Mot «Pronunciat» [6 fréquence]


08-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome VIII-Vol.2-Sermons.html
  A008000123 

 Ut res intelligatur, notate Deum verbis suis fidem conciliare solitum miraculis, et maxime ubi aliquid novi pronunciat.


23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html
  A023000866 

 Idem Lutherus, eodem loco: «Plane,» inquit, «contrarii sunt effectus, officia et virtutes charitatis et fidei.» Et paulo post: «Charitas enim, vel sequentia opera, nec informant fidem, nec ornant; sed fides mea informat et ornat charitatem.» Paulus autem, e contrario, fidem sine charitate inutilem esse pronunciat; Jacobus, mortuam; atque, si inter se comparandae sint, charitatem majorem esse testantur.

  A023000876 

 Sic David, Abraham, Job, Zacharias, Elizabeth, Joannes Baptista Dei praecepta observarunt, ut in Sacris Scripturis Spiritus Sanctus aperte pronunciat..

  A023000907 

 Et quod Scriptura de Saulis et Salomonis bonitate et justitia pronunciat, negant et evertunt; quandoquidem de primi reprobatione certissimi, de secundi vero electione incertissimi sumus.

  A023001129 

 Nec id in re aliqua levi, sed in gravissimis fidei nostrae articulis: puta, in quaestione de libero arbitrio, in qua dicit Latinos arroganter, «Graecos vero arrogantius» locutos fuisse; de persona Mediatoris, in qua Veterum errorem inexcusabilem esse contendit; de concupiscentia, ubi uno Augustini testimonio totius antiquitatis sensum contineri dicit, mox ab eo se dissentire profitetur; in quaestione de satisfactione omnes Veteres «aut lapsos esse, aut aspere ac dure locutos» pronunciat; in quaestione de precibus pro defunctis omnes Veteres «in errorem» abreptos esse; in quaestione de merito vetustos Doctores pessime sinceritati fidei consuluisse; item peccasse antiquitatem «immodica severitate, quod in Episcopo caelibatum» requireret; in quaestione de paenitentia «excusari nullo modo» posse «immodicam Veterum austeritatem;» in quaestione de Quadragesima, veteres Patres superstitionis quaedam semina jecisse, ac «mera χαχοζηλία: et superstitionis plena» laborasse.

  A023001159 

 Deinde, aliquot verbis interpositis: «Quod si odit anima mea vocem homoousion et nolim ea uti, non ero haereticus; quis enim me coget uti, modo rem teneam quae in Concilio per Scripturas definita est? Etsi Ariani male senserunt in fide, hoc tamen optime, sive bono, sive malo animo exegerunt, ne vocem prophanam et novam in regulis fidei statui liceret.» Quid, obsecro, impudentius isto nebulone possis fingere? Pugnavit antiquitas catholicorum Patrum trecentis pene annis pro verbo hoc homoousion sacratissimo retinendo, in cujus pronunciatione haeretici a Catholicis discernerentur, et ecce novator et nugator iste novam ac prophanam vocem esse pronunciat! Proinde nec mirum [168] est, ex ejus discipulis et sectatoribus inventos fuisse, qui pro homoousion substituerint όμοούσιον, per summam perfidiam; digni sane discipuli apostatae istius et desertoris, qui, post mille trecentos annos, Concilium Nicaenum, omnium quae unquam celebrata fuerunt, augustissimum, prophanationis accusat, Arianos autem pietatis studio adornat.





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE