Mot «Parrochiæ» [6 fréquence]


12-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XII-Vol.2-Lettres.html
  A012002087 

 Nostri tamen rem pro virili promovent, ac primarios primum viros aliquot ex hæresis vorticibus in communionis Catholicæ portum recipiunt, sexque variis locis erectæ [sunt] Catliolicorum parrochiæ: tres in Tononensi, tres item in Terniensi agro (cur autem plures non erigerentur, partim operariorum paucitas, partim quod non suppeteret unde sustentari possent, partim quia pace nondum firma, res adhuc incertæ videbantur), et e Patrum Capuccinorum Ordine novi et strenui adveniunt messores, qui alacritate et zelo multorum vices supplebant..

  A012002091 

 Nunc autem totidem iisdemque locis Ecclesia Catholica extendit palmites suos, ac ita viget ut nullus hæresi locus sit relictus; cumque antea ne centum quidem viri in tot parrochiis Catholici apparerent, nunc ne centum quidem hæretici videantur, sed ubique Catholicæ fidei sacra fiunt celebranturque, adhibitis unicuique parrochiæ propriis curionibus.


24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html
  A024000894 

 Cum habitatores pagi de Macherinaz, parrochiæ de Douzart, sacellum jam pridem dirutum, sub vocabulo Sancti Rochi, pro sua pietate nunc de novo instauraverint, ut ibi Dei cultus deinceps frequentius celebretur: Nos, eorum devotionem promovere cupientes, in nomine Domini omnibus, illud sacellum pie visitantibus, ac ibidem pro divini honoris propagatione preces fundentibus, Indulgentiam [81] quadraginta dierum in forma Ecclesiæ consueta concedimus..

  A024001923 

 Quia, ut fide digno testimonio Nobis constat, jam anno integro admodum religiose Cusiaci versatus es, Sacramenta et Mot Dei Nobis ita concedentibus, passim ubi ad id vocatus es laudabiliter ministrando: propterea Nos, et ibidem Cusiaci commorandi et Sacramenta ac Mot Dei conferendi et exhibendi, et a casibus Nobis reservatis absolvendi tibi facultatem facimus et impartimur, qua per totam hanc Nostram diocæsim libere uti possis et valeas, dummodo ad id Rectorum ecclesiarum parrochialium accesserit consensus, excipientes tantum parrochiam Cusiacensem, in qua, propter legitimas causas Nobis notas, volumus te, etiam non expectato aut petito consensu Rectoris ecclesiæ ejusdem parrochiæ, prædicta facultate libere uti posse et valere, ita tamen ut nullum inde sequatur scandalum..

  A024002202 

 Concessimus facultatem D. Antonio Mugnier, parrochiæ du Chastelard, Nostræ Gebennensis diœcesis, et Joanna de Vimouz, parrochiæ de Faverges, Nostræ item diœcesis, ut a quocumque sacerdote benedictionem nuptialem, in Ecclesiæ facie, recipere possint et matrimonium contrahere, præsentibus sacerdote quem elegerint et testibus saltem duobus; dispensantes cum illis super proclamationibus quæ alias fieri debebant, ob causas Nobis notas et probatas..





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE