Mot «Totius» [57 fréquence]


01-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome I-Les Controverses.html
  A001000208 

 63: Quamvis enim certa et irrefragabilis sit sedis Apostolicæ de fide definitio, attamen cum Apostolicæ sedis ministerio definita universæ fraternitatis irretractabili firmantur assensu, et totius christiani orbis judicio recipiuntur, merito a Deo prodiisse creduntur; ipsaque veritas et clarius renitescit et fortius retinetur, dum quæ fides prius docuit hæc postea examinatio confirmat, ut vere impius et sacrilegus sit qui, post tot sacerdotum sententiam, opinioni suæ aliquod tractandum relinquit.

  A001000887 

 Athanase dit que Mot Domini per æcumenicam Niceæ Sinodum manet in æternum; saint Gregoire Nazianzene, parlant des Apollinaristes, qui se ventoyent d'avoyr estés avoüés par un Concile Catholique, Quod si vel nunc, dict il, vel ante suscepti sunt, hoc ostendant et nos acquiescemus; perspicuum enim erit eos rectæ doctrinæ assentiri, nec enim aliter se res habere potest; saint Augustin dict que la celebre question du Baptesme, meüe par les Donatistes, fit douter plusieurs Evesques, donec, plenario totius orbis Concilio, quod saluberrime sentiebatur etiam remotis dubitationibus firmaretur; Defertur, dict Ruffin, ad Constantinum [218] sacerdotalis Concilii (Nicæni) sententia; ille tanquam a Deo prolatam veneratur, cui si quis tentasset obniti, velut contra divina statuta venientem in exilium se protestatur acturum. Que si quelqu'un pensoit, pour produire des analogies, des sentences de l'Escriture, des motz grecz et hebreux, quil luy fust permis de remettre en doute ce qui a desja esté determiné par les Conciles generaux, il faut quil produise des patentes du ciel bien signëes et scelees, ou quil die que chacun en peut autant faire que luy, et que tout est a la merci de nos subtiles temerités, que tout est incertain et sujet a la diversité des jugemens et considerations des hommes.


07-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome VII-Vol.1-Sermons.html
  A007000817 

 adversus Luciferianos: « Gratulor tibi quod animo bono a falsitatis ardore ad totius orbis te saporem contulisti, nec dicis more quorumdam: Domine, salvum me fac, quoniam defecit sanctus; quorum vox impia Crucem Christi evacuat, Dei Filium subjugat diabolo, et illam complorationem quæ a Deo de peccatoribus prolata est, de universis hominibus dictam intelligit.


08-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome VIII-Vol.2-Sermons.html
  A008000463 

 Hæc sunt præludia totius Quadragesimæ, hi sunt duo termini itineris pœnitentium: a quo, a cinere, ad quem, ad Cælum; a quo, a miseria, ad quem, ad thesauros.

  A008000711 

 Factum est cælum unico Dei verbo, et inspirante spiritu ornavit cælos, ex nihilo; sufflavit et fecit solem, lunam, Orionas, Mercurium, etc., cinxit zona zodiaci, etc. At cum terrestribus utitur velut manu, quia successive, succedentibus generationibus, corruptionibus et incrementis, omnia facit, ut mulier obstetrix, quæ infantem excipit pedetentim, educit, lavat, fovet, complicat, etc. Manus ergo providentiæ Dei obstetrix est totius mundi..

  A008000718 

 Sed jam o expergiscimini, Fratres! Qui Angelis non pepercit propter unam malam cogitationem factam in [94] templo, quomodo vobis parcet, facientes cachinnos? Ego quidem vellem etiam dato sanguine, ut omnia peccata in æternum relinqueretis, verum ego specialiter adjuro vos, ut templis reverentiam habeatis; vos nobiles civitate, vos mulieres, etc. Camberium est exemplar totius Sabaudiæ.

  A008000979 

 Posset fieri pulcherrima imago totius habitus religiosi in Parvulo; nam infantes vestiti sunt, ut monachi, caputio, etc., pedibus nudis, etc. [129].

  A008001485 

 Amicitiæ autem ideo est simbolum quia os est aquæductus totius animæ et cordis..

  A008001574 

 Deus, ex Valentiano, in primam Partem Sancti Thomæ, non est finis sui ipsius, unde non fecit universa propter semetipsum quasi ipse sibi ipsi sit finis agendi, sed fecit universa propter semetipsum quia finis est universorum; universa ergo propter laudem Dei facta sunt, ergo laus Dei finis est totius universi.

  A008002036 

 Faciem Dei videre fundamentum totius beatitudinis est.

  A008002106 

 15: Visum Spiritui Sancto et nobis; quasi Spiritus Sanctus esset invisibilis Concilii totius Pontifex.

  A008002332 

 Totius correctionis fraternæ præceptum regitur ab hac clausula: Si te audierit, lucratus eris fratrem tuum.


11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html
  A011001451 

 Duodecimum Conjecturarum librum, mihi quod ais inscriptum, videre non minus cupio quam soleant alii amicorum liberos legitimos; et quod duodecimus sit, universitate numerorum quam universam totius amicitiæ summam inter nos esse commonstrabit, quod nihil mihi gloriosius.

  A011002946 

 At vero, dum ita fœliciter coram Domino lætamur, sicut qui lætantur in messe, sicut exultant victores capta præda quando dividunt spolia, hoc unum accidit intempestive et molestissime: nimirum Rex Christianissimus per litteras Serenissimum Ducem serio admonet, velie se ejus quam tam opportune Sanctitas Vestra, tanta totius orbis Catholici voluptate, perfecit pacis vinculo comprehendi hæresis totius Calviniana matricem et [364] fontem, Genevensem videlicet civitatem, quamvis pacis articulis, ut par erat, nulla illius mentio habeatur.

  A011003388 

 Fero licet ista minùs æquo fortasse quàm deceret, tamen satis erecto animo; non quòd ad eum sapientiæ gradum pervenerim quem tu mihi ob oculos ponis (nimirùm, ut astutè quidem sed benevolè mihi imponas, ne cunctari possem quin talem me præstare debeam qualem me tibi videri fingis), sed quia [399] nihil tam durum aut calamitosum accidere potuit quod non jam inde à multis annis eventurum præviderim, quòdque ridendus mihi ipsi videar magis quàm miserendus, si in tantis totius reipublicæ calamitatibus, cùm in eadem sim navi in qua cæteri, præcipua quadam immunitate vitæque conditione gaudere velim..

  A011003392 

 Faxit Deus optimus maximus ut brevi convalescat, quem diutissime sospitem salvumque esse, non tua solum et mea, sed totius quoque reipublicæ causa cupio.

  A011003508 

 Non est quod ex me nunc, mi Frater, aut longas aut suaves literas expectes, adeò me conturbat repentinus sic obitus Baronis nostri Hermanciani, sivè privatam jacturam meam considero sivè totius reipublicæ nostræ causam, quæ tot jam adversis casibus cladibusque miserè conflictatam spes erat maxima, hujus potissimùm viri opera vehementique pacis studio quo flagrabat, restitui posse et recreari.


12-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XII-Vol.2-Lettres.html
  A012003259 

 Sunt enim in oppido Tononiensi sex e Societate Jesu Religiosorum, qui populum concionibus docent, excipiendis confessionibus instant, et pueros, cum litterarum primordiis tum fidei rudimentis, ingenti totius provinciæ bono et lætitia instituunt.


13-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XIII-Vol.3-Lettres.html
  A013000793 

 Tu autem, Beatissime Pater, cor es et sol totius ministerii ecclesiastici: non dubium igitur quin, præter omnium Ecclesiarum sollicitudinem, singularem providentiam huic diæcesi instaurando adhibeas, quæ omnium maxime et pessime ab hæreticis vexatur; idque tanto uberius præstes, quo altius nobis præes et immines.

  A013002241 

 Cum Romanæ Sedis majestas omnes totius orbis Christianos suo splendore perlicere consueverit, tum vero Sanctitatis Vestræ clementia eos vel maxime pertrahit [253] qui ex errorum tenebris sub ejus autoritate per Dei gratiam emerserunt; inter quos cum vir hic, loca sancta visitaturus, litteras a me postularet quibus de ejus religione ac fide quod res est, Sanctitati Vestræ testatum facerem, quo gratius ac facilius ad ipsius pedes admittatur, ita sane faciendum existimavi ne defuisse videar, cum meo erga eum officio, tum etiam hominis pietati.


17-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XVII-Vol.7-Lettres.html
  A017002318 

 Quod ideo maxime consideratione dignum est, quia inter omnes totius orbis mulieres, nullæ sunt quæ [242] ineptiore latini sermonis pronunciatione utantur quam Gallicæ, quas proinde impossibile esset accentuum quantitatum et rectæ pronunciationis leges in tanta Officiorum, Lectionum et Psalmorum varietate observare.


20-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XX-Vol.10-Lettres.html
  A020000302 

 Ecce P. F. Ludovicus Reydelet, Ordinis Tertiariorum Sancti Francisci, vir spectatæ consanguinitatis et in suo Ordine religioso hactenus valde laudatus, nunc ad Sedem Apostolicam recurrit, tanquam ad asilum totius Christiani orbis.

  A020003173 

 In quo, ut par erat, de variis, quæ undique aliata sunt, negotiis totius Congregationis plurima decreta sunt et sancita; ac de more Superior Generalis, aliique tum Provinciales, tum Abbates ac Priores electi, et quidem tanta animorum consensione, tanta pace, tanta morum suavitate, ut nihil suavius, nihil amabilius videri potuerit.


22-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXII-Vol.1-Opuscules.html
  A022000182 

 Tertio objicio: quia Deus videtur improportionatum objectum nostrae voluntatis et nostri intellectus, Angelus vero videtur magis proportionatum [7] objectum: ergo Angelus potius erit objectum totius beatitudinis..

  A022000410 

 Deus autem ipse est Pater totius consolationis, nec inde gloriari nos oportet quasi quid-quam sit ex nobis tanquam ex nobis, nam, ut alibi ostendi, omnis sufficientia nostra a Deo; non enim liberi arbitrii seclusa gratia, opera prsevisa dicuntur ratio praedestinationis, sed semper opus est praevisione gratiae Domini, per cujus misericordiam in domum ejus ibimus si in hac vita pedes nostri in atriis tuis, Hierusalem, fuerint, sine enim Christo nihil possumus facere..

  A022000537 

 Compilatores Digestorum cum in variis legibus supra toto opere collectis collocatisque multa obscura ex ignoratione ambiguitateve nominum aut verborum fore prospicerent, hic, ad totius operis calcem, ex jurisconsultis iisdem ex quibus leges sumpserant, ad explicationem rerum ac verborum nonnulla annotarunt.

  A022000550 

 Infallibili, rectissimae, primae aeternaeque totius boni et aequi Regulae, DEO TRINO UNO, laus et gratiarum actio.


23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html
  A023000143 

 At dicunt: convenimus cum Augustino in praecipuo totius negotii, scilicet in negando causam praedestinationis, quod satis est.

  A023000697 

 Cum autem ad sacrificium Crucis devenerunt, omnem illi vim et virtutem adimunt, affirmantes, ut supra diximus, nihil eo actum fuisse; sed ad cruciatus inferni, nescio quos, de quibus in tota Scriptura ne Mot quidem, totius redemptionis nostrae summam omnem referunt; ut facile appareat, non aliud istorum consilium esse, quam unum spernere, et aliud non admittere..

  A023001129 

 Nec id in re aliqua levi, sed in gravissimis fidei nostrae articulis: puta, in quaestione de libero arbitrio, in qua dicit Latinos arroganter, «Graecos vero arrogantius» locutos fuisse; de persona Mediatoris, in qua Veterum errorem inexcusabilem esse contendit; de concupiscentia, ubi uno Augustini testimonio totius antiquitatis sensum contineri dicit, mox ab eo se dissentire profitetur; in quaestione de satisfactione omnes Veteres «aut lapsos esse, aut aspere ac dure locutos» pronunciat; in quaestione de precibus pro defunctis omnes Veteres «in errorem» abreptos esse; in quaestione de merito vetustos Doctores pessime sinceritati fidei consuluisse; item peccasse antiquitatem «immodica severitate, quod in Episcopo caelibatum» requireret; in quaestione de paenitentia «excusari nullo modo» posse «immodicam Veterum austeritatem;» in quaestione de Quadragesima, veteres Patres superstitionis quaedam semina jecisse, ac «mera χαχοζηλία: et superstitionis plena» laborasse.

  A023001133 

 Ut jam dubitare nemo possit, si aptissimus hic et certissimus est haereseos character contemptus Ecclesiae et antiquitatis, esse Lutherum et Calvinum, et quotquot sunt eorum sectatores, omnium maxime haereticos; adeo fuerunt illi, prae caeteris antiquioribus haereticis omnibus, et Ecclesiae et totius antiquitatis contemptores.

  A023001226 

 Max. comparatum esse in eam rem praesidium, quod proinde sit totum divinum, ad totius suae Ecclesiae unionem et pacem retinendam? [187].

  A023001280 

 Hanc vero artem fallendi in Patrum scriptis, etsi haereticorum omnium commtmis est, Calviniani tamen propemodum suam propriam fecerunt, adeo in ea excellunt, ut apparuit ex congressu Illustrissimi Cardinalis et Episcopi Ebroicensis cum misero illo, quem nominare pudet [vel hoc ipso, quod non pudet eum vivere post tam multas tamque evidentes ipsius non tantum haereses, sed etiam falsitates.] in augustissimo ipso Christianissimi Regis conspectu, et amplissimo totius Galliae theatro detectas convictasque..

  A023001357 

 Ibi continuo alia mihi facies totius Scripturae apparuit.» [215].

  A023001562 

 Nomen separationis et divisionis vitandum; quia est totius in partes.

  A023001670 

 Max. prima et praecipua haereticorum totius Chablasiensis ducatus conversione, et sanctissimo illo, omniumque post hominum memoriam extra ordinem amplissimo Jubileo, quo urbem Tononensem decoravit Clemens VIII, anno 1602, in honorem Dei et venerationem Beatissimae Mariae Virginis de Compassione: ut scilicet prudentiae, pietatis et sanctitatis suae testes haberet remotissimas quasque provincias ex quibus cum plura quam credi possit hominum millia dixero, quibus [256] vel laudabilissime cujusque viri laus contenta esse possit, quia tamen multa praetermisero, quae minime tacenda essent, praevaricatoris partes explevisse videar potius quam adulatoris suspicionem, quod non minus execror, incurrisse.

  A023001670 

 Successor is fuit FRANCISCUS DE SALES, (quid enim laudibus ejus efficere debet quod vivat, meque fraterno et amore et nomine prosequatur, quominus a me nominetur, qui ab omnibus laudatur?) non modo splendore generis inter nobiliores totius patrise familias clarissimus, sed etiam doctrinae ac, quod primum est, pietatis et conspicuae innocentiae gloria perillustris; jurisconsultus (nam et hoc ad rem nostram pertinet) ipso etiam Senatus nostri judicio eximius, theologus vero inter doctissimos quosque subtilissimus, et inter subtilissimos scientissimus; praedicator etiam non solum disertissimus, quod ei cum multis commune est, sed etiam, quod cum perpaucis, eloquentissimus; scriptor vero, sive Latina sive Gallica lingua scribendum habeat, elegantissimus, et venustatis aeque ac succi plenus; is denique, quem non aliter aut melius pro dignitate laudare possim, quam si impetrem, ut sufficiat nominasse.

  A023002075 

 Summa totius redditus mensae episcopalis Gebennensis.


24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html
  A024000432 

 Nos igitur, FRANCISCUS DE SALES, Episcopus et Princeps Gebennensis, hujusmodi piis votis in augmentum divini cultus, totius populi ædificationem, ac ipsius ecclesiæ Beatæ Mariæ Compassionis decorem spectantibus, benevolo favore annuentes, præfato perillustri et magnificentissimo D. Marchioni dictam capellam, sub vocabulo sanctissimi Nominis JESU, in loco notato et juxta formam prescriptam, construere, jocalibus ac centum quinquaginta florenorum [32] annue solvendorum dotatione, cum potestate se suosque ibidem sepeliendi, rectorem nominandi, presentandi, seu juspatronatus possidendi in futurum, auctoritate Nostra ordinaria, liberam per presentes concedimus facultatem.

  A024000560 

 Notum facimus quod viso antescripto instrumento, sub die decima sexta Augusti, anni millesimi quingentesimi nonagesimi sexti, per ægregium du Gerdil, notarium, recepto et signato; omnibus in dicto instrumento contentis diligentissime consideratis, illud idem instrumentum omniaque in eodem contenta confirmavimus, approbavimus et ratificavimus, prout tenore presentium confirmamus et approbamus, ac illi omnis inviolabilitatis et firmitatis robur adjicimus, necnon omnes et singulos [juris] et facti defectus, si qui in eo intervenerint, supplemus, dictosque festos dies celebrandos temporibus assignatis; imo festum Exaltationis Sanctæ Crucis Septembris ad festum [Nativitatis] Beatæ Mariæ, quæ octava cujuslibet mensis Septembris [46] totius anni, transtulimus et transmisimus, eoque die celebrandum declaramus per parrochianos loci Sancti Andreæ de [Domancy], mandamenti Sallanchiæ, pœna in suprascripto instrumento contenta..

  A024001719 

 Quod Congregatio sacerdotum districtus Aquianensis, Nostra authoritate firmata, te inter alios elegerit ad visitandas, secundum illius Regulas a Nobis item probatas [166] ecclesias personasque ecclesiasticas totius ejusdem districtus quæ episcopali jurisdictioni subsunt, id sane Nobis gratissimum fuit.

  A024001764 

 Cum ante aliquot annos Claudius Boccardus, Virdunensis, Societatis Jesu tunc Religiosus, ab Ecclesia Catholica ad hæresim Calvinianam, pro humani ingenii imbecillitate, defecisset atque ita super flumina Babilonis, in tabernaculis hæreticorum, aliquandiu postea constitisset, inventus tandem et præventus a Patre misericordiarum et Deo totius consolationis, tactusque salutari christianæ religionis recordatione, in seipsum reversus, sponte ac libere surgens, ad cælestem Patrem ejusque [171] Sponsam piissimam, matrem Ecclesiam, redire serio construit..

  A024001765 

 Quare, hac ipsa die decima quinta Junii, tertia post Pentecostem Dominica, in qua de ovis et drachmæ perditæ læta ac jucunda inventione evangelica lectio occurrit, in tempio Beatissimæ Virginis Matris Compatientis, seu Septem Dolorum, Thononiensis, idem ipse Claudius Boccardus, sponte ac libere, personaliter coram Nobis comparuit, ac, ut Ecclesiam quam discedens contristaverat suo reditu lætificaret, in publico totius populi conventu, peccatum suum et injustitiam adversum se confessus est, suppliciter Deo ac sanctæ matri Ecclesiæ Catholicæ, Apostolicæ, Romanæ reconciliari petens ac exposcens..

  A024001986 

 Hinc factum est ut jam pridem, per totum pene orbem Christianum, a R. D. Proposito totius illius magnæ familiæ, aliqui Canonici regulares illi subditi emittantur, qui colligendis donis, oblationibus et eleemosinis incumbant, easque postea ipsi, pro Fratrum ac sociorum sustentatione, referant.

  A024001986 

 « Dignum » enim justumque « est, » ut qui totius orbis advenientes viatores cibis, potu, hospitalitate ac ope juvant, a totius orbis hominibus piis juventur..

  A024003243 

 « Gloriosi » præterea « Principes terræ, » Sanctissimi Petrus et Paulus ejusdem Dei et Domini nostri Jesu Christi Apostoli, quorum hic Doctor gentium, alter Apostolorum [340] Princeps, ipsiusmet Jesu Christi Vicarius, Ecclesiæ fundamentum et cujus fides numquam desinit, ac ambo sanctam Romanam Ecclesiam, caput et magistram aliarum Ecclesiarum, propria morte illustrarunt, venerabilisque Ecclesiæ Gebennensis infrascriptæ titulares Patroni, ipsam ac illius civitatem et diæcesim illarumque populum in orthodoxæ fidei professione ab omni hæresum labe innoxiam custodierunt, ab ipso fere nascentis Ecclesiæ exordio usque ad annum Domini millesimum quingentesimum trigesimum quintum, in quo (peccatis populi id exposcentibus) Sathanas, hæresum magister et artifex, omniumque malorum incensor et zizaniæ seminator, turbulentissimis hæresum motibus, civitatem ipsam ac partem illius diæcesis [conquassavit], expulso inde R mo Antistite, Reverendissimisque Canonicis ac toto clero reliquisque veræ fidei cultoribus, ecclesiis dirutis, religiosissimis imaginibus et ornamentis spoliatis, sacris vasis ereptis, Sanctorum reliquiis sparsis et conculcatis, divinis omnibus pollutis, ut exinde, proh dolor! ipsa civitas omnium hæresum fodina, bellorum intestinorum (quæ Gallias ab inde [341] vexarunt) alumna, proditorum inventrix, homicidiorum nutrix, incendiorum et rapinarum sentina, sceleratissimorum totius Europæ asilus, omniumque malorum quæ hanc patriam Sabaudiæ et finitimas provincias vexaverunt et vexant origo, non immerito ab omnibus censeatur et veraciter existat..

  A024003302 

 Ritum antiquum recitationis Salutationis Angelicæ, genibus flexis et detecto capite, quando in aurora, meridie et occasu solis ex antiqua traditione universalis Ecclesiæ pulsatur, religiose servare cupientes, statuimus et ordinamus Salutationem Angelicam ter universis confratribus quotidie, utroque genu flexo et detecto capite, esse recitandam in quocumque loco, etiamsi in viis vel plateis publicis [359] constiterint, quoties in principaliori ecclesia loci in quo Ecclesia cathedralis sedem fixerit pulsabitur, in aurora, meridie et vesperi, ut, præter Indulgentias eam sic recitantibus a Summis Pontificibus concessas, ex hoc humili obsequio eidem Virgini Mariæ (cujus Dominus humilitatem respexit ) prestito, ipsius meritis et intercessione a morbis, peste, tempestatibus, grandinibus aliisque aeris corruptione et perturbationibus provinciæ totius Sabaudiæ liberentur..

  A024003609 

 Nos, CLAUDIUS DE GRANIER, Dei et Apostolicæ Sedis gratia Episcopus et Princeps Gebennensis, universis notum facimus et attestamur omnia et singula quæ superius digesta sunt pro Confraternitatis erectione in honorem Sanctæ Crucis, Conceptionis Beatæ Mariæ et Sanctorum Petri et Pauli Apostolorum, per dilectos in Christo Ecclesiæ Nostræ Canonicos, attente perlegisse et [382] nihil invenisse quod christianas aures possit offendere; immo vero dignissima quæ ad communem Ecclesiæ utilitatem ab iisdem fratribus religiose observentur, ad cultus enim divini augmentum, mores formandos et piorum operum exercitium, cum totius populi ædificatione, utilia et accommodata esse deprehendimus; ut merito eis Nostrum consensum dari et per Nos approbari ac recipi debeant, prout per præsentes assentimus, recipimus et approbamus..

  A024003610 

 Tum etiam ea humano favore prosequentes et in dies promovere gratiis Nobis a Deo donatis desiderantes, singulis ex confratribus et aliis oratorium prædictæ Confraternitatis visitantibus et processiones comitantibus singulis diebus quibus sacratissimum Eucharistiæ Sacramentum super altari venerandum exponitur, si prius ad Deum preces pro totius Ecclesiæ pace et prosperitate, juxta hujusmodi Statutorum expressionem fuderint, quadraginta dies de vera Indulgentia relaxamus et concedimus..

  A024003741 

 Idem vero Franciscus, paulo post Episcopus et Princeps Gebennensis effectus, ac vinculo præfecturæ Domus Tononiensis solutus, se totum, qualis quantusque est, ejusdem Societati sponte et libens dedit, dicavit, addixit, [397] summis imisque votis supplex exoptans, ut augustissimum JESU MARIÆQUE nomen, ex sede Tononiensi, sicut oleum effusum et cinamomum ac balsamum aromatizans, in reliquas totius diocæsis, maxime vero civitatis Gebennensis plateas et ædes, diffundatur, et quasi mirrha electa odorem det suavitatis.

  A024004416 

 Excipiuntur tamen ædificia totius Monasterii, quæ dicti domini Abbatis expensis et sumptibus ad debitam ac regulari observantiæ congruam formam restituenda et conservanda erunt.


25-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXV-Vol.4-Opuscules.html
  A025001513 

 Caput omnium fidelium, Deus, et totius corporis Salvator, hoc operimentum velaminis quod famules tuae, propter tuum tuaeque Genitricis Beatissimae Virginis Mariae amorem, suo capiti sunt imposituræ, dextera tua sancti † fica; et hoc quod per illud mistice datur intelligi, tua semper custodia, corpore pariter et animo incontaminato custodiat, ut quando ad perpetuam Sanctorum remunerationem venerit, cum prudentibus et ipsa virginibus preparata, te perducente ad sempiternae faelicitatis nuptias introire mereatur.

  A025003517 

 Ac quemadmodum Ecclesia unum diem singulis fere hebdomadis destinavit cultui Beatissimse Virginis, ita nihil indecorum, nihil insuave fecerit si unum Ordinem, maxime mulierum, quotidianis illius Christi Domini ac totius Christianismi Matris laudibus publice cantandis destinaverit; imo, potius rem, et Christo, et Matri, et omnibus eorum devotis gratissimam praestiterit..


26-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXVI-Vol.5-Opuscules.html
  A026001070 

 In Tract, de imperio et regno amoris: cum constitutum sit amorem residere in suprema parte animæ, veluti in supremo totius regni solio, facienda erunt capita quibus ostendamus hunc amorem supremum, uti amoribus inferioribus: scilicet, quomodo charitas utatur amore concupiscentiæ, qui est spes, illique imperet; quomodo utatur amore desiderii, amore benevolentiæ; deinde, quomodo utatur timore, gaudio, dolore cæterisque omnibus animæ passionibus; tum vero, quomodo utatur virtutibus, et sic ubique regnet.

  A026002571 

 O Pater misericordiarum et Deus totius consolationis, in adjutorium meum intende; Domine ad adjuvandum me festina.





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE