Mot «Priorem» [10 fréquence]


11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html
  A011000352 

 Neque tamen efficias velim te priorem amasse, quod existimas aut hinc minus me tibi debere aut te magis virtutibus meis.

  A011000352 

 Quod autem per summam humanitatem prior ipse scripseris, id nimirum [22] causæ fuit et te priorem dare, quod divinius est, et me priorem accipere, quod inferius decebat. Et ego ne potius in te senatoriam dignitatem, quam in senatore consummatissimam virtutem colere existimarer, absentem salutare minime consentaneum videbatur, cum præsertim me non ejusmodi juvenem crederem qui in ore vel aure cujusquam purpuratorum Patrum venissem, in intima videlicet juvenili umbra adhuc delitescens.

  A011003030 

 Nam et plus præstat qui prior amat, et in præclaro isto et laudabili contentionis genere ex quo suavissimam sibi quisque speret victoriam, priorem vinci vincere est.


24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html
  A024003273 

 Verum, etsi ipsius Domini nostri Jesu Christi sacratissimi Corporis sic in publico exhibiti majestas exposcat, omnes confratres totam diem in ejus laudibus, precibus et sacris meditationibus inibi, humiliter pertransire; attamen, cum humana fragilitas confratrum hujusmodi in iis piis operibus assiduis nondum exercitatorum id in communi exequi adhuc non patiatur, utque interius oratio non desinat hocque sacratissimum Eucharistiæ Sacramentum aliquo servitutis obsequio Confraternitas ipsa prosequatur, statuimus et ordinamus singulis diebus quibus super altare oratorii palam et in publico collocabitur, duos ex confratribus, per Priorem et illius Assessores infrascriptos, [353] alternatis horis respective deputandos, ante ipsum altare, genibus flexis, in habitu inferius præscripto, horam integram in sacris precibus et divinis meditationibus, singulariter et juxta cujuslibet devotionem propriam, pro Sanctissimo Domino nostro Papa, necnon pro omnibus Ecclesiæ Prælatis universoque clero ac reipublicæ Christianæ tranquillitate, fidei Catholicæ tutela, pace et concordia inter Principes et populos christianos, conservatione etiam ac ampliatione hujusmodi Confraternitatis et in dies ampliori fructuum spiritualium productione, transigere debere usque ad Vesperam.

  A024003277 

 Ad quem effectum, omnes confratres, hora determinata, ad oratorium accedent in quo processiones præfatæ incipient, illucque revertentur; in quibus, unus ex confratribus ad hoc expresse per Priorem et Assessores infrascriptos deputatus, Crucem magnam, medius inter alios duos confratres ceros vel faces accensas gestantes, deferet..

  A024003330 

 Quem habitum, cuilibet ingredienti hanc Confraternitatem nostram imponi mandamus per Priorem, modo et forma infrascriptis; ad cujus delationem omnes viros ejusdem Confraternitatis, cujuscumque qualitatis et conditionis extiterint, in oratorio, processionibus aliisque actibus publicis cum Confraternitas convocabitur, teneri et obligatos esse.

  A024003386 

 Et ut omnis ambiguitatis materia et dissensionis causa in creationibus officialium penitus tollatur, statuimus et ordinamus, Priorem et singulos Assessores, ac Thesaurarium [376] et Secretarium, prout cujuslibet officium concernit pro nova successoris respectiva creatione, duos ex præfatis confratribus, conditionis tamen superius expressæ, pro singulo officio posse congregationi nominare; ex quibus ii respective creabuntur qui plurium votorum suffragiis electi fuerint..

  A024004383 

 In omnibus vero gravioribus difficuitatibus quæ per Priorem ac Capitulum solvi nequeunt, ad Episcopum hujus diæcesis, sive, eo absente, ad Vicarium episcopatus generalem accedant, qui pro potestate ordinaria constituet quid agendum sit, quemadmodum hactenus observatum est..


26-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXVI-Vol.5-Opuscules.html
  A026000878 

 LXXXI]. Qui inter virgines degit pariter albus fit castitate; exeat ad mundum, amittit priorem albedinem..





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE