Mot «Percipiunt» [3 fréquence]


23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html
  A023000713 

 «Quis,» inquit Calvinus, «eo usque longas illis esse aures revelavit, quae ad voces nostras porrigantur?» Quam justius liceat mihi exclamare: Quis tam maledicam animam Calvino esse crederet, ac tam insipientem animam, ut auditum beatarum mentium longitudine aurium metiretur? An non Christus ipse revelavit Angelos de peccatorum poenitentia etiam in caelis gaudere? At quomodo gaudent, si non cognoscant? Si vero cognoscunt, quibus auribus id [108] perceperunt? Nam iisdem plane auribus animse Sanctorum voces nostras percipiunt; illis enim aequales sunt et aures et oculi et manus et pedes, cum idem Christus Dominus dixerit: Erunt aequales Angelis Dei..

  A023001943 

 In Ecclesia Gebennensi, quae Beati Petri a vinculis liberati miraculo ac nomine dedicata est, sunt triginta Canonici, Praeposito qui dignitatem habet majorem, ac Cantore et Sacrista, quae officia perpetuo existunt, inclusis; quorum singuh unam praebendam aequalem omnino percipiunt, ita ut Praepositus nihilo plus caeteris excipiat.

  A023002646 

 Quod etsi forsan in omnibus fieri duriusculum [384] videretur, in plerisque tamen opportunum esset; nam Canonici regulares nihilo distant a secularibus, in hac diocaesi, praeterquam quod frocum (quod vocant, aut alias patientiam) gerunt, et quod Canonici seculares per quotidianas distributiones percipiunt, ipsi per prebendas solent accipere; quibus perceptis, cum volunt Officiis intersunt; sin minus, nihilo pauperiores efficiuntur.





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE