Mot «Postmodum» [2 fréquence]


24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html
  A024002218 

 Quia nobilis vir Prosper de Mareste sponsalia juramento confirmata contraxit cum Georgia Blanc, et postmodum dicta sponsalia etiam voto in extremo vitæ periculo constitutus item confirmavit, ut Nobis sancte et religiose affirmavit: propterea Nos, memores satius esse placere Deo quam hominibus, tibi committimus, ut si nullum impedimentum exstare constiterit quominus matrimonium illud promissum, juratum et voto sancitum celebrari queat, tu illud celebres in facie sanctæ matris Ecclesiæ; ita tamen ut non statim de eo rumor fieri possit, [219] quod cupimus propter causas Nobis a dicto nobili de Mareste expositas, in cæteris omnibus dispensantes.

  A024003249 

 In primis, cum ab Ecclesia nostra et civitate Gebennensi, [347] ut præmissum est, expulsi, in hoc oppido Annessiaci residentes, divina Officia capitularia et cathedralia in ecclesia domus Sancti Francisci Fratrum de Observantia (ut prius in ipsa cathedrali fiebant) peragamus; et inter cætera altaria in eadem ecclesia Sancti Francisci erecta, unum extet sub invocatione Sancti Germani, ultra majus altare in quo Missæ capitulares decantantur, quod nostris Missis matutinalibus celebrandis inservit: in ipso propterea altari Sancti Germani, dum in eadem ecclesia Sancti Francisci divina nostra capitularia et cathedralia Officia exolvemus, eamdem Confraternitatem, sic ut præfertur per nos erectam, constituimus, ipsaque postmodum dum ad civitatem prædictam Gebennarum, Deo adjuvante, revertemur, in altari supradicto Sancte Crucis Ecclesiæ nostræ cathedralis, in quo, ut præmittitur, imaginarie erecta extitit, corporaliter et realiter ac perpetuo collocabitur..





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE