Mot «Particularia» [2 fréquence]


22-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXII-Vol.1-Opuscules.html
  A022000179 

 a. 8, quia intellectus et voluntas sunt facultates universales, extendunt enim se ad omne verum et ad omne bonum; sed Deus est objectum universalissimum, continens in se omnem bonitatem et veritatem: ergo est objectum harum facultatum quod solum eas valeat satiare, quia reliqua omnia particularia non satiant praedictas facultates.

  A022000183 

 Ad primam objectionem, concessa majori, nego minorem: potest enim homo secundum rectam rationem amare Deum sibi ut illo fruatur, idque non est referre Deum ad se, sed potius referre seipsum ad Deum; nam aliter amat sibi homo Deum, aliter sanitatem et alia particularia bona, quia haec ordinat ad seipsum tanquam ad finem, eoquod vel ex natura vel ex Dei ordinatione hae res ipsum habent pro fine; Deum vero non ordinat ad se ut ad finem, sed illum amat ut ultimum finem cui cupit uniri, unde eo amore non se diligit plusquam Deum, cum amet Deum ut ultimum finem.





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE