Mot «Praemissis» [4 fréquence]


16-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XVI-Vol.6-Lettres.html
  A016003260 

 Nos enim vobis in praemissis, plenam praesentibus impartimur facultatem viresque nostras quae ad haec in Domino, etc..


19-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XIX-Vol.9-Lettres.html
  A019003373 

 Hinc est quod Nos felici, prosperoque Domus Beatae Mariae Compassionis, seu Septem Dolorum nuncupatae, presbyterorum saecularium, loci Tonnonis, Gebennensis dioecesis, regimini et gubernio prospicere volentes, ac de tua singulari fide, prudentia, doctrina et religionis catholicae zelo plurimum in Domino confisi, Tibi per prsesentes committimus et mandamus, ut tanquam noster et Apostolicse Sedis delegatus, dictam Domum, omnesque et singulos illius superiores, presbyteros aliasque personas etiam Nobis et dictas Sedi immediate subjectas tam in capite quam in membris, semel tantum, auctoritate Apostolica visites ac in illorum statum, vitam, mores, ritus et instituta diligenter inquiras, necnon evangelicae et apostolicae doctrinae, sacrorumque [417] Canonum et generalium Conciliorum et praesertim Tridentini decretis ac Sanctorum Patrum traditionibus, dictaeque Domus regularibus institutis a Sede Apostolica approbatis inhaerendo, quacumque mutatione, correctione, emendatione, revocatione et renovatione indigere cognoveris, reformes, mutes, corrigas et etiam de novo condas ac condita sacris Canonibus et Concilii Tridentini decretis et regularibus dictae Domus institutis non repugnantia confirmes; abusus quoscumque tollas; regulas, institutiones et ecclesiasticam disciplinam, ubicumque illse exciderint, modis congruis restituas et reintegres; ipsasque personas ad debitum et honestum vitae modum revoces, et quidquid statueris et ordinaveris observari facias; inobedientesque, per censuras ecclesiasticas aliaque opportuna juris et facti remedia, cogas et compellas; aliaque in praemissis et circa ea necessaria quomodolibet et opportuna facias, geras et exequaris.


22-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXII-Vol.1-Opuscules.html
  A022002163 

 Sed quia ipsis rectoribus sic deputandis, ut illorum muneri sedulo et absque alia rei familiaris distractione satisfaciant, congrua sustentatio assignanda esset, et si ipsi rectores a praedictae Militiae Militibus sustentandi, aut portio quinquaginta ducatorum, ut praefertur, eis per ipsos Milites assignanda venirent, ilii proculdubio in eo quod eorum victui necessarium foret, seu praedictorum quinquaginta ducatorum exactione ab iisdem Militibus procuranda, plus temporis quam in eorum muneris et officii exercitio impenderent; si unio per Gregorium, praedecessorem, dictae Militiae, ut praefertur, facta, in totum perpetuo dissolveretur, ac revocaretur et annullaretur, ipsorumque beneficiorum unitorum hujusmodi fructus in praedictarum parrochialium ac aliarum ecclesiarum utilitatem et reparationem, earumdem parrochialium rectorum congruam sustentationem, arbitrio tuo; necnon trium aut plurium insignium secularium, vel cujusvis Ordinis regularium, verbi Dei praedicatorum et concionatorum, in eisdem balliagiis manutentionem converterentur; ex hoc profectio ipsorum conversorum in Christi fide perseverationi earumdemque animarum saluti divinique cultus incremento et manutentione ut plurimum consuleret et, annuente Domino, aliud balliagium de Gex ad eandem conversionem, ex continuo vicinorum ita piorum operum exercitio, magis ac magis in dies invitaretur: propterea Nobis humiliter [330] supplicari fecisti, ut in praemissis opportune providere de benignitate Apostolica dignaremur..

  A022002168 

 Nonosbstantibus praemissis ac regulis Nostris de unionibus committendis ad partes vocatis quorum interest ad de exprimendo vero valore, ac generalis et Lateranensis, etiam novissime celebrati Concilii, uniones, annexiones et incorporationes perpetuas, nisi in casibus a jure permissis fieri prohibentibus, ac quibusvis aliis Apostolicis, iiecnon in provincialibus et synodalibus Conciliis edictis, specialibus vel generalibus constitutionibus et ordinationibus, caecerisque contrariis quibuscumque..





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE