido Annecii, Gebennensis diocesis, nonnullæ honestæ mulieres, studio melioris vitæ ac pio religionis desiderio ductæ, in quandam domum ejusdem oppidi jam a multis annis se receperint; inibique pie et devote viventes, Officium parvum Beatæ Mariæ Virginis singulis diebus recitare consueverint; si vero domus prædicta ad formam Monasterii reduceretur, et in Monasterium Monialium ut infra erigeretur, ex hoc profecto saluti animarum dictarum mulierum cum Divini cultus augmento et spirituali incolarum dicti oppidi consolatione peramplius consuleretur: Nobis propterea dictus Carolus Emmanuel, Dux, humiliter supplicare fecit quatenus domum prædictam in Monasterium Monialium Ordinis Sancti Augustini erigere, et alias ut infra indulgere, de benignitate Apostolica dignaremur..

  A018004101 

 Necnon eidem Monasterio, ac illius pro tempore existenti Abbatissæ, seu Priorissæ, et Monialibus, ministris et personis, eorumque rebus et bonis, ut omnibus et singulis privilegiis, facultatibus, prærogativis, gratiis, concessionibus et indultis, tam spiritualibus quam temporalibus, quibus alia Monialium Monasteria dicti Ordinis de jure, usu, statutu, consuetudine aut alias quomodolibet utuntur, fruuntur, potiuntur et gaudent, ac uti, frui, potiri et gaudere possunt et poterunt quomodolibet in futurum similiter et seque principaliter, absque ulla prorsus differenza, uti, frui, potiri et gaudere, ipsisque Abbatissæ, seu Priorissæ, ac Monialibus; ut ad septennium tantum, Officium Beate Mariæ Virginis parvum nuncupatum, juxta rubricas Breviarii Romani recitare libere et licite possint et valeant, illæque Officium hujusmodi recitando, ut præfertur, obligationi Officium Divinum juxta statuta ejusdem Ordinis Apostolica auctoritate confirmata, recitandi, in omnibus et per omnia satisfaciant, eadem auctoritate concedas et indulgeas.


20-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XX-Vol.10-Lettres.html
  A020003950 

 Sanctissimus mandavit concedi per decennium a fine termini a Paulo PP. V o concessi incipiens, diebus feriatis Officium Beatæ Virginis, diebus autem festis Officium magnum juxta rubricas Breviarii Romani recitare teneantur..

  A020003970 

 Sanctissimus annuit de prorogatione ad quinquennium, et cum concessione Indulgentiarum centum annorum illis qux Officium magnum recitaverint..

  A020003997 

 Et cum prædecessores nostri consensum suum adhibere recusaverint, pertinebat ad DD. VV. officium urgere dictos Patres ad procurandum conditionis implementum, vel redintegrandum curare vestram possessionem..


23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html
  A023001939 

 Praedecessorem habuit Claudium de Granier, Praesulem aeterna dignum memoria, qui ex Decretis ecclesiasticis Synodum quotannis cogebat; ad ecclesiarum parrochiahum curam, ex praescripto sacratissimi Concilii Tridentini, per examen digniores promovebat; singuhs fere Quatuor Temporibus Ordinationem sacram faciebat, ac Officium ubique ad usum Romanum persolvi curabat.

  A023002305 

 Prima die Octobris, festum S. Angeli Custodis, juxta Officium Pauli V, Pontificis Maximi, jussu recenter editum; duplex.

  A023002319 

 Singulis porro diebus jovis, extra tempus Quadragesimale, Adventus et vigiliarum, si nullum occurrat festum [364] duplex sive semiduplex, fit Officium semiduplex de Sanctissimo Eucharistiae Sacramento, cujus cum adoratio ab haereticis per summam perfidiam irrideatur, consonum est ut in hac maxime diaecesi, quanta fieri poterit maxima devotione, celebretur..

  A023002585 

 Domine Jesu Christe, Dei et beatae Mariae Virginis Filius, qui in paradiso terrestri matrimonium instituisti in officium [377] et conservationem et multiplicationem humanae naturae, et ipsum matrimonium mirabiliter honorasti in adventu tuo ex primordiis miraculorum tuorum: Tu, per merita et preces beatissimae Virginis Mariae, Matris tuae, et omnium Sanctorum et Sanctarum tuarum, digneris hos, quos matrimonialiter conjunxisti, bene † dicere, ac plene liberare ab omni ligamento, fascinamento et maleficio Satanae, et dare foecunditatem et gratiam, ut libere possint uti matrimonio suo ad generandum, concipiendum, portandum, pariendum et nutriendum proles gratas Deo et hominibus..


24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html
  A024000277 

 Cæterum, in gratiam populi, et [ut] ejus devotio[nem] erga ecclesiam parrochialem Sancti Mauritii, quantum in Nobis est promoveamus, censuimus in dicta ecclesia solemne Missæ officium a Nobis ut par est celebrandum, cui respondebunt tum Cathedralis, tum Collegiatæ clerici, et ibidem, ut omnes [ad pro]cessionem ineundam et finiendam conveniant..

  A024000375 

 Item, Decanus habeat curam animarum omnium canonicorum, presbyterorum, et aliorum servitorum dictæ ecclesiæ, ac correptionem, vel punitionem, permutationem; vel Capitulum, ipso Decano absente, de iis quæ per personas prædictas circa divinum Officium vel alia, quovis modo obmissa fuerint vel commissa; dummodo talia per eos commissa non forent gravia crimina, quæ per loci Ordinarium [22] relinquimus punienda.

  A024000457 

 Quare, ad Dei honorem, Beatæ Mariæ ac omnium Sanctorum, et maxime ad nomen eorundem Deiparæ Virginis et Beati Claudii, eandem capellam reedificare in ipsa ecclesia et eodem loco proposuerunt, si modo id Nobis ita expedire videatur; eique jocalia, calicem et alia ad sacrum Missæ officium celebrandum necessaria ministrare, censumque [35] vigiliti quinque florenorum quotannis rectori parrochialis ecclesiæ Alingiorum pro tempore existenti applicandorum, dabunt et solvent.

  A024000458 

 [Si] modo ei censum viginti quinque florenorum in ipsius usum quotannis solvatis, jocalia et alia ad sacrum Missæ officium suppeditetis, quibus prestitis, predictus rector unam parvam Missam defunctorum diebus Lunæ quavis hebdomada celebrare tenebitur, ita nihilominus, quod si dictam Missam per tres continuas septimanas omiserit aut omitti permiserit, censum hujusmodi pauperibus [37] erogemus.

  A024003352 

 Prioris officium, auctoritas et præeminentia.

  A024003354 

 Prior igitur vocabitur primus et præcipuus præfatæ Congregationis [370] officialis et quodammodo caput ejusdem, qui, ut memoria fundatorum ejusdem numquam pereat, semper assumetur ex canonicis Ecclesiæ cathedralis supradictæ; hujus officium erit tantum annuale, nec ultra prorogali poterit nisi ex maxima et urgentissima causa, tam in generali congregatione quam in Capitulo prædicto mature discutienda.

  A024003356 

 Assessorum electio et officium.

  A024003360 

 Thesaurarii electio et officium.

  A024003364 

 Secretarii electio et officium.

  A024003366 

 Demum, unus ex confratribus in eadem congregatione generali quotannis celebranda constituetur in Secretarium, qui nomina et cognomina ac qualitates eorum qui Confraternitatem ingredientur in libro Confraternitatis, atque in congregationibus tam generalibus quam mensalibus concludente, describet ac subscribet, aliaque omnia quæ ad officium secretarii spectant exequetur; de ipsoque officio rationem reddet in generali congregatione, neque librum ejus non obsignatum remittet..

  A024003386 

 Et ut omnis ambiguitatis materia et dissensionis causa in creationibus officialium penitus tollatur, statuimus et ordinamus, Priorem et singulos Assessores, ac Thesaurarium [376] et Secretarium, prout cujuslibet officium concernit pro nova successoris respectiva creatione, duos ex præfatis confratribus, conditionis tamen superius expressæ, pro singulo officio posse congregationi nominare; ex quibus ii respective creabuntur qui plurium votorum suffragiis electi fuerint..

  A024004249 

 Reverendissimus Dominus Episcopus decrevit sacrum Officium juxta usum a sacro Concilio Tridentino editum tum privatim tum publice in choro recitandum, cujus rubricas observare teneantur.

  A024004250 

 Quoad parvum Officium Beatæ Virginis et Defunctorum, [et] Psalm[os] pœnitentiales, propter morem abbatiæ, recitari poterunt ante Officium diurnum; ita tamen, ut nemo teneatur ad hujusmodi recitationem extra chorum, nisi ex præscripto Breviarii Tridentini..

  A024004396 

 Benedictio autem mensæ et gratiarum actio post refectionem, ab hebdomadario fiat, nisi in festis [460] solemnibus, in quibus ejusmodi officium a Priore, et, eo absente, Subpriore incumbet; ac durante refectione semper legatur voce clara et intelligibili, et cum debitis inter puncta interstitiis..


25-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXV-Vol.4-Opuscules.html
  A025003510 

 Cum autem Congregatio dictarum mulierum humillima supplicatione a Sancta Sede Apostolica postularet, ut etiam in Monasterium conversa et erecta, nihilo magis propterea teneretur ad recitandas Horas canonicas Officii quod magnum appellatur, quam antea tenebatur; sed placeret dicts Sanctae Sedi Apostolicae illi indulgere, ut Sorores erecti Monasterii Officium parvum Beatissimae Virginis Mariae in choro, serio, graviter, lente, devote ac rehgiose quotidie, ut antea solebant, recitando, [512] ab alia Officii recitandi obligatione liberae et exemptae remanerent; idem Summus Pontifex illis hoc privilegium ad septennium benigne indulsit, vivae vocis oraculo asseverans se postea, si in humanis maneret, in perpetuum illud ipsum privilegium facile daturum (teste R. P. Don Justo Guerino, Praeposito Clericorum regularium Sancti Pauli Taurini, qui tunc rem istam urgebat); sin vero ab humanis excederet, successorem suum id etiam libenter facturum; quia vero res minus antea usitata fuerat, nolle se initio et primo obtutu in perpetuum concedere..

  A025003512 

 Quia cum mulieres ut plurimum latinum eloquium ignorent, maxime vero in Gallia et Gallicis regionibus, parum interest quod ad earum aedificationem et consolationem [513] spiritalem attinet, sive unum, sive aliud Officium recitent, dummodo rite et devote recitent..

  A025003513 

 Ut autem rite et devote Officium recitent, multum interest ut semper idem Officium recitent: clarius enim, distinctius et certius illud pronunciant quod tam saepe pronunciare consueverunt, neque totam suam attentionem in recta lectione et pronunciatione ponunt, ut facere illis necesse est quando quotidie illis nova ac inusitata legenda sunt..

  A025003515 

 Quare, quando idem Officium quotidie recitabunt, facilius et accuratius id praestabunt, et ad cantum poterunt devotionem et attentionem interiorem in Deum attollere..

  A025003518 

 Denique, pleraeque virgines et etiam viduae provectioris aetatis, vix Officium magnum unquam exacte addiscunt, quae propterea ab ingressu Religionum ut plurimum arcentur; quibus etiam commodum accidit si haec Religio Visitationis Beatissimae Virginis Deiparae, Ordinis Sancti Augustini, deinceps non teneatur ad aliud Officium quam ad parvum rite recitandum.

  A025003519 

 Neque vero recitatio magni Officii est inseparabilis a statu religioso; nam ut de praeclara ac praestantissima [515] Societate Jesu nihil dicatur, neque de militaribus Ordinibus, sunt in Gallia Monasteria mulierum, ut, verbi gratia, Monasterium Ordinis Sancti Augustini de Pontosia, in quibus Moniales non tenentur nisi ad Officium parvum Beatæ Virginis in choro recitandum; ut privilegium istud dare Monasteriis mulierum, res omnino sit ut non valde quidem usitata, ita etiam non sane penitus nova, et alioquin multis gravissimis de causis desideranda..





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE