| 11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html |
| A011003026 |
Nam quod iis usu venire solet qui longiore absentis aut defuncti alicujus desiderio torquentur, ut ea demłm ratione recreari se sentiant, si non solum amici memoriam diligenter et religiosč, ut par est, colant, sed etiam exactissima naturę imitatione, quantłm arte effingi potest, ejus quasi pręsentis imaginem oculis suis intuendam objiciant, id ipsum nobis, quotquot ad virtutem contendimus, faciendum existimo; ut quoniam admirabilem ejus pulchritudinem, qualis quantaque est, ne animi quidem cogitatione assequi possumus, eos saltem nobis ad amandum et imitandum proponamus in quibus vivam illa sui effigiem elegantioribus et aptioribus, ut ita dicam, coloribus depinxerit. |
||
| A011003389 |
Et nihil me ęquč ac illud confirmat, quņd quoties de te cogito (facio autem ferč assiduč), agnosco indignum fore me quem tu fraterno amore prosequi deberes, si ab ea desciscerem animi magnitudine quam in te admirabilem et propemodłm singularem, non modo vultu et oratione prę te fers, quod tibi cłm multis commune est, sed etiam, quod paucis contigit, facto ipso totaque institutę vitę ratione testaris.. |