Mot «Ordinavit» [3 fréquence]


22-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXII-Vol.1-Opuscules.html
  A022000431 

 Si Deus ordinavit aliquos ad poenam ante culpae praevisionem, quare dictum est: Prout gesserit quisque in corpore suo, sive bonum; sive malum? Quomodo enim factum ut poenae quam Deus sine ulla ratione culpae ordinavit, tam juste corresponderet culpa ex libero nostro arbitrio? Sane opportuit Deum ordinare culpam ut responderet poenae jam ordinatae, aut committere libero arbitrio nostro ut sine culpa damnaremur, ut clarum est.


23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html
  A023000881 

 «Christus,» inquit Lutherus, «ordinavit ut nullum esset peccatum nisi incredulitas, nulla justitia nisi fides.» Et alibi tuetur mordicus hanc propositionem: «Baptizatum, etiam volentem, non posse perdere salutem suam quantiscumque peccatis, nisi nolit credere, quia,» inquit, «fides tollit omnia [120] peccata et facit volentem non peccare.» Hac autem affirmatione negant evidentissime scortationes, homicidia, perjuria, blasphemias esse peccata; quod tamen quam absurdum sit qui non videt, quid unquam absurdum esse fatebitur? At quam praeclare rursum cohaerent hae propositiones Lutheri: «Omne opus bonum, etiam fidelis, etiam justi, est peccatum;» et: «Nullum opus justi, nisi incredulitas, est peccatum;» nam si omne opus bonum est peccatum, quomodo nullum opus malum peccatum est?.





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE