Mot «Amicitias» [2 fréquence]


11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html
  A011000401 

 Vivet vero semper in pectore meo ardens quoddam desiderium omnes quidem amicitias, sed hanc maxime Francisci Girardi, et cęteras quę ex tua, Faber optime, prodibunt officina diligenter colendi; quod ut pręstare possem, utinam non verbis tantum (qualia solet Franciscus Prępositus, et id genus alia, in quibus nescio quid inter nos est similitudinis), sed re etiam et meritis, quod tu credis, conjungeremur, ut amore pręstantissimorum virorum vel eo nomine merito non indignus videar qui me indignum esse agnoscam libenter, et tenuitatem meritorum desiderii amplitudine resarciam..

  A011003025 

 Neque tamen id ą te sic accipi velim, quasi in me vel singula et mediocria esse putem quę in te universa sunt ac absolutissima, sed ut intelligas et morum et animorum similitudinem quę ad conciliandas inter ignotos quoque amicitias plurimłm posse creditur, in eo etiam interdum elucere, in quo disparia sint omnia pręter unam eandemque similia consectandi voluntatem..





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE