| 24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html |
| A024002273 |
Dipensamus super proclamationibus in matrimonio celebrando inter nobilem Jacobum de Chaussat et nobilem Joannam Gavent, et matrimonium celebretur in mane, cęterisque de jure servandis servatis. |
||||
| A024002440 |
Dispensamus super proclamationibus in matrimonio celebrando inter spectabilem virum, dilectum Nobis in Christo Claudium Chafarod, et Nobis dilectam item Joannam Berger, utrosque commorantes sive incolas Fabriciarum, committentes primo sacerdoti ibidem Deo ac Ecclesię inservienti, cęteris de jure servandis servatis. |
||||
| A024002578 |
Nos igitur, huic petitioni, ut justę et rationi consonę, annuentes, et quia ad hoc Scindicorum et Consiliariorum oppidi Clusarum qui dictarum capellarum sunt patroni intervenit assensus, prędictas capellas Leprosorię et Beatę Marię Pietatis dicti oppidi Clusarum, cum illorum juribus, proventibus et [255] pertinentiis, Collegio et clero erecto prędictis dicti oppidi Clusarum uniendas, annexandas (sic) et incorporandas duximus, prout pręsentibus unimus, annexamus (sic) et incorporamus cum prędictis juribus, iructibus, redditibus et pertinentiis; ita quod clero, rectori et Collegio prędictis liceat dictarum capellarum, Collegio et clero erecto prędictis dicti oppidi Clusarum, ut pręmittitur, unitarum, cum dictas capellas quovismodo vacare contigerit, realem, actualem et corporalem possessionem libere et licite apprehendere nullius alterius licentia super hoc minime requisita, necnon fructus in suos usus et utilitatem convertere conditionibus, astrictionibus et conventionibus in dicta fundatione insertis observatis et observandis, officio debito et consueto, per pręsbiteros dicti cleri et in dicto clero successores, juxta prędictas fundationes celebrando.. |