| 15-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XV-Vol.5-Lettres.html |
| A015002426 |
Et quia sexui et virginitati pudor natura individuus comes est, non sunt ausse [ad] pedes Celsitudinis Vestrę, nisi aliquo sacerdote duce, accedere; unde me, tanquam ex Antistitibus viciniorem, rogaverunt, ut eas earumque sanctum desiderium eidem piissimę Celsitudini Vestrę per litteras commendarem. |
||||
| A015002426 |
Verum, in tanta difficultate, etsi plerique simplicissimis virginibus desperationem injicerent, non potuerunt nihilominus illę non recte sperare, dum videlicet in Celsitudinis Vestrę summam pietatem oculos mentis conjiciunt, arbitrate sane merito se ab ea facile pręsidium impetrare posse, quo omnia impedimenta dispellantur. |
||||
| A015002427 |
Postulabit enim mecum idipsum quod expeto, innata Vestrę Celsitudinis benignitas, infusa religio, parta devotio, ac denique horum temporum miseranda conditio, quae ea est ut preces plurimas, ac proinde precatores multos requirat. |