| 24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html |
| A024000481 |
COADJUTORIA PARROCHIALIS ECCLESIĘ SANCTI NICOLAI LOCI CLETARUM. |
||||
| A024000486 |
Cum itaque Nobis evidenter innotuerit venerabilem dominum Humbertum Bochetum, Nostrę dięcesis Gebennensis presbyterum, modernum [rectorem] parrochialis ecclesię Sancti Nicolai loci Cletarum, octuagesimum suę ętatis annum, aut circiter, attigisse, ita quod propter dictam senilem ętatem corporisque gravem indispositionem, in divinis officiis deservire, Sacramentaque ecclesiastica ministrare, et alia quę vero pastori incumbunt amplius [39] exercere nequeat, teque coadjutorem, causis pręfatis, in regimine et gubernio dictę ecclesię, per Reverendum dominum Stephanum Decomba, Ecclesię Gebennensis Canonicum, procuratorem suum, vigore procuratorii per egregium Franciscum Galmeris (?), notarium recepti, die tertia hujus mensis Novembris, esse Nobis pręsentatum:. |
||||
| A024003253 |
Et quoniam tam pro divinis Officiis pręfatę Confraternitatis [348] celebrandis et decantandis, aliisque piis operibus exercendis, quam pro ipsius negotiis tractandis, aliquis locus peculiaris omnino liber, extra ecclesiam, in qua altare [quod] ereximus situm est (ut in aliis Confraternitatibus ubique fieri consuerunt) necessarius sit, ecclesiaque Sancti Joannis Baptistę pręceptorię Gebennesii, Hospitalis Hierosolimitani, in loco publico prędicti oppidi sita, propter defectum ministrorum ejusdem ac injuriam pręsentis temporis non multum frequentetur, sperandum tamen sit incolas oppidi hujusmodi, qui aliunde religiosissimi fidem catholicam verbo et opere devote profitentur, ipsam ecclesiam sancti Joannis posthac ferventius visitaturos, si in eadem Missa aliaque divina Officia frequentius decantentur et peragantur, ac preces publicę et pię exhortationes seu conciones sępius exerceantur et fiant: idcirco, [349] de consensu nobilis et magnifici domini Dionisii de Sacconay, Baronis Cletarum, domini in temporalibus de Sacconay, Truaz et Lorcier, procuratoris generalis Ill mi et R di D. Petri de Sacconay, sui fratris, militię Hospitalis Hierosolimitani, et prioratus Arvernię prioris ac pręceptoris Gebennesii, oratorium ejusdem Confraternitatis, dum Capitulum Gebennensis ecclesię in oppido prędicto moram traxerit, in ipsa ecclesia Sancti Joannis Baptistas constituimus et deputamus. |