Mot «Prestare» [3 fréquence]


24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html
  A024002039 

 Quoniam propter innumeras bellorum clades quibus hæc [201] provincia vexata ac propemodum consternata fuit, Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli limina visitare, et quam erga Sanctam Sedem Apostolicam Romanam hactenus exhibuimus ac deinceps semper, Deo propitio, exhibituri sumus venerationem et obedientiam exteriore cultu prestare, coram et per Nos ipsos minime possumus: propterea Nos Tuam Reverentiam præcamur, ut quia jam aliorum negociorum hujus diocæsis causa Romæ versaris ista munera visitationis liminum et præstationis obedientiæ Nostro nomine obire, ne graveris.

  A024003354 

 Et cui omnes confratres, cujuscumque status et conditionis extiterint, in his quæ Confraternitatem illiusque exercitia concernunt, honorem, venerationem et obedientiam deferre et prestare teneantur; ipse tamen, nullos præter jus, aut aliqua sinistra affectione in officiis exequendis, potest gravare.

  A024003402 

 Tandem, ut ipsa Confraternitas sub Crucis invictissimæ vexillo, ac Sacratissimæ Virginis Mariæ et Beatissimorum [378] Petri et Pauli Apostolorum invocationibus ex causis superius expressis, pro certa ac sancita, sub Statutis et ordinationibus præmissis instituta, etiam auxilio R mi Domini Episcopi nostri ac patrocinio Sanctæ Sedis Apostolicæ contra omnes insultus muniatur, et aliquibus specialibus favoribus et gratiis ac Indulgentiis ornetur et decoretur, sicque in dies amplietur ac uberiores fructus proferat, et in perpetuum duret et persistat: supplicamus propterea eidem Illustri et R mo Domino Episcopo nostro suprascripto, ut huic erectioni Confraternitatis aliisque præmissis consensum suum pariter et assensum prestare, ac ejus ordinariam auctoritatem interponere; Sanctissimo vero Domino nostro Domino Papæ Sanctæque Sedi Apostolicæ, ut ipsam Confraternitatem illiusque ordinationes et Statuta facta et facienda confirmare et approbare, ac amplioribus favoribus et gratiis Apostolicis, per Indulgentiarum perpetuarum concessiones et elargitiones, ampliare et roborare respective dignentur.





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE