| 20-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XX-Vol.10-Lettres.html |
| A020003141 |
Litteris Sanctitatis Vestrę quibus me in Pręsidem Capituli generalis Congregationis Beatę Marię Fulliensis constituit, sine mora parui et in monasterium Pinaroli me transtuli, ubi Capitulum illud generale celebratum est. |
||||
| A020003143 |
Verum, quia id quidem plerique capitulantium doctiores et sapientiores expetebant, sed simpliciores ac suarum antiquitatum, ut vocant, plus sequo amantiores tueri conabantur Breviarium usu inter eos hactenus receptum, non putavi Capitulum tanta alioquin concordia celebratum, debere me fortiori authoritate compellere; [326] ratus flicius ac facilius rem totam definiendam, si Beatitudo Sua coram pręcipiat Generali ut quamprimum rejecto illo antiquato Breviario, monasticum quod a Sede Apostolica non solum approbatum est, sed omnibus Monachis maxime commendatum in usum inducat. |
||||
| A020003172 |
Acceptis Sanctitatis Vestrę Litteris Apostolicis, 28 mensis Aprilis hujus anni expeditis, quibus me in Pręsidem Capituli generalis Congregationis Beatę Marię Fulliensis constituit, sine mora parui, et in monasterium ejusdem Ordinis Pinerolii me transtuli, ubi me pręsente, et secundum mandata Apostolica pręsidente, Capitulum illud generale celebratum est.. |