| 22-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXII-Vol.1-Opuscules.html |
| A022001371 |
Quod si nulli inveniantur qui ad eam [203] residentiam obligare se velint, tunc illius sacelli fructus et reditus mensae capitulari applicentur.. |
||
| A022001371 |
Supplicant igitur humillime Sanctitati Tuae, uti dissolvendo et relaxando unionem illam, capitulari mensae renovare dignetur, et eidem fructus et reditus conventus applicare, Militibus etiam perpetuum imponendo silentium, quandoquidem Serenissimus Sabaudiae Dux consentit, et Canonici pro majori parte doctores sunt validique concionatores. |
| 24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html |
| A024002682 |
Nos igitur, pro officii Nostri debito sacrorum Canonum ac sancti Tridentini Concilii decretis intendentes, pię quoque voluntati Serenissimi Sabaudię ac Pedemontium Principis in hoc obtemperantes, cum ad dicti Collegii adeo utilia ac ecclesiasticę reipublicę necessaria munera adjuvanda ac promovenda, sine ullo divini servitii dispendio assignari commode posse visa fuerit capella sęcularis seu ecclesia vulgo prioratus Sancti Clari appellata, diocęsis Nostrę; idcirco, tam auctoritate Nostra ordinaria quam in hac parte quatenus opus sit, tamquam a Sede Apostolica, juxta dicti cumenici Concilii Tridentini decretu, delegata, ac de fratrum Nostrorum Canonicorum capitulari consensu super hoc habito, dictam capellam, ecclesiam seu prioratum Sancti Clari, diocęsis Nostrę, cum omnibus ejusdem [265] bonis, redditibus, juribus et emolumentis, eorumque accessoriis, pertinentiis, annexis ac dependentiis, ex nunc prout tunc et e contra, cum primum illam per cessum ex causa resignationis, permutationis vel alia quacumque, vel decessum, seu quamvis aliam dimissionem, vel amissionem, R di D ni Joannis Sonnerati, moderni rectoris, vacare contigerit, dicto Collegio Chapuisiano, Sanctorum Pauli et Caroli Anneciensi, Clericorum regularium Sancti Pauli, pręsentium tenore perpetuo unimus, annectimus et incorporamus; ita ut liceat dicti Collegii Religiosis, ac eorum procuratoribus, pro tempore existentibus, ipsius corporalem, realem et actualem possessionem per se vel alios, apprehendere et perpetuo retinere dictosque redditus percipere, ac in dicti Collegii utilitatem et usus convertere, nullius licentia super hoc ulterius requisita. |
||
| A024003404 |
Datum et actum in claustro Domus pręfatę Sancti Francisci, ejusdem oppidi Annessiaci, Gebennensis diocesis, et in loco nostro capitulari, sub anno a Nativitate ejusdem Domini, millesimo quingentesimo nonagesimo tertio, indictione sexta, die vero prima mensis Septembris, Pontificatus Sanctissimi in Christo Patris et Domini nostri Domini Clementis, Papas octavi, anno ejus secundo. |