| 18-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XVIII-Vol.8-Lettres.html |
| A018001059 |
Cumque Sorores dictorum Monasteriorum, inter varias et frequentissimas paupertatis et mendicitatis serumnas, vitam hactenus utcumque traxerint et sustentaverint; nunc tamen, post tot hęreticorum incursiones, ac diuturnorum bellorum clades, cum dięcesis ista, miseranda paupertate vexata, illarum mendicitati occurrere deinceps minime valeat; ad pedes Beatitudinis Vestrę humiliter [89] prostratę, illius providentiam Apostolicam suramis votis orant, ut in posterum, per ejus placitum et dispensationem, illis liceat prędia et alia bona immobilia in communi possidere, quemadmodum cum aliis ejusdem Ordinis Sororibus, Gratianopoli degentibus, minusque egentibus, pro Apostolicę Sedis paterna charitate, dispensatum esse omnes probi rerum spiritualium ęstimatores laudaverunt.. |
||
| A018001082 |
Habemus hic Monasterium unum Sanctę Clarę, et alterum Aquiani, in quibus Sorores jejuniis, vigiliis, pedum nuditate ac multis aliis corporis macerationibus, Deo optimo maximo servire conantur, cumque mendicatis [91] hinc inde eleemosynis, hactenus quamvis ęgerrime, inter multas et frequentissimas ęgritudines utcumque vixerunt. |