Mot «Præcipuo» [7 fréquence]


01-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome I-Les Controverses.html
  A001001343 

 Que si vous voules sçavoir pourquoy ilz s'addressent a luy, Quia, disent ilz, te Dominus, gratiæ suæ præcipuo munere, in Sede Apostolica collocavit.


11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html
  A011000526 

 Nobilis vidua Villæi illius qui hæreticorum insidiis inter sedium suarum incendia ante aliquot annos peremptus est, cum te referente de causa quadam quæ inter Villæos filios, et Dominum Bessonet agitatur ex Senatu [50] proximis hisce diebus sententiam expectaret, nescio quanam ratione resciverit, mulier quam nunquam vidi, me præcipuo quodam amore tibi charissimum esse, rem sibi admodum utilem et fructuosam facturam existimavit si me, matris optimæ meæ implorata authoritate, intercessorem apud te faceret, quo ei quod a candidissimo judice honestissimum amicum petere posse antea monuisti, bonam exoptes causam.

  A011003047 

 Sed extra jocum, placere tibi imprimis theologiam nec miror nec doleo: est enim propria illa et peculiaris illorum scientia quos Deus optimus maximus, non tam ad amplissimas quasque Ecclesiæ dignitates, quas jam tibi sua spontè obvias video, quàm ad pietatem informaverit, cujus te gravissimum et sanctissimum, non nomen, sed numen præcipuo cultu habere certô scio.

  A011003228 

 Baronem nostrum, Servetanum cæterosque nobiles salutatos velim, sed præcipuo quodam studio nostrum consobrinum.

  A011003246 

 Ovabam, môx, ut mihi videbar, triumphaturus de Thononiensibus, Frater suavissime, cùm primam literarum tuarum legerem, in qua scriptum erat magno te et præcipuo quodam ab iis beneficio aftectum esse; postea verò quàm ex reliqua lectione comperi quid sentires, in eo uno scilicet de te benè meritos Thononienses quòd quidam ex iis meas tibi literas reddiderat, cognovi quàm parùm tibi [389] mihique de istorum animis studiisque sperare liceat, si tam leve, in re tam pusilla officium magni beneficii loco constituendum videatur..

  A011003529 

 Sic enim mecum egit ut præcipuo quodam animi dolore angi videretur quòd, tantoperè urgentibus conscientiæ stimulis, rem tanti momenti tamdiù procrastinando in hunc usque diem distulisset..


24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html
  A024000636 

 Vidimus præscriptum fundationis, donationis et augmentationis instrumentum a nobili domino Guillermo de [52] Riddes, domino des Jalliets, præcipuo dictæ fundationis auctore, ac nobilibus Francisco ac Joanne Francisco de Riddes, ejusdem Guillermi fratribus, factæ; cumque prædicta fundatio, dotatio, donatio et augmentatio majorem in modum Dei gloriam populique salutem augeat, eam merito non modo probandam, sed quoad per Nos fieri potest, laudandam, efferandam et confirmandam censuimus, et hoc Nostro decreto confirmamus et omologamus prædictis nobilibus fratribus fundatoribus et augmentatoribus, ob præclarum hujusmodi domum, erga Catholicam religionem et cultum divinum pietatis ac observantiæ [53] testimonium, centuplum in hoc sæculo et vitam æternam in futuro, secundum Christi promissa, exoptantes et postulantes..





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE