Mot «Enixe» [9 fréquence]


07-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome VII-Vol.1-Sermons.html
  A007000411 

 At tu (sic) Illustrissime ac Reverendissime Antistes, quod me universumque hunc conventum majorum amicorum meorum quos dilexi super mel et favum, super aurum et topazion clarissima pręsentię tuę luce illustraveris, gratias ago immortales, ac eam tuam in me beneficentiam ut cumulatiorem reddas, pro ea quę tibi desuper data est potestate, tua benedictione nos omnes sancitos munitosque facias, enixe pręcor et obtestor.


11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html
  A011000560 

 Illud a te, Frater optime ac amantissime, enixe peto quęsoque uti me iterum ad laconismum redeuntem benigne uti soles complectaris; [profectio] enim hujus [Tulliani] alioquin domestici hominis [me ad scribendum [54] compellit].

  A011001164 

 Montroterio vero, viro nobilissimo et tui amantissimo, [injuriam faciam] si quid in hanc rem verborum, quando rerum non potuit, et quam enixe contulerit, non referam; vel si tam elegantem et mellitissimam personam referre velim, injuriam insignem, ni fallor, fecero, et tu facilius apud te cogitaveris quam ego memoria repetam..


12-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XII-Vol.2-Lettres.html
  A012003260 

 Verum quia in dies, quę Salvatoris est benignitas, messis hęc fit latior, nec plures ex illo Jesuitarum manipulo, vinea Tononiensi avocari possunt quin grave sentiat damnum, Beatitudinem Vestram, quę Domini messis vices in terris gerit, enixe rogo ut rursum mittat operarios in messem.


13-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XIII-Vol.3-Lettres.html
  A013002024 

 Hunc ergo mitto fratrem meum germanum, Ecclesię mese canonicum, qui meo nomine id muneris exequatur, et statum dięcesis, quam potui distinctissime ac accuratissime descriptum, deferat, cujus summa hęc est: provinciam vastam, pariter et vastatissimam, multa proinde ad ejus instaurationem requiri quę non nisi a Sedis Apostolicę authoritate manare queunt; ejus propterea opem et operam enixe ac summis votis exposco, cum paterna illa benedictione ac [232] benevolentia quam Vestra Sanctitas his libenter impertitur quos habet filios subditos cum omni timore..


17-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XVII-Vol.7-Lettres.html
  A017001249 

 Quod me pręcedentibus litteris monuisti, desiderare te ut aliquem concionatorem ad vos transmitterem, id ego enixe cuperem me pręstare posse.

  A017002323 

 Quare, de eximia illa Illustrissimę Dominationis Vestrę in bonos bonorumque conatus propensione confisus, eam enixe rogo et obtestor, ut pro sua prudentia, negotium, sua qua pollet auctoritate, promoveat et conficiat.


24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html
  A024002055 

 Cum venerabilis conventus Sancti Dominici hujus civitatis Annessiacensis, Nostrę diœcesis, Ordinis Prędicatorum, semper aliquem ex Religiosis ejusdem Ordinis ad fidelium eleemosinas colligendas ex instituto et more sui Ordinis mittere soleat, eaque sit adhuc hujusce diœcesis totiusve patrię conditio, ut vix ac ne vix quidem necessitati mendicorum Christi qui eam incolunt subvenire possit: propterea Nos, dilectum Nobis in Christo Fratrem Jacobum Chappaz, prędicti Ordinis Religiosum laļcum, quem R. Frater Prior ac idem venerabilis Conventus [203] Sancti Dominici hujusce Nostrę diœcesis, etiam extra hanc diœcesim, scilicet Friburgum versus, sive ad alias Helvetiorum partes, piorum hominum auxilium imploraturum, quo tandem et familiam sustentare et ędificiorum jam passam ruinam reparare possint mittere proposuerunt, iis Nostris literis, manu Nostra subscriptis ac sigillo Nostro munitis, prosequimur, quibus eumdem omnibus superioribus pariter ac inferioribus Ecclesię Christi filiis et alumnis apud quos eum di vertere contigerit, sicuti christianum et Religiosum mendicum enixe in visceribus misericordię Dei nostri commendatum cupimus et facimus..

  A024004344 

 Quare, hunc actum devotorum Canonicorum regularium Sancti Augustini, Monasterii de Six, non solum probamus et emologamus, sed laudamus ac amamus quam possumus enixe in Christi visceribus, atque etiam ut deinceps in dicto Monasterio servetur adamussim, pro Nostra in dictum Monasterium ac Canonicos regulares ejusdem Monasterii ordinaria potestate et authoritate, in Domino pręcipimus ac mandamus, necnon omnibus paupertatem illam particularem quę ab iis qui in communi vivunt observatur, colentibus paterne benedicimus..





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE