Mot «Praecepit» [2 fréquence]


23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html
  A023000890 

 Affirmant nulla ex circumstantia fieri peccata deteriora; Lutherus enim hanc propositionem, inter caeteras quas pro certissimis habet, tuetur: «Circumstantias peccatorum, cum matribus, filiabus, sororibus, affimbus, quacumque die, quocumque loco, quibusvis cum personis, ac si quid aliud praeterea externum sit, aequales esse ac penitus contemnendas.» Quam vero eleganti ratione? «Quia,» inquit, «Christus talia non praecepit in suis legibus.» Et alibi: «Apud Christianos,» inquit, «una tantum est circumstantia, quae est peccasse in fratrem.» [122] Qua affirmatione negant peccatorum inaequalitatem, saltem in eodem genere peccati.


25-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXV-Vol.4-Opuscules.html
  A025001402 

 Domine Jesu Christe, Fili Dei vivi, cujus Apostolus muliebrem sexum in signum subjectionis, humilitatis et honestatis velamen super caput suum propter Angelos habere praecepit, cujusque oculos tempore acerbissimcs Passionis tua ad opprobrium peccatores impii velaverunt: quaesumus, propter gloriam honorandi nominis tui, tam copiosam benedictionis tuae † super his velaminibus infunde virtutem, quod famulas tuas illa gerentes, tibi subjectas in omnibus, et cuicumque tenentur ex ordine quem assumunt efficiant, ne proprias virtutes et bona cernentes in gloriam elatae deperdant, sed in vera humilitate conservent et obumbrent, ab omni etiam oculos earum vanitate compescant.





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE