Mot «Praeterquam» [3 fréquence]


23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html
  A023000921 

 Quod tamen tam falsum [131] esse quam quod maxime, praeterquam quod per seipsum clarissimum est, apparet etiam ex eo quod Beatus Joannes Evangelista, in historia de resurrectione Lazari, asseverat Christum semetipsum turbasse: quia nimirum ut eum decebat, qui non minus vere Deus esset quam vere homo, sponte excitabat in seipso timores, angores et hujusmodi affectus animi, antequam ab eis excitaretur.

  A023001114 

 Et alibi idem Augustinus, loquens de Cypriano, Basilio, Hilario et similibus: «Tales quippe,» ait, «et tanti viri secundum catholicam fidem, quae ubique toto [152] orbe diffunditur, haec et illa vera esse confirmant, ut vestra fragilis et quasi argutula novitas sola auctoritate conteratur illorum, praeterquam quod ea dicunt, ut se per eos loqui veritas ipsa testetur.» Et rursum paulo post: «Quod invenerunt in Ecclesia,» inquit, «tenuerunt; quod didicerunt, docuerunt; quod a patribus acceperunt, hoc filiis tradiderunt.» Idem nos hodie de te dicimus, magne Augustine, deque contemporaneis tuis, adversus nugatores istos; neque tamen facere possumus, ut eos suae pudeat insaniae et impudentiae..

  A023002646 

 Quod etsi forsan in omnibus fieri duriusculum [384] videretur, in plerisque tamen opportunum esset; nam Canonici regulares nihilo distant a secularibus, in hac diocaesi, praeterquam quod frocum (quod vocant, aut alias patientiam) gerunt, et quod Canonici seculares per quotidianas distributiones percipiunt, ipsi per prebendas solent accipere; quibus perceptis, cum volunt Officiis intersunt; sin minus, nihilo pauperiores efficiuntur.





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE