| 24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html |
| A024003259 |
Confraternitas quatuor festivitates quotannis solemniter celebrandis. |
||||||||||
| A024003261 |
Dignum est ut quorum juvamen poscimus etiam specialem memoriam et festivitates certis anni diebus agamus et solemniter celebremus. |
||||||||||
| A024003261 |
Propterea statuimus et ordinamus speciales et perpetuas ejusdem Confraternitatis festivitates esse: Exaltationem Sanctę Crucis, [Conceptionem Beatę Marię Virginis, Inventionem ejusdem Sanctę Crucis] et diem natalem Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli.. |
||||||||||
| A024003265 |
Quę festivitates ut solemniter celebrentur, statuimus et ordinamus sacrosanctum et tremendum Eucharistię Sacramentum qualibet die earumdem super altare oratorii publice et honorifice esse collocandum, et per totam diem integram inibi reverenter cum luminaribus esse asservandum. |
||||||||||
| A024003269 |
Id quoque singula secunda Dominica cujuslibet mensis (exceptis Septembri, Decembri, Maio et Junio propter festivitates prędictas in eis occurrentes) fieri statuimus et ordinamus.. |
||||||||||
| A024003281 |
Ideo, quod nihil est ipso salubrius, cum cętera omnia pręcellat, statuimus et ordinamus, omnes et singulos confratres utriusque sexus, ut nimirum diebus festivitatum Exaltationis et Inventionis Sanctę Crucis, ac Conceptionis Beatę Marię Virginis et Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, necnon qualibet secunda Dominica cujuslibet mensis (exceptis Septembri, Decembri, Maio et Junio, in quibus festivitates pręfatę occurrunt), presbiteros scilicet sacrum Missę Sacrificium in eodem oratorio, si id fieri possit, sin minus in alia ecclesia eis benevisa; reliquos vero laicos utriusque sexus, pręvia diligenti peccatorum confessione ubi placuerit facta, Sacramentum hujusmodi Corporis et Sanguinis Domini in eodem oratorio sumere. |