Mot «Puduit» [3 fréquence]


23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html
  A023000661 

 «Nimis ergo philosophice,» inquit, «hac de re locuti sunt, qui se Christi jactabant esse discipulos; nam quasi adhuc integer staret homo, semper apud Latinos liberi arbitrii nomen extitit; Graecos vero non puduit multo arrogantius usurpare vocabulum, siquidem αύτεξούσιον dixerunt, ac si potestas sui ipsius apud hominem» esset, etc. Lutherus autem, non minore audacia, librum inscripsit De servo arbitrio.

  A023001158 

 Hoc enim addendum est, quia in postrema editione latina, quae fuit anni 1602, «subsistentiam» pro persona invenies, non «residentiam»; ideo, ut opinor, quod Calvini discipulos, a nostris admonitos, puduit novae hujus theologiae, suumque doctorem ita corrigendum esse censuerunt.

  A023001457 

 Quam multa jam habetis exempla eorum qui ex vestris aliquando, et inter vestros clarissimi, fuerant; quos, in Ecclesiam Dei reversos, puduit duntaxat fecisse tardius, quod citius fieri oportuerat! Non negatis nostram esse et Romanam Ecclesiam iliam, cujus vos dicitis reformatores; ergo veram esse fatemini; alioqui Mahumetismum et Alcoranum, non Ecclesiam Romanam reformandam suscipere oportebat, si nihil nisi abusuum multitudinem et reformationem falsae Ecclesiae quaerebatis.





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE