Mot «Actualem» [4 fréquence]


08-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome VIII-Vol.2-Sermons.html
  A008000474 

 Intentio formanda, nam rectificat opus, et si, quod plerique existimant, ut inter alios Suaresius, non sit necessaria formalis et actualis, at certe certius et tutius est eam habere actualem et oculos in Deum intendere: Ad te levavi oculos meos, qui habitas in cœlis; ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum, etc. In manibus sunt, quia quidquid manus [52] domini indicat, id facere manus servi tentat; oculus autem admonet faciendum: Vulnerasti me in uno oculorum tuorum.


24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html
  A024001059 

 Quocirca universis presbiteris, clericis, notariis et tabellionibus per Nostram diocesim et eorum cuilibet in solidum mandamus quod prędictum du Marterey, presbiterum, ut idoneum, in prędictę perpetuę vicarię parrochialis Bonnę possessionem realem, actualem et corporalem juriumque fructuum, reddituum et proventuum et pertinentiarum ejusdem inducant, defendant inductum, avecto ex inde quolibet illicite detentore..

  A024002578 

 Nos igitur, huic petitioni, ut justę et rationi consonę, annuentes, et quia ad hoc Scindicorum et Consiliariorum oppidi Clusarum qui dictarum capellarum sunt patroni intervenit assensus, prędictas capellas Leprosorię et Beatę Marię Pietatis dicti oppidi Clusarum, cum illorum juribus, proventibus et [255] pertinentiis, Collegio et clero erecto prędictis dicti oppidi Clusarum uniendas, annexandas (sic) et incorporandas duximus, prout pręsentibus unimus, annexamus (sic) et incorporamus cum prędictis juribus, iructibus, redditibus et pertinentiis; ita quod clero, rectori et Collegio prędictis liceat dictarum capellarum, Collegio et clero erecto prędictis dicti oppidi Clusarum, ut pręmittitur, unitarum, cum dictas capellas quovismodo vacare contigerit, realem, actualem et corporalem possessionem libere et licite apprehendere nullius alterius licentia super hoc minime requisita, necnon fructus in suos usus et utilitatem convertere conditionibus, astrictionibus et conventionibus in dicta fundatione insertis observatis et observandis, officio debito et consueto, per pręsbiteros dicti cleri et in dicto clero successores, juxta prędictas fundationes celebrando..

  A024002682 

 Nos igitur, pro officii Nostri debito sacrorum Canonum ac sancti Tridentini Concilii decretis intendentes, pię quoque voluntati Serenissimi Sabaudię ac Pedemontium Principis in hoc obtemperantes, cum ad dicti Collegii adeo utilia ac ecclesiasticę reipublicę necessaria munera adjuvanda ac promovenda, sine ullo divini servitii dispendio assignari commode posse visa fuerit capella sęcularis seu ecclesia vulgo prioratus Sancti Clari appellata, diocęsis Nostrę; idcirco, tam auctoritate Nostra ordinaria quam in hac parte quatenus opus sit, tamquam a Sede Apostolica, juxta dicti œcumenici Concilii Tridentini decretu, delegata, ac de fratrum Nostrorum Canonicorum capitulari consensu super hoc habito, dictam capellam, ecclesiam seu prioratum Sancti Clari, diocęsis Nostrę, cum omnibus ejusdem [265] bonis, redditibus, juribus et emolumentis, eorumque accessoriis, pertinentiis, annexis ac dependentiis, ex nunc prout tunc et e contra, cum primum illam per cessum ex causa resignationis, permutationis vel alia quacumque, vel decessum, seu quamvis aliam dimissionem, vel amissionem, R di D ni Joannis Sonnerati, moderni rectoris, vacare contigerit, dicto Collegio Chapuisiano, Sanctorum Pauli et Caroli Anneciensi, Clericorum regularium Sancti Pauli, pręsentium tenore perpetuo unimus, annectimus et incorporamus; ita ut liceat dicti Collegii Religiosis, ac eorum procuratoribus, pro tempore existentibus, ipsius corporalem, realem et actualem possessionem per se vel alios, apprehendere et perpetuo retinere dictosque redditus percipere, ac in dicti Collegii utilitatem et usus convertere, nullius licentia super hoc ulterius requisita.





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE