Mot «Praedicationes» [2 fréquence]


22-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXII-Vol.1-Opuscules.html
  A022001268 

 Cum autem diebus praeteritis, per continuas praedicationes, Terniacences et Caballiani omnes in sacrosanctae Ecclesiae gremium redierint, numero sexaginta quatuor paraeciarum, quibus idonei et docti constituendi sunt rectores; praeter quos necessarii sunt in ecclesia Tononensi, primaria ditionum illarum urbe, octo saltem sacerdotes qui confessiones audiant et Sacramenta administrent, necnon tres validi concionatores, qui ab apostolico praedicandi munere nunquam cessent.

  A022001369 

 Devotissimi Tuae Sanctitatis oratores, Praepositus, Capitulum et Canonici Ecclesiae cathedralis Sancti Petri Gebennensis, exponunt humillime, cum abhinc annis sexaginta a Genevensi civitate expulsi fuerint, et una cum Episcopo in urbem Aniciensem ad residendum celebrandaque divina Officia recesserint, evenit ut praeteritis mensibus, per virtutem Spiritus Sancti et continuas verbi Dei praedicationes factas, omnes fere qui Caballium et Terniacum ditiones Sabaudicas incolunt, [200] sacrosanctam fidem catholicam amplexi sint, ii maxime qui Thononum inhabitant, primariam provinciae urbem, cum sexaginta quatuor paraeciis circum circa longe lateque diffusis.





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE